<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-bw61Xp/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="iu7r3b-d1e60-bw61Xp"> <!-- l3-61-com -->
          <head xml:id="iu7r3b-d1e60-Hd1e10618">Commentum 61</head>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e10621">
            <lb ed="#J" n="24"/>D. Et impossibile est vt corpus habeat animum &amp; intellectum sine 
            sen<lb ed="#J" n="25" break="no"/>su, cum illud corpus non est remanens, sed generabile &amp; corruptibile, 
            <lb ed="#J" n="26"/>siue fuerit simplex siue compositum. Et hoc intendebat, cum d. vt 
            repu<lb ed="#J" n="27" break="no"/>to generatum, aut non generatum. causa enim, propter quam debet esse 
            <lb ed="#J" n="28"/>corpus animatum intelligens sine sensu, si potest esse, est quia illud corpus 
            <lb ed="#J" n="29"/>animatum non adiuuatur per sensum neque in anima, neque in corpore. 
            <lb ed="#J" n="30"/>Sed si posuerimus corpus animatum intelligens esse non generabile, neque 
            <lb ed="#J" n="31"/>corruptibile, manifestum est quod non indiget sensu: cum non haberet 
            <lb ed="#J" n="32"/>sensus in ipso aliquod iuuamentum. iuuamentum enim, quod est per  
            <lb ed="#J" n="33"/>animam, non habet, quia anima sensibilis impedit in maiori parte, idest 
            <lb ed="#J" n="34"/>intellectum. &amp; hoc intendebat, cum dixit, &amp; illa autem, quia in maiori 
            <lb ed="#J" n="35"/>parte non intelligit. i. virtus autem sensibilis, quia in parte maiori non 
            in<lb ed="#J" n="36" break="no"/>telligit animali intelligenti. Iuuamentum autem virtutis sensibilis, quae  
            <lb ed="#J" n="37"/>est per corpus, non habet etiam, quia sensus in maiori parte non est causa 
            <lb ed="#J" n="38"/>longitudinis vitae &amp; durationis. Et hoc intendebat, cum d. &amp; ista, quia 
            <lb ed="#J" n="39"/>in maiori parte non est. idest &amp; sensus in maiori parte est causa, quare res 
            <lb ed="#J" n="40"/>non sit, idest vt corrumpantur. &amp; ideo sensibilia sunt minoris nitae, 
            <lb ed="#J" n="41"/>quam multae plantae.
          </p>
        </div>
        </body>
    </text>
</TEI>