<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-bw59Xp/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="iu7r3b-d1e60-bw59Xp"> <!-- l3-59-com -->
          <head xml:id="iu7r3b-d1e60-Hd1e10508">Commentum 59</head>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e10511">
            <lb ed="#J" n="21"/>Cum compleui: sermonem de omnibus virtutibus animae
            vniuersali<lb ed="#J" n="22" break="no"/>bus, vult demonstrare quae est ex eis in animalibus propter necessitatem, 
            <lb ed="#J" n="23"/>&amp; quae propter melius, &amp; d. Necesse est igitur vt anima nutritiua sit in omni 
            <lb ed="#J" n="24"/>viuo de prima generatione vsque ad corruptionem. Necesse est enim vt 
            <lb ed="#J" n="25"/>omne habens animam, habeat crementum &amp; diminutionem: cum
            impos<lb ed="#J" n="26" break="no"/>sibile est vt subito veniat ad suam perfectionem postremam, sed
            descen<lb ed="#J" n="27" break="no"/>dendo paulatim, &amp; intrando in senectutem. Et, quia causa crementi nihil 
            <lb ed="#J" n="28"/>aliud est quam nutrimentum, &amp; causa diminutionis nihil aliud est qua defectus 
            <lb ed="#J" n="29"/>cibi, &amp; eius paucitas: necesse est vt anima nutritiua sit in omni, quod
            cre<lb ed="#J" n="30" break="no"/>scit, &amp; senescit. &amp; quia omne viuum est tale, necesse est vt omne viuum sit nutribile. 
          </p>
        </div>
        </body>
    </text>
</TEI>