<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-bw6Xpo/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="iu7r3b-d1e60-bw6Xpo"> <!-- l3-6-com -->
          <head xml:id="iu7r3b-d1e60-Hd1e3380">Commentum 6</head>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e3383">
            <lb ed="#J" n="17"/>Haec est alia demonstratio quod intellectus materialis non est aliquid hoc, 
            <lb ed="#J" n="18"/>neque corpus, neque virtus in corpore. Et d. Et ideo fuit necesse, &amp;c. i. &amp;,  
            <lb ed="#J" n="19"/>quia natura eius est ista, quam narrauimus recte, &amp; necesse fuit vt non  
            <lb ed="#J" n="20"/>admisceretur cum corpore. i. quod non est virtus in eo secundum quod admiscetur, 
            <lb ed="#J" n="21"/>cum corpore, vt declaratum est.
          </p>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e3396">
            D. d. secundam rationem super hoc, &amp; d. si 
            <lb ed="#J" n="22"/>enim esset admixtus, &amp;c. i. si enim esset virtus in corpore, tunc esset aliqua 
            dispo<lb ed="#J" n="23" break="no"/>sitio &amp; aliqua qualitas. &amp;, si haberet qualitatem, tunc illa qualitas, aut
            atri<lb ed="#J" n="24" break="no"/>bueretur calido, aut frigido, scilicet complexioni in eo quod est complexio: 
            <lb ed="#J" n="25"/>aut esset qualitas existens in complexione tantum addita complexioni, 
            <lb ed="#J" n="26"/>sicut est de anima sensibili, &amp; sibi similibus: &amp; sic haberet instrumentum
            cor<lb ed="#J" n="27" break="no"/>porale.
          </p>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e3412">
            D. d. sed non est ita. i. sed non habet qualitatem attributam calido 
            <lb ed="#J" n="28"/>&amp; frigido neque habet instiem: ergo non est mixtum cum corpore. Et
            con<lb ed="#J" n="29" break="no"/>syderare debemus in consecutione, &amp; destructione, vtrum indigenant
            de<lb ed="#J" n="30" break="no"/>monstratione, aut non. Dicamus igitur. quoniam consecutio consequentis ad 
            <lb ed="#J" n="31"/>praecedens est vera, manifestum est ex praedictis. Declaratum enim est quod  
            <lb ed="#J" n="32"/>omnis virtus in corpore composito, aut attribuitur primis qualitatibus scilicet 
            <lb ed="#J" n="33"/>formae complexionis, aut erit virtus existens in forma complexionali, &amp;  
            <lb ed="#J" n="34"/>sic necessario erit anima organica. Destructio uero manifesta est ex prae 
            <lb ed="#J" n="35"/>dictis etiam. Declaratum est enim quod nullum est instrumentum aliud ab 
            <lb ed="#J" n="36"/>instrumentis quinque sensuum, vbi fuit declaratum quod nullus est sensus
            sex<lb ed="#J" n="37" break="no"/>tus. &amp; vniversaliter, si intellectus esset virtus animalis in corpore, tunc aut esset 
            <lb ed="#J" n="38"/>sextus sensus, aut consequens sextum sensum, scilicet aliquid, cuius
            pro<lb ed="#J" n="39" break="no"/>portio ad sextum sensum esset sicut imaginatio ad communem
            sentien<lb ed="#J" n="40" break="no"/>tem. Quoniam autem intellectus materialis non est uirtus attributa 
            <!--Averroes_DeAnima_JuntSecunda_11-0320.xml-->
            <pb ed="#J" n="154-r"/>
            <lb ed="#J" n="1"/>complexioni, manifestum est ex praedictis. quoniam, cum anima sensi 
            <lb ed="#J" n="2"/>bilis non est virtus attributa complexioni, quanto magis intellectus. Et 
            <lb ed="#J" n="3"/>si esset attributa complexioni, tunc, sicut dicit Aristot. esse formae
            lapi<lb ed="#J" n="4" break="no"/>dis in anima, esset idem cum eis esse extra animam, &amp; sic lapis esset
            com<lb ed="#J" n="5" break="no"/>prehendens. &amp; alia multa impossibilia contigentia huic positioni. Et 
            <lb ed="#J" n="6"/>quidam dubitabit in hoc, quod fuit dictum, scilicet quod intellectus 
            <lb ed="#J" n="7"/>non habet instrumentum, ex hoc, quod dicitur, quod virtus
            imagina<lb ed="#J" n="8" break="no"/>tiua est in anteriori cerebri, &amp; cogitatiua in medio, &amp; rememoratiua in 
            <lb ed="#J" n="9"/>posteriori. &amp; hoc non tantum dictum est a Medicis, sed dictum est in 
            Sen<lb ed="#J" n="10" break="no"/>su &amp; sensato, Galenus autem, &amp; alii Medici raciocinantur super hoc, quod 
            <lb ed="#J" n="11"/>istae virtutes sunt in istis locis per locum concomitantiae. &amp; est locus
            fa<lb ed="#J" n="12" break="no"/>ciens existimare, non verus. Sed declaratum est in libro de sensu, &amp;
            Sen<lb ed="#J" n="13" break="no"/>sato, quod talis est ordo istarum virtutum in cerebro per
            demonstratio<lb ed="#J" n="14" break="no"/>nem dantem esse &amp; causam. Sed istud non contradicit illi, quod dictum 
            <lb ed="#J" n="15"/>est, hic. T virtus enim cogitatiua apud Aristo. est virtus distinctiua indi 
            <lb ed="#J" n="16"/>uidualis, scilicet quod non distinguit nisi indiuidualiter, non vniuersaliter. 
            <lb ed="#J" n="17"/>Declaratum est enim illic quod virtus cogitatiua non est nisi virtus, quae 
            <lb ed="#J" n="18"/>distinguit intentionem rei sensibilis a suo idolo imaginato. &amp; ista
            vir<lb ed="#J" n="19" break="no"/>tus est illa, cuius: proportio ad has duas intentiones, scilicet ad idolum 
            <lb ed="#J" n="20"/>rei, &amp; ad intentionem sui idoli, est sicut proportio sensus communis ad 
            <lb ed="#J" n="21"/>intentiones quinque sensuum. virtus enim cogitatiua est de genere
            vir<lb ed="#J" n="22" break="no"/>tutum existentium in corpore. Et hoc aperte dixit Aristo. in illo libro 
            <lb ed="#J" n="23"/>cum posuit virtutes indiuiduales distinctas in quatuor ordinibus. In 
            <lb ed="#J" n="24"/>primo posuit sensum communem, deinde virtutem imaginatiuam,
            de<lb ed="#J" n="25" break="no"/>inde cogitatiuam, &amp; postea rememoratiuam. Et posuit,
            rememota<lb ed="#J" n="26" break="no"/>tiuam magis spiritualem, deinde cogitatiuam, deinde imaginatiuam, 
            <lb ed="#J" n="27"/>&amp; postea sensibilem. Licet igitur homo proprie habeat virtutem
            co<lb ed="#J" n="28" break="no"/>gitatiuam, tamen hoc non facit hanc virtutem esse rationabilem
            distin<lb ed="#J" n="29" break="no"/>ctiuam. illa enim distinguit intentiones vniuersales non indiuiduales. &amp;  
            <lb ed="#J" n="30"/>hoc fuit aperte dictum ab Aristo. in illo libro. virtus igitur distinctiua 
            <lb ed="#J" n="31"/>rationalis, si esset virtus in corpore, contingeret vt esset vna istarum vir 
            <lb ed="#J" n="32"/>tutum quatuor. quapropter haberet instrumentum corporale: aut
            es<lb ed="#J" n="33" break="no"/>set alia virtus indiuidualis distincta ab istis quatuor. sed iam declaratum 
            <lb ed="#J" n="34"/>est illic hoc esse impossibile. Et, quia Galenus existimauit quod virtus 
            <lb ed="#J" n="35"/>cogitatiua est rationalis materialis, fecit ipsum errare in hoc locus
            con<lb ed="#J" n="36" break="no"/>sequentis. quia enim virtus rationalis appropriatur homini: &amp;
            cogitati<lb ed="#J" n="37" break="no"/>ta appropriatur ei: existimatur propter conuersionem affirmatiuae
            vni<lb ed="#J" n="38" break="no"/>uersalis quod cogitatiua est rationalis. &amp; vnus eorum, qui errauerunt 
            <lb ed="#J" n="39"/>in hoc, est Albelfarag habyloniensis, in suo commento in lib. de Sensu &amp;  
            <lb ed="#J" n="40"/>sensato.
          </p>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e3535">
            Deinde dicit. Recte igitur dixerunt dicentes animam esse locum 
            <lb ed="#J" n="41"/>formarum idest cum declaratum sit quod non est mixtus alicui corpori, tunc 
            <lb ed="#J" n="42"/>recte dixerunt describentes animam esse locum formarum, cum non
            acce<lb ed="#J" n="43" break="no"/>perunt in notificando substantiam eius propinquam, istam
            consimilitu<lb ed="#J" n="44" break="no"/>dinem, &amp; conuenientiam, quae est inter ipsam ad spens, &amp; locum ad locatum. 
            <!--Averroes_DeAnima_JuntSecunda_11-0321.xml-->
            <pb ed="#J" n="154-v"/>
            <lb ed="#J" n="1"/>D.d. sed non vniuersa, sed intelligens. i. sed ista consimilitudo non debet l 
            <lb ed="#J" n="2"/>accipi in intelligendo omnes partes animae, sed tantdum in anima rationali. aliae enim 
            <lb ed="#J" n="3"/>partes animae sunt formae in materijs, rationalis autem non.
          </p>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e3557">
            D. d. &amp; formae 
            <lb ed="#J" n="4"/>non in perfectione, sed in potentia. sed locus differt ab anima distinctiua 
            <lb ed="#J" n="5"/>intelligente in hoc, quod locus nihil est eorum, quae sunt in eo: anima autem 
            <lb ed="#J" n="6"/>ratnalis materialis est formae existentes in ea non actu, sed potentia. Et
            fe<lb ed="#J" n="7" break="no"/>cit hoc, ne aliquis intelligat ex hac descriptione quod genus acceptum in ea sit 
            <lb ed="#J" n="8"/>genus verum, non Rhetoricum. sed cogetur homo in talibus rebus, quae non
            in<lb ed="#J" n="9" break="no"/>telliguntur nisi per consimilitudinem, vt notificet ea per talia genena Rhetorica.
          </p>
        </div>
        </body>
    </text>
</TEI>