<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-bw33Xp/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="iu7r3b-d1e60-bw33Xp"> <!-- l3-33-com -->
          <head xml:id="iu7r3b-d1e60-Hd1e6146">Commentum 33</head>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e6149">
            <lb ed="#J" n="31"/>Idest, &amp; ita est de quaesito, &amp; de fugito apud intellectum, sicut de
            com<lb ed="#J" n="32" break="no"/>prehensione. quoniam, quemadmodum comprehendit res mediantibus 
            <lb ed="#J" n="33"/>formis imaginum, &amp; sensus comprehendit per praesentiam rerum sensibilium, 
            <lb ed="#J" n="34"/>ita intellectus mouetur a rebus quaerendo, aut fugiendo quando formae 
            <lb ed="#J" n="35"/>imaginum earum sunt presentes. quemadmodum sensus quaerit, aut fugit 
            <lb ed="#J" n="36"/>apud praesentiam ipsius sensibilis.
          </p>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e6165">
            D. d. &amp; quandoque mouetur sine vsu 
            <lb ed="#J" n="37"/>sensus, &amp;c. idest &amp; quandoque mouetur homo ad aliquid, licet non sentiat 
            <lb ed="#J" n="38"/>ipsum, quando imaginabitur ipsum: sicut praeliator mouetur, quando
            imagi<lb ed="#J" n="39" break="no"/>natur ignem inflammari in turribus, licet ignis nondum inslammatus sit.
          </p>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e6174">
            D. d. 
            <lb ed="#J" n="40"/>commune enim est quod moueus est ignis, &amp; est principium praelationis. idest 
            <!--Averroes_DeAnima_JuntSecunda_11-0358.xml-->
            <pb ed="#J" n="173-r"/>
            <lb ed="#J" n="1"/>&amp;, cum praeliator intrinsecus imaginabitur ignem in turribus, statim
            co<lb ed="#J" n="2" break="no"/>ritabit in destruendo illum ignem, &amp; praeliator oppositus in
            inslamman<lb ed="#J" n="3" break="no"/>do ipsum. &amp; communem habent cogitationem in hoc, scilicet quod ignis 
            <lb ed="#J" n="4"/>est finis positus, &amp; quaesitus apud ipsos, sed secundum modos duos
            diuer<lb ed="#J" n="5" break="no"/>sos. Et potest intelligi hoc, quod dixit, commune enim, idestus
            proposi<lb ed="#J" n="6" break="no"/>tio enim communis, ex qua possumus scire omnia consequentia, est
            pri<lb ed="#J" n="7" break="no"/>mum consequens existentiam ignis in turribus. &amp; ideo. d. est principium 
            <lb ed="#J" n="8"/>per experientias praeliatoris, idest principium consyderationis.
          </p>
          <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e6201">
            Deinde 
            <lb ed="#J" n="9"/>d. cogitat enim, quasi videns: idest principium enim suae cogitationis in 
            <lb ed="#J" n="10"/>rebus erit praesentando modos imaginum imaginationum possibilium 
            <lb ed="#J" n="11"/>esse in illa re, de qua cogitat, adeo ac si videret illud, de quo cogitat.
            De<lb ed="#J" n="12" break="no"/>inde d. &amp; cogitatio eius in rebus futuris, &amp;c. i. &amp; causa in hoc est, quia
            ho<lb ed="#J" n="13" break="no"/>mo ponit principium suae consyderationis in rebus possibilibus de rebus 
            <lb ed="#J" n="14"/>praesentibus, quas videt. &amp; ideo possibile est vt homo cogitet in alia re,
            a<lb ed="#J" n="15" break="no"/>deo quod inueniet ex eo aliquod indiuiduum, quod ante non sensit: sed 
            <lb ed="#J" n="16"/>sensit ei simile, non ipsum idem. Et innuit per hoc modum, secundum quem 
            po<lb ed="#J" n="17" break="no"/>test inueniri per cognitionem imago vera: cuius indiuiduum nunquam 
            <lb ed="#J" n="18"/>fuit sensatum aliquo cogitante. Iam enim posuerat quod imagines verae 
            <lb ed="#J" n="19"/>sunt numeratae secundum indiuidua sensibilia. &amp; quasi declarauit quod iste 
            <lb ed="#J" n="20"/>modus imaginationum inuenitur a cogitatione ex imaginationibus: quae 
            <lb ed="#J" n="21"/>sunt indiuidua sensibilia. virtus enim cogitatiua, sicut declaratum est in  
            <lb ed="#J" n="22"/>lib. de Sensu &amp; sensato, quando iuuabit se cum informatiua, &amp; rememora 
            <lb ed="#J" n="23"/>tiua innata est praesentare ex imaginibus rerum aliquam, quam nunquam 
            <lb ed="#J" n="24"/>sensit in ea dispositione, secundum quam esset, si sensisset eam fide, &amp;
            in<lb ed="#J" n="25" break="no"/>formatione, tunc intellectus iudicabit illas imagines iudicio vniuersali.¬ 
            <lb ed="#J" n="26"/>Et intentio cogitationis nihil est aliud, quam hoc scilicet vt virtus cogitatiua 
            <lb ed="#J" n="27"/>ponat rem absentem a sensu, quasi rem sensatam. &amp; ideo
            comprehensibi<lb ed="#J" n="28" break="no"/>lia humana diuiduntur in haec duo scilicet in comprehensibile, cuius principium 
            <lb ed="#J" n="29"/>est sensus, &amp; comprehensibile, cuius principium est cogitatio. Et iam
            di<lb ed="#J" n="30" break="no"/>ximus quod virtus cogitatiua non est intellectus materialis, neque
            intelle<lb ed="#J" n="31" break="no"/>ctus qui est in actu, sed est virtus particularis materialis. &amp; hoc manifestum 
            <lb ed="#J" n="32"/>est ex dictis in Sensu &amp; sensato. &amp; oportet scire hoc: quoniam consuetudo 
            <lb ed="#J" n="33"/>est attribuere intellectui virtutem cogitatiuam. Et non debet aliquis di 
            <lb ed="#J" n="34"/>cere quod virtus cogitatiua componit intelligibilia singularia: &amp; iam
            decla<lb ed="#J" n="35" break="no"/>ratum est quod intellectus materialis componit ea. Cogitatio enim non  
            <lb ed="#J" n="36"/>est, nisi in distinguendo indiuidua illorum intelligibilium, &amp; praesentare 
            <lb ed="#J" n="37"/>ea in actu, quasi essent apud sensum. Et ideo, quando fuerint praesentia
            a<lb ed="#J" n="38" break="no"/>pud sensum, tunc cadet cogitatio, &amp; remanebit actio intellectus in eis. 
            <lb ed="#J" n="39"/>Et ex hoc declarabitur quod actio intellectus est alia ab actione virtuti 
            <lb ed="#J" n="40"/>cogitatiuae, quam Aristo. vocauit intellectum possibilem, &amp; dixit eam es 
            <lb ed="#J" n="41"/>se cenerabilem &amp; corruptibilem. &amp; hoc est manifestum de ea, cum habet 
            <lb ed="#J" n="42"/>instrumentum terminatum, scilicet medium ventriculum cerebri: &amp;
            ho<lb ed="#J" n="43" break="no"/>mo non est generabilis &amp; corruptibilis nisi per hanc virtutem: &amp; sine hac 
            <lb ed="#J" n="44"/>virtute, &amp; virtute imaginationis nihil intelligit intellectus materialis. &amp;  
            <!--Averroes_DeAnima_JuntSecunda_11-0359.xml-->
            <pb ed="#J" n="173-v"/>
            <lb ed="#J" n="1"/>ideo, sicut dicit Arist: non rememoramur post mortem: non quia
            fntelle<lb ed="#J" n="2" break="no"/>ctus est generabilis &amp; corruptibilis, sicut aliquis potest existimare. 
          </p>
        </div>
        </body>
    </text>
</TEI>