<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-bw49Xp/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="iu7r3b-d1e60-bw49Xp"> <!-- l3-49-com -->
          <head xml:id="iu7r3b-d1e60-Hd1e9804">Commentum 49</head>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e9807">
            <lb ed="#J" n="4"/>D.&amp; intellectus, per quem agitur, &amp; est cogitatiuus, omperatiuus, differt 
            <lb ed="#J" n="5"/>a speculatiuo in perfectione, &amp; fine. finis enim speculatiui est scire tantum: 
            <lb ed="#J" n="6"/>pperatiui autem operari.
          </p>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e9816">
            D. d. Et omne desyderium, &amp;c. i. &amp;, quia omne de 
            <lb ed="#J" n="7"/>yderium est desyderium ad aliquid, ideo desyderium non est principium 
            <lb ed="#J" n="8"/>mouens intelsecundum operatiuum: sed illud desyderatum mouet intellectum, 
            <lb ed="#J" n="9"/>&amp; tunc desyderabit intellectus: &amp;, cum desyderauerit, tunc mouebitur homo, 
            <lb ed="#J" n="10"/>icet a virtute desyderatiua, quae est intellectus, aut imaginatio.
          </p>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e9827">
            D. d. Et ideo 
            <lb ed="#J" n="11"/>necessario, &amp;c. i. &amp; quia principium motus est ex desyderato, apparet quod haec 
            <lb ed="#J" n="12"/>duo mouent homnem scilicet desyderium, &amp; consensus, qui sunt erga operationem 
            <lb ed="#J" n="13"/>secundum hunc modum scilicet quod faciens desyderare, &amp; mouere, quod est intellectus, 
            <lb ed="#J" n="14"/>idem sunt: sed est mouens, quia facit desyderare rem. Et hoc intendebat, 
            <lb ed="#J" n="15"/>cum d. desyderatum enim, &amp;c. i. Idesyderatum enim, quia ipsum est quod 
            <lb ed="#J" n="16"/>mouetur ad rem, quam comprehendit, &amp; est intellectus operans aut 
            ima<lb ed="#J" n="17" break="no"/>ginatio, &amp; intellectus, quando comprehendit aliquid desyderabit per scientiam 
            <lb ed="#J" n="18"/>&amp; mouebit per desyderium: necesse est vt ipse intellectus sit mouens, secundum quod  
            <lb ed="#J" n="19"/>est desyderans, non secundum quod est comprehendens, neque secundum quod desyderium est alia 
            <lb ed="#J" n="20"/>virtus ab intellectu: quae est etiam mouens, secundum quod ipse declarabit post. Et hoc, 
            <lb ed="#J" n="21"/>quod ipse d. de intellectu operatiuo, intelligendum est de imaginatione. 
            <lb ed="#J" n="22"/>animalia enim vniversaliter mouentur ab imaginatione. si igitur forma fuerit
            imagi<lb ed="#J" n="23" break="no"/>nata ex cogitatione, tunc motus attribuetur intellectui operatiuo. &amp;, si non 
            <lb ed="#J" n="24"/>fuerit ex cogitatione, tunc attribuetur ipsi virtuti imaginatiuae. 
          </p>
        </div>
        </body>
    </text>
</TEI>