http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e95/cod-ae1bsb/transcription

Quaestio 3 Utrum sequendo praecise naturalem rationem sit ponenedum Deum esse infiitae potentiae seu virtutis intensive

⁋ Distinctionis. XLII. XLIII. et XLIIII. Quaestio. III. TErtio quero vtrum sequendo praecise natura lem rationem sit ponendum: deum esse infinite potentie seu virtutis intensiue.

⁋ Et videtur quod non quia illud non est ponendum sequendo rationem natiralem: quod philosophi maxime rerum veritates ratione inuestigantes negauerunt: sed deum esse huiusmodi infi nite virtutis intensiue philosophi negauerunt: siout patebit statim de eorum principe scilicet Aristotile. ergo etc.

Ad oppositum sic: sequendo naturalem ratione ponendum est aliquid esse in rerum natura quo maius non potest cogitari. ergo sequendo rationem nalem: ponendum est aliquid virtutis infinite intensiue: et vltra. ergo deum esse virtutis infinite. consequentie patent: quia si est aliquid quo maius cogitari non potest: ipsum est infinite virtutis: cum quolibet non infinite virtutis maius cogitari possit.

⁋ Ulterius patet: quod si est aliquid quo matus cogitari non potest: illud est deus: et per consequens si aliquid est huiusmodi: deus est infini te virtutis. Antecedens autem probatur ratione venerabilis Ansel. in prosolum. sic. aliquid quo maius cogitari non potest est in intellectu: et non solum in intellectu. ergo est in re. consequentia patet: et antecedens quo ad primam partem probat ipse: quia audiens hoc quod ego dico aliquid quo maius cogi tari non potest intelligit quod audit: et quod intelligit in intellectu eius est: est si non intelligatur illud esse.

⁋ Praeterea inquit. si quo maius cogitari non potest: non intelligitur: vel cogitatur nec est in intellectu vel cogitatione: profecto deus aut non est quo maius cogitari non possit aut non intelligitur vel cogitatur et non est in intellectu vel cogitatione: et vtrumque vt dicit falsum est Et hanc 2am probationem ponit contra insipientem. Secunda pars antecedenti e probatur ab eodem in prososis. vbi supra: quia si quo maius cogitari non potest est in solo intellectu: potest cogitari esse et in re. quod maiest: et per consequens: vt subdit id ipsum quo maius cogitari non potest est quo maius cogitari potest: quod non contingit: maiores est probationes ad ide adducit contra insipien. vide ibi. Et sic patet. illud antecedens naturali ratione probatum.

Respondeo in quaestione ista erunt tres articuli. Nam primo videbitur quod one quesito sense runt philosophus et Commenta. quoniam de hoc doctores nostri varia construunt. 2o quid sit secundum veritatem sentiendum. 3o contra dicta ponentur impugnationes et soluentur

Quantum ad primum dicunt philosophum aliqui sensisse er deum esse potentie infinite intensiue. hoc autem probatur primo: quoniam P. 8o physi. 4o tracta. et vlti. in illo capitulo Quod autem hoc necesse est impartibile esse. volens principaliter ostendere quod primus motor non est commnniunctus magnitudini: probat primo ipsum esse infinitum: et deinde vltra ex hoc concludit quod est virtus non in magnitudine: talem ergo infinitatem intelligit in antecedente qualem repugnat non posse stare cum opposito consequentis: alioquin faceret consequentiam: quam putaret infirmam: sed constat secundum opinionem. P. quod infinitas durationis tantum non repugnat magnitudini: cum celum secundum eum sit infinitum duratione. ergo in antecedente non sumit infinitate talem. restat ergo dicere quod intelligat de infinitate in vigo re intensiue.

⁋ Confirmatur. per probationem consequentie. P. arguit enim quod illa virtus infinita esset in magnitudine finita: sicut oporteret si esset in magnitudine: cum nulla magnitudo sit secundum eum aut esse possit infinita: ideo vtique ipsa moue ret in non tempore: constat autem quod illud non esset consequens secundum ipsum: si illa sit infinita duratione tantum.

⁋ 2o idem ostenditur ex eo quod illa probatio. P. nullum finitum mouet per tempus infinitum etc. si bene intelligatur de infinitate vigoris intensiua probat. non est autem verisimile. P. latuisse quantum et quid probaret ratio sua.

⁋ Quia autem sic probet ratio sua. dicunt quidem patere: si maior intelligatur de eo quod mouet independenter et non vt alterius instrumntum. Unde si sic formetur ratio nullum finitum intensiue mouet vel mouere potest primo et independenter tempore infinito: deus mouet secundum P. vel saltem mouere potest secundum veritatem primo et independenter tempore infinito. ergo deus non est finitus intensiue: vel arguendo affirmatiue. omne potenmouere primo et independenter tempore infinito est infinitum seu virtutis infinite intensiue: deus est huiusmodi ergo etc. sic inqunt ratio est demonstratiua: quod declaratur. Nam minor non est dubia: maior autem patet: quia omne tale potens est ex se vicere resistentiam mobilis per infinitum tempus: quod non posset: si non esset infinite virtutis intensiue

⁋ Aliter declaratur: quia omne tale mouet a se: et per consequens a se veex se habet virtutem motiuam: ac per hoc etiam entitatem: omne autem quod quid habet a se: habter ab illo in tota plenitudinie quae potest illi competere: nihienim habter limitate in aliquo nisi habeatur ab aliquo agente determi nante illud ad certum gradum: quia si vnum ens a se habet plenitudinem entitatis: aliud aut ens a se non habet plenitudinem talem: sed limitatam entitatem hoc videretur a casu: cum non sit ratio de vno plus quam de alio: casus aut in his quae sunt a se esse non potest: sed plenitu do entitatis et potentie actiue: sine infinitate intensiua non potest esse ergo etc.

⁋ 3o id quod respicit per seipsum effcantiam infinitum: vt infinitus est: est virtutis infinite: deus secundum P. est huiusmodi: igitur etc. maior ap paret: quia effectus infinitus: vt infinitus est: non est nisi a causa infinitaMinor declaratur: quia secundum intentionem. P. generatio et corruptio inferiorum quantum ad suam difformitatem. valet quod aliquando est generatio: aliquando non et similiter corruptio reducitur ad motu solis in obliquo circulo et ad alios motus inferiores: quantum ad vniformitatem aut puta qui omni anno tali tempore est generatio: et similiter de corruptione reducitur in superiorem motum. puta in primum. Et deinde in suu motorem. et hoc pro tanto: quia quanto motor est superior: tanto est simplicior et magis regularem et vnitam virtutem et operationem: sic suo modo est de ipso motu celesti. Nam quantum ad diuersitatem. valet. vt cuiuslibet reuolutio snis motus est in se infinitus: infinities tamen replicatus reducitur in me tores secundos: nec arguit in eis infinitam virtutem: quia quaelibet reuo lutio est infinita: duratio aut et replicatio infinita talis effcunreducitur in eos per accidens: quia scilicet durant in infinitum et non fatigantur:. quantum autem ad suam vnitatem: vt scilicet est vnus et continuus reducitur in prim motorem per se: vt sic est infinitus: et ideo secundum. P. primus motor pro primo et per se effcum respicit motum infinitum vt infinitus est. Und quantum est de se motum infinitum quem facit tempore infinito faceret simul in infi nitis mobilibus. Nam simul moueret infinita si essent vel vnum infinitum si esset.

⁋ Constat aut quod omne quod posset mouere infinita vi vnum infinitum si esset: est infinite virtutis intensiue. quare etc. quare patet inten tio. P. quod autem eadem fuerit intentio Commentatoris. potest probari ex eo quod i 2o meta. ait. quod motus celestis componitur ex duobus motoribus: quorum vnus est finite motionis: et est anima existens in eo: et ali ter motionis infinite: et est potentia quae non est in materia.

⁋ Constat aut quod illam animam non intendit astruere finite motionis indura tione: cum sit eterna et infatigabilis secundum eum: sed virtutis fini te in vigore mouendi intensiue. ergo eodem modo astruit illam potentia que non est in materia infinita intensiue: illa autem secundum ipsum est deus

⁋ Mihi autem his non obstantibus videtur: sicut et multis aliis quod ista non fuerit intentio. P. neque Commenta. Et primo ostendo hoc de. P. supponendo primo duo: vnum est secundum opinionem. P. quod de est motor appropratus primi orbis: et hoc declarabitur in 2o istud etam concedunt doctoritas quorum est opinio recitata. secundum quod patet ex probationibus eorum. Alid est quod secundum opinionem. P. deus mo uet de necessitate naturae et non libere et contingenter: et hoc etiam communi ter conceditur fuisse opinionis eiusdem. Et probatur est: quia alioquin posset suum orbem mouere irregulariter scilicet tardius mouendo quam nunc mouet: et rursus eque velociter: sicut nunc: cuius op positum nititr ipse probare 2o celi: aut quod magis impossibile esset motum celi cessare.

⁋ Ex his autem duobus fundamentis ma nifeste concluditur secundum P. deum non esse infinite virtutis intensiue. Nam sequaeretur quod de facto moueret vel volueret in instanti: patet consequentia quia mouet celum. ex primo supposito: et ex 2o mouet naturaliter. et per consequens secundum vltimum sue potentie. Constat autem secundum eundem et secundum veritatem: quod si aliqua virtus naturaliter mouens esset infinita intensiue instanti moueret: consequens patet esse falsum ad sensum: et impossibile secundum ei opinionem.

⁋ 2o certum est vel quod. P. concederet et haberet secundum sua principia concedere: quod si deus haberet infinitam virtutem mouendi moueret vel saltem mouere posset velocius quam nunc celum mouea tur: nec dum hoc: sed etiam sine proportione velocius: et per consequens in no tempore: alioquin non secundum proportionem motoris potentie ad potentiam moti: esset velocitas et tarditas motus: cuius oppositum frequenter dicit et similiter Commenta. 2o celi. et pluribus aliis locis.

⁋ Et rursus constat: quod secundum ipsum consequens est falsum. Unde 2o celi dicit quod sicut neque citharimare: neque ire in quocumque tempore est possibile: sed est vniuscuiusque actus determinatus minimum tempus ad non excedere sic neque moueri celum in quocumque tempore est possibile: hoc autem non potest secundum eum dici prouenire ex parte motus: sed ex parte virtutis mouentis: quae non potest mouere in quocumque paruo tempore: sicut nec cytharimans in quantolibet paruo tempore potest suas chordas tangere: neque ambulans determinatum spatium potest in quocumque tempore illud transire: sed in determinato: in cuius minore non potest: quamuis nec illi spatio repugnet transire in minore: neque chordis cythare tangi vel percuti: vt certum est: et istud scilicet quod talis terminatio veniat ex natura motoris: patet etiam manifeste per Commentatoris. 2o celi in auctoritas eius infra vltimo allegata.

⁋ Confirmatur i llud per eundem ibidem exponentem. vbi ait. Et non debet aliquis contradicere huic inductioni: dicendo quod ho c non est nisi in potentiis finiti natura libus: vos autem scilicet Aristo. et Commenta. dicitis quod potentia motoris celi est infinita: quia nos intendimus per infinitum non nisi infinitatem motionis. id est quod motio eorum non cessat: infinitas aut intensionis: vt illic non sit proportio inter potentiam motoris et moti impossibile est in formis inquantum sunt forme. Et in commento praecedente dicit: quod si potentia motoris esset sic infinita motus inueniretur in instanti: vult ergo Commentators. quod si potentia motoris esset infinita intensiue: non esset tempus minimum in quo posset mouere. Et sic procederet obiectio contra. P. et ipsum: et patet propositum.

⁋ 3o si deus esset sic infinitus quantumcumque maius mobile quam esset primum si esset: posset mouere: quin immo corpus actu infinitum: si illud posset moueri: et ista consequentia concederetur a. P. et consequens negaretur. ergo et antecedens. De consequentia patet: ex eo quod secundum quod virtus excedit virtutem: sic maius mobile potest moue re secundum ipsum.

⁋ Item. 12o meta. ipse et Commen. ibidem. dicunt substantias separatas mouentes excedere se in nobilitate secundum ordinem et magnitudinem orbium motorum ab eis: ita quod que maiorem orbem mouet notior est aut nobilior: et per consequens potentior: igitur si aliqua sit in infinitum potentior in infinitum maius mouere posset si esset. Quia aut consequens sit falsum secundum eum: patet 2o celi: et maxime secundum translationem antiquam: ac etiam commenti qui talis est. Si in aliquo orbium erraticorum essent plures stelle esset orbis vltimus in labore: cum mouet orbes qui sunt post ipsum motu diuerso: et reuoli uit ipsos: huius autem causam reddit ibi Commenta. quoniam tunc potentia moti qui adderet super potentiam motoris esset infinita intensi ue. Et ideo statim addit. P. ibi. quod iam diximus multotiens: quod ose corpus finitum habet potentiam etiam finitam. Et nostra translatio habet. omnis finiti corporis ad finitum virtus est. id est virtus ipsum mouet est finita.

⁋ hoc idem Commentatoris. 12o meta. vbi ait. quod verum est dicere corpus celeste habere potentiam finitam: et hec est in tentio eius: quod dicit Arist. esse in celo: quoniam si in primo celo essent plures stelle aut maiores. aut tardius moueretur aut omnino non: non quia lassitudo accidat ei: sed propter defectum proportionis: quae est inter motorem et motum: motor enim non mouet: nisi quia potentia eius erit maior potentia moti. Et quanto fuerit maius tamto potentia eius erit maior: et cum potentia motoris non superabundaue rit non poterit mouere ipsum: et si modicum superabundauerit mouebit tardius. Ex quo autem patet: tam falsitas consequentis secundum istos quam conclusionis que principaliter intendit: hanc totam rationem in virtu te ponit Commentator secundo celi. vbi ait. visum est quod proportio est terminata in corporibus celestibus: et ideo non erg cumque motor eorum sic mouet: quodcumque corpus sic neque mouet in quacumque velocitate: sed vnumquodque eorum mouet motum proprium: et in velocitate propria. Et subdit: iam enim declaramus quod additio potentie motoris super potentiam moti: non est infinita: nisi in tempore scilicet in eternitate motionis: neque in velocitate: neque in multitudinie motuum: neque in magnitudinie corporum: quoniam si esset in magnitudinie corporum et motuum multitudinie et velocitate motuum esset possibile inuenire motum in non tempore. et corpus motum infinitum: quod est impossibile.

⁋ Sic ergo patet: non fuisse intentionis. P. deum esse infinite virtutis intensiue: quod aut eadem fuerit intentio Commentatoris satio patet: ex praeallegatis. Et potest hoc ex eo patere quod. 8o phy. super par te illa in qua. P. probat quod primus motor non est virtus coniuncta magnitudini. ait enim sic. Dupliciter potentie motiue possunt dici infinie: aut qui actio earum non cessat: aut quia motus earum est tante velocitatis quod non inuenitur magis scilicet quod illud quod ab his mouetur velocimouetur omni mobili: quod aut aliqua potentia sit infinite motionis patet hunmodum impossibile est nisi motus possit fieri in instanti. Et subdit motores ergo siue materiales fuerint: siue non materiales secundum hunc modum conueniunt in hoc quod motio eorum sit finita. Et eandem sententiam ponit in lib. de subiecta orbis.

⁋ Item. 2o celi. Necesse est inquit vt omnis motus nateralis et voluntarius habeat velocitatem terminatam: qui omnis motus haberet motorem terminatum: et si esset possibile inuenire velocitatem non terminatam: tunc motor non haberet potentiam termia tam. ergo neque naturam terminatam: quia sic intelligerentur ex suo esse reproprie ei. Et post subdit quod si potentie motoris celestium essent infinite in vigore mouendi: non esset proportio inter motorem et rem motam.

⁋ Item postea infert: quod inueniretur motus in instanti: et omne hoc est inquit impossibile. Et finaliter concludit sic. Et ideo credendum est quod potentie mouentium sunt terminate proportionis ad corpora mota: et quod infinitas non inuenitur in eis: nisi propter eternitatem. Ex his patet: quod ipse Commen. non posuit talem infinitatem potentie in deo: quin immo oppositum totis viribus conatus est probare.

⁋ Pro itentione itaque. P. et Commentatoris ac solutione probationum oppositarum. Est sciendum quod deum esse infinitum potest ine telligi dupliciter. Uno modo secundum primanentiam siue durationem est sendi. Alio modo secundum potentiam agendi vel mouendi: et hoc dupli citer: sicut supra tactum est per Commen scilicet extensiue: quia scilicet potest eternaliter et sine fine mouere. Alio modo intensiue scilicet quod possit quaecumque velocitate termiata in infinitum: et sine proportione velocius mouere: aut etiam quantolibet corpore in infinitum maius posset mouere quantum est ex se.

⁋ Item virtus motiua quaedam est motiua localiter quadam alteratiue. Primo modo certum est quod ipsi posuerunt deum infinitum: quin immo etiam et alias subiectas ab stractas et cetera corpora. 2o etiam modo posuerunt ipsum infinitum et similiter quemlibet motorem celestem. 3o autem modo nec ipsum nec aliquem alium posuerunt esse infinitum: sicut supra probatum est: et in hosensu 3o procedit articulus iste.

⁋ Et tunc ad primam probationem aliorum dico quod. P. numquam fecit talem consequentia: deus est infinitus. ergo non est virtus in magnitudinie.

⁋ Sed arguit sic: nullum finitun mouet tempore infinito: omnis virtus in magnitudine est finita. ergo nulla virtus in magnitudinie mouet tempore infinito: sed tunc poest sumi sub. deus mouet tempore infinito: ergo non est virtus in magnitudinie: et hec est conclusio ibi principaliter intenta: in cuius rationis prae missis qualiter accipiatur finitum: et vtrum ratio efficaciter probet intentum ad praesens pertranseo. Si tamen fieret ista consequentia. deus est infinitus ergo non est virtus in magnitudinem: adhuc ipsa esset bona secunu P. si antecedens intelligeretur de infinitate secundi modi scilicet extensiua in mouendo localiter. Unde ex hoc. quod deus potest localiter mouere per infinitum tempus. infertur quod non est virtus in magnitudinie.

⁋ Et vlterius dico: quod talis infinitas motonis patet eum repugnat vir tuti coniuncte magnitudini. Nam quamuis aliqua in magnitudinie existens posset durare: ac etiam alterare per tempus infinitum: nulla tamen ipsum potest mouere localiter tempore infinito cum quaelibet talis secundum ipsum sit ex suo motu fatigabilis.

⁋ Ad confirmationem dicitur quod non ex hoc solum: quod illa virtus esset in magnitudinie: infert. P. quod moueret in instanti: sed si esset in magnitudinie: et cum hoc moueret tempore infinito: tunc sequeretur secundum ipsum quod moueret in instanti: et est ratio: qui cum esset fatigabilis non posset tempore infinito mouere: nisesset infinita intensiue: et tunc vtique moueret secundum ipsum in instanti: et hoc est: quod ait Commentatoris. in li. de subiecta orbis. dicens Et manifestum est: quod si poneremus corpus celeste componi ex materia et forma: quod secundum eum poneretur: si poneretur quod motor eius esset virtus materialis seu in magnitudinie existens velut forma constituens per se vnum cum corpore celesti: quemadmodum anima cum corpore in animalibus quae sunt hic. Sequeretur inquit in ipso esse virtutem finite actionis in tenpore.

⁋ Et est manifestum: quod si in corpore composito ex materia et forma esset virtus infinita in tempore: sequeret in ipso esse virtutem infinitam in ipsa actione et passione: et est impossibile: quod intelligit Aru. ex positione virtutum quibus mouentur corpora celestia in corpore id est si ponantur tales virtutes esse in corpore: vocat autem vt ibi patet: virtutem infinitam in tempore quae supra vocata est infinita extensiue: et econtra vocat finitam in tempore cuius actio tempore finitur: infi nitam autem in actione vocamus eam quam vocamus infinitam intensiue.

⁋ Ad aliam probationem qua dicitur quod ratio P. demonstrat talem infinitatem in deo: si reguletur illo modo: dico primo quod talis regu latio non est secundum mentem. P. cum ipse ibidem et in. 12o meta. vbi eandem petit probationem: non tantum intendebat loqui de motore simpliciter primo: sed communiter de omnibus motoribus celestibus. Unde in i2. illa probatione facta: et vt sibi videtur. concluso per illam quod est dare aliquam subiectam immaterialem et abstractam: inquirit postea: vtrum sit vna tantum huiusmodi subiecta vel plures: et concludit quod plures: non igitur. P. cum dicit nullum finitum mouet tempore infinito: intendit tantum de eo quod primo ea independenter mouet quale est primum principium: quod vnum est tantum secundum numerum.

⁋ 2o dico: quod illa maior sumpta cum additione praedicta: quamuis vera sit: quia nihil mouet primo independenter nisi deus: supposito quod moueat: et ipse vtique secundum veritatem est infinitus intensiue: secundum tamen. P. de cuius intentione nunc quaeritur: ipsa sic absolute sumpta et intellecta de infinitate intensiua vigo ris est falsa: quoniam secundum ipsum qualibet virtus abstracta a materia est imfatigabilis: et qua ratione potest mouere per vnam diem potest per infinitum tempus: quia post quamcumque motionem est equalis vigoris: et omnino eodem modo proportionata suo mobili inuariato: quale est corpus celeste: sicut antea erat: et per hoc eque potens in illud. Unde Commen. 2o celi et mundi. Cum motor inquit et res mota abscinduntur a prima materia non abscidetur suum esse: neque suum opus quod est mouere ea moueri. Et in li. de subiecta orbis. ait. quod virtus infinita in actione ipsa et passione in se hoc est quam vocamus infinitam intensiue non exit in corpore: siue fuerit celeste: siue generabile aut corruptibile: et subdit. virtutes vero infinite in actione et passione in tempore esse necessrium est in corporibuscelestibus: passione autem in moueri: quia simpliciter sunt simplicia: actione autem in mouere: quia sue forme non constituuntur per suum subiectum: et vtrumque est impossibile in corporibus generabilibus et corruptibilibus: quia siunt oposita ex materia et forma. het ipse. Ex qubus patet: quod vir tutes motiue celorum: quia non constituuntur per subiecta: sicut forme materiales: ideo sunt infinite in actione in tempore li. agunt seu mouent in tempore infinito. Nec ad hoc secundum ipsum oportet quod sint infinite intensiue.

⁋ Tunc ad primam probationem illius maioris: patet quid dicendum. Nam ex quo virtus est infatigabilis eque potest in finito tempore vincere resistentiam mobilis qualiscumque debeat intelligi talis resistentia: sicut vincere vna die.

⁋ Alia probatio minus valet. Tum quia plenitudo entitatis et potentie vtique est sine infinitate intensiua. Tum quia secundum eudem non solum primum: sed etiam alie substantie abstracte habent a se et entitatem et virtutem: cum secundum eum: vt in secundo patebit: sint penitus improducte: et tamen nulla est infinita intensiue: nec est ita perfecta: ac secundum modum loquendi arguentis habet tantam plenitudinem entitatis quantam deus.

⁋ Ad 3am rationem dico quod loquendo in proposito de effcum qui est motus: siue proprie: siue improprie motus dicat effcuns: ipsum esse infinitum potest intelligi dupliciter. Uno modo extensiue: et sic idem est ipsum esse infinitum quod esse durationis infinite. Alio modo intensiue: et sic idem est quod esse velocitatis infinite. Cum ergo dicitur illud quod respicit effcntum infinitum vt infinitus est etc. Dico quod si respicit effcntium primo modo es virtutis infinite correspondenter extensiue secundum P. non autem intensiue: sed tunc. P. negaret minorem. Amplius dico quod. P. ita diceret quemlibet illum motorem respicere suum modum: vt infinitus et conti nuus est: sicu primus motor suum: nec oppositum ostendi posset ex dictis. P. Quod autem vlterius additur quod primus motor quantum est ex se motum infinitum faceret in infinitis mobilibus: aut in vno infinito si esset: certum est quod hoc negaretur a. P. et etiam a Commentatore: sicut expresse patet ex supra allegatis.

⁋ Ad auctoritas. Commen. respondet vnus doctor quod Commentator loquitur de finitate et infinitate durationis ex se: sic intelligendo quod motus coniunctus: qui quadammo est in materia celi: sicut importatur per hoc nomen coniunctus: est in potentia ad mouendum: et quantum est ex se: est eta in potentia ad quietem: ita quod quantum est ex se potest cessare a motione actiua celi: et hoc est secundum Commentatoris. quia est forma aliqualiter coniuncta: et in mouendo mouetur accidentaliter: sicut patet ex processu eiusdem commenti: et ideo non est de se infinite motionis: sed finite: quia si sue naturae derelinquaeretur a primo motore cessaret a motione sua propter causam dictam: et ita infinitas motus necessario est propter alium motorem in quo non est potentia omnino ad quietem: neque esentialiter: neque accidentaliter: quia neutro modo mouet: et illud est primum simpliciter separatum ab omni materia: et propter suam seperationem est infinite motionis secundum duratio nem.

⁋ Ista responsio non est secundum mentem Commentatoris: quod patet primo ex eo quod dicit motorem coniunctum motori accidentaliter ex suo motore: hoc enim expresse contradicit Commentatori in de subiecta orbis. vbi dit fuse probat quod tales motores: quaes vocat formas et animas cor porum celestium non constituuntur per sua subiecta: neque mouentur acciden taliter per motum eorum. Unde ait: quod tunc mouere eorum esset infinitum: quod enim mouetur quando mouet impossibile est: vt sit principium motus eterni: vt dicit Arum. et in 2o capitio probans idem scilicet quod non constituuntur per subiecta deducit ad hoc tamquam ad inconueniens quod tunc mouerentur ex se per accidens.

⁋ 2o ex eo quod dicit talem motorem posse quantum est ex se cessare a motione. Nam Commenta. 12o meta. dicit quod necess est vt motus eternus habeat motorem qui est actio pura sine aliqua potentia id est qua in nulla hora est motor in potentia: et post subdit quod omne eternum est actio pura. Unde vult ipse quod omnis motor celestis sit omnino immotus: tam essentialiter quam accidentaliter: et semper necessario actu mouens. Unde 2o celi. Ex hoc probat necessario esse motum celi: et loquitur generaliter de omnibus motoribus: vt patet ibi. Quod etiam confirmatur ex eo: quod postquam. 12o meta. P. et Commentatoris. probauerunt: esse subiectam eternam mouentem qua nullo modo nec per se: nec per accidens mouetur neque est in potentia ad non mouendum inquit. Utrum talis subiecta sit vna vel plures: et determinat quod sunt plures.

⁋ 3o deficit responsio: quia cum secundum Commenta. deus ipse sit motor coniuctus primo mobili: et anima et forma ipsius quemadmodum alii motores dicuntur forme suorum mobilium: vt patet in de subiecta orbis: et in multis aliis locis: vt probabitur in secudo: et etiam secundum istum doctorem: cum in eadem questione dicat: quod deus secundum intentionem philosophi et Commentatoris effectiue mouet celum: et constat quod primum mobile non habet duos motores effectiue: et quod habet suum coniunctum motorem: vt ceteri orbes: ac per hoc deus sit secundum Commentato. motor appropriatus primo mobili. Sequeretur quod ipse moueretur accidentaliter: et esset in potentia ad non mouendum: et quod infinitas sue motionis sit ab alio motore est qui nullo modo mouetur: que omnia sunt absus da et contra intentionem Commenta. ex toto.

⁋ Respono ergo aliter: et dico iuxta superius dicta: quod motor celi secundum Commenta. est vno mode motionis finite scilicet intensiue: et alio modo infinite scilicet extensiue: et quod isto modo habeat motionem infinitam prouenit ex eo quod ipse non est in materia e hoc ipse intendit ibidem: sicut patet: ex eo quod nullo interposito subdit declarans sensum praedictorum verborum. Secundum ergo inquit quod mouetur a potentia finita mouetur in tempore: et hoc est motionem esse infinitam intensiue: et in hoc dicit diuersari motus celestes in velocitate et tarditate: secundum diuersitatem proportionis finitatis huiusmodi motoris ad sua mota. Et postea addit: et in hoc in quo conueniunum quod moueretur a potentia non in materia habent eternitatem motus et conti nuitatem: et sic motus celestis qui est finitus primo mod scilicet velo citatis finite et infinitus extensiue id est eternus habet finitatem ex finitate intensiua motoris et infinitatem ex infinitate extensiua motoris quae conuenit ex eius modi separatione a materia.

⁋ Utrum autem sint duo motores essentialiter distincti: vel vnus secundum essen tiam et duo secundum dispositionem iuxta modum loquendi Commentato. seu dicitur mouens scilicet vt agens: et vt finis: et quomo ab ipso motur habeat eternitatem: et quo non: videbitur in 2o vbi inquiretur: vtrum secundum intentionem philosophi et Commenta. deus sit motor appropriatus alicui orbi: ad nostrm autem propositum nunc id non est opus discutere. Quantum ad 2m arti. dico duo.

⁋ Primum est quod alibet insequendo naturalem rationem habet ponetur aut saltem non negare: quod est aliqua res infiniti vigoris intensiue pror: quia aliqua sunt naturaliter concedenda esse simpliciter possibilia vel saltem no neganda esse possibilia quae non possunt poni: et sciuntur etia non pos se poni in esse: nisi per virtute infinitam intensiue. ergo vel est conceden dum esse aliquam talem virtutem: vel saltem non est negandum: patet consequentia qui numquam consequens est negandum: nisi antecedens ad quod illud scitur esse consequens sit negandum. Assumptum declaratur in pluribus. Nam quod aliquod corpus intense calidum transmutetur in instanti in frigiditate intensam: cum non appareat nec euidenter possit apparere implicare vel inferre contradictionem: non apparet esse impossibile: et per consequens non est negandum esse possibile simpliciter.

⁋ Item quod vnum corpus per prius sit in vno loco: et in instanti terminante illud sit in alio distante: nul la videtur contradictio: et ideo nec illud est negandum esse possibile. Similiter quod celum in infinitum velocius posset moueri (sincathegoreumatice accipiendo infinitum) non videtur implicare contradictionem: et per consequens nec impossibile: et multa alia possunt commemorari: quae non sunt neganda esse possibilia simpliciter: et tamen cum hoc non possunt poni inesse: nisi a potentia seu virtute infinita. Et hoc etam scitur per regulas communiter concessas de proportionibus virtutum mouentium inter se: secundum proportionem velocitatis motionum ipsarum.

⁋ 2m est quod naturaliter loquendo ponendum est: vel saltem non est negandum deum esse infinite virtutis intensiue: patet. quia ex quo non est negandum esse aliquam virtutem infinitam: vt probatum est: et hoc videtur importare dignitatem et perfectionem simpliciter: non est negandum a deo cui ex coi conceptione omne quod est simpliciter dignitatis et excellentie attribuitur

⁋ Confirmatur: quia supra. dis. 2. probatum est naturaliter esse ponendum deum esse actiuum et productiuum aliorum. Cum igitur non sit negandum aliquam vim actiuam infinitam: non videtur esse negandum diuinam virtutem esse infinitam. Nunc ergo est arguendum contra dicta: et hoc dupliciter. Primo probando deum non esse virtutis infinite. 2o probando hoc non esse ponendum inse quendo rationem naturalem.

⁋ primum probatur primo sic: si esset virtutis infinite non haberet potentiam terminatam: et sic neque naturam terminatam: hoc aut est falsum.

⁋ 2o si deus esset infinite virtutis moueret vel saltem mouere posset in instanti. consequens est falsum. Tum quia motus est successio quae in instanti esse non potest: Tum quia mobile simul esset in omnibus partibus spacii super quo moueretur. Tum 3o quia pari ratione posset celum in instanti vertere versione completa: sed hoc est falsum. Nam sequaeretur quod esset mutatum per positum: et tamen non esset mutatum: quia ipsum totum et quaelibet pars eius: esset in loco eodem primo in quo fuit prius. Unde supposito quod celum quiesceret per tempus: et sol esset in oriente si in instanti verteret in eodem instanti sol esset in oriente: sicut prius erat: et ita quaelibet pars celi et totum celum: et per consequens non esset mutatum.

⁋ 3o si deus esset infinite virtutis posset producere aliquam formam. vbi gratia. calorem infinitum intensiue: similiter multitudinem infinitam et corpus aliquod infinitum: et illud etiam mouere posset localiter: qua omnia sunt impossibilia: et consequentia quae ad omnia patet ex proportione virtutis ad vitutem et effectum correspondentium adiui cem. Et has rationes tres in virtute tangit Commentatoris. in diuersis locis: vt ex dictis eius allegatis supra patet.

⁋ 4o si deus esset virtutis infinite esset etiam perfectionis infinite: et si sic sequeretur quod nullum aliorum entium a deo esset aliqua modo ao perfectius vel imperfectius: sed omni essent equae perfecta: quod est falsum. consequentia probatur: quia omnia dicuntur mag vel minus perfecta: secundum quod magis vel minus appropinquant vel distant a primo: cum aut quodlibet aliud sit finitum. sequitur quod quodlibet distaret a deo in infinitum: et per consequens non vnum plus alio.

⁋ Praeterea deus est mensura omnium aliarum subiectarum: vt patet. 10eo meta: per Commentatoris. et ibidem habter: mensura est quid minimum in io genere qui est mensura. ergo deus non est infinitus: quia tunc potius esset maxium: et iste due vltime rtones discretius probant quod deus non sit infinite perfectionis vel entitatis.

⁋ Rspono. quod sicut illimitatum et infinitum secundum essentiam potest intelligi dupliciter scilicet extensiue et intensiue: sic per oppositum finitum secundum essentiam potest capi dupliciter: si ergo in praedicato maioris finitum capiatur vt opponit infinito secundum essentiam extensiue: sic concedo conclusionem accipiendo in ea eodem modo terminum illum. Nam constat quod deus non est quodlibet ens vel entia infinita: sed vnum singulare immo vniciet maxime vnum: et ideo non est infinitus extensiue secundum essentiam. Si vero accipiatur infinitum secundum essentiam intensiue: sic quocumque modo acci piatur in exemplis adductis prosvlleti maior est falsa.

⁋ Ad 2am respondo. quod consequentia non apparet necessaria: qualitercumque etiam in consequente accipiatur mouere scilicet siue pro motione successiua: siue pro muta tione subita. Nam hoc solo posito: quod aliquod corpus qualitercumque et quantumcumque velociter motum: vel possibile moueri: in infi nitum velocius deus posset mouere: saluaretur optime infinitas sue virtutis: nec sequeretur ex hoc quod posset in instanti. Secundo dico. quod si capiatur mouere large pro scilicet subita mutatione quod consequens non est falsum etc.

⁋ Tunc probatio prima non est ad propositum: quia mutatio subita non est successiua. Ad aliam aut cum dicitur quod tun mobile esset simul in omnibus partibus spatii. potest dupliciter responderi. vno modo vt aliqui dicunt: quod illud non sequitur. Nam posset deus corpus de extremo ad extremum subito mutare: non mutando ipatut per medium: sicut corpus christi: existens in celo accedit ad altare: non accedens ad aliqua loca media.

⁋ Alio modo respondeo et di co: quod si deus vellet: posset etiam per medium subito corpus de extre mo ad extremum mutare: et tunc in illo instanti illud corpus simul esse in omnibus partibus spatii: et post illud instans non esset nisi in termino ad quem: nec illud est impossibile: sicut nec quod idem sit corpus per tempus in pluribus locis simul: quod vtique deus potest facere.

⁋ Ad 3am proba tionem falsitatis dicti consequentis: concedo similiter quod deus posset subito complete reuoluere celum. Et dico: quod tunc celum esset mutatum et cum probatur quod non dico quod non sequitur. hoc est in eodem loco in quo prius fuit. ergo non est mutatum secundum locum: quia si simul cum hoc quod est eodem loco in quo prius fuit: sit etiam in aliquo in quo prius non fuit: vtique ipsum est mutatum. Exemplum in mutatione secundum formam posito quod aer tenebrosus sit calidus: deinde nlla mutatione facta in ipso secundum calorem: fiat lucidus: tunc verum est dicere: aerest sub eadem forma sub qua prius fuit: et tamen falsum est quod non sit mutatus secundu formam: et similiter si vnum corpus existens in oriete deus poneret in occidente non remouendo ipsum de priori loco: sicut bene posset: adhuc illud esset mutatum secundum locum quamuis esset in eo dem loco in quo prius fuit. Sic in proposito quamuis celum esset in illo instanti ipsum et omnes eius partes in eodem loco in quo prius erant: ni hilominus in eodem instanti ipsum et qualibet pars eius esset in alio lo co in quo prius non fuit: et ideo non esset verum ipsum non esse mutatum

⁋ Ad 3am potest primo negari consequentia sicut et precedens. Nam sufficeret ad infinitatem virtutis quod quantocumque calore finito possibili posset deus facere intensiorem: et quaelibet multitudinpossibili finita maiorem: et quantocumque possibili finito maius: et quantocumque etiam corpore finito possibili posset maius moue re dato quod non posset facere calorem infinitum: aut multitudinem aut magnitudinem actu infinitam. Secundo concedo consequens quantum ad singulas tres partes primas: et probabitur in sequenti quaestione: similiter quantum ad vltimam concedo: quod deus quantum est ex sufficientia suc virtutis vtique posset mouere corpus infinitum. Si autem non pos set: quod non assero: hoc esset praecise: quia illud moueri non posset

⁋ Ad 4. quicquid sit de consequentia. concedo primum consequens sed vlteriorem nego consequentia. Ad probationem dicendum: quod illud dictum non est intel ligendum de distantia vel propinquitate secundum excessum maiorem veminorem perfectionis diuine ad alia entia. Nam quamlibet excedit infinite libet excessu equiuoco: et ideo nec proprie vnam magis exce dit quam aliam: sed est intelligendum secundum maiorem vel minorem similitudi nem vel conuenientiam: secundum quam aliquid commune vniuoce dicitur de deo aliis: et secundum talem maiore vel minorem conuenientiam debet intelligi maior et minor perfectio aliorum.

⁋ hoc autem non impeditur propter in finitatem dei: sicut esto quod esset vna albedo infinita intensiue: et vna nigredo. 10 graduum: et similiter vna rubedo 10 graduum: quamuis ia albedo excederet excessu graduali tam nigredinem quam rubedinem datam infinite: nec vnam plus quam aliam. Adhuc tamen maior esset conuenientia inter illam albedinem et rubedinem: quam in ter albedinem et nigredinem. Et propter hoc posset dici quod ia albedo magis appropinquret et minus distaret: et per hoc esset perfectior quam nigredo data. Ad aliud quod additur dicendum quod quamuis mensu ra que est per replicationem: vt vlna et vncia et alie quibus quanta mensurantur sit quid minimum secundum quantitatem: ad bonum tamen intellectum qui habetur 10 meta. mensura tamen secundum perfectionem qualis est deus mensura aliorum entium) non oportet quod sit minimum secundum perfectionem: vnde albedo que ponitur mensura in genere colorum non est minima secundum perfectionem inter colores: sed primaxima: sic in proposito. Et si argumentum valeret non solum probaret deum esse non infinite perfectionis: quin immo quod esset minime imter cetera entia: quod absurdum est.

⁋ Ad rationes principales dico: quod maior illa est falsa: quoniam naturaliter est ponendum deum intelli gere omnia alia a se: sicut supra monstratum est: et tamen dum a proposto hanc materiam Arist. tractauit: oppositum sensit quamuis in hoc sibi alibi contradixerit: vt supra. dis. 3o. patet: et sicut hec ita multa alia sunt ponenda naturaliter loquendo de deo que ipse non posuit. Unde potest dici quod talis argumentatio. hoc non posuit philosophus. ergo non est ponendum: non est rotocinatiua neque demostratiua neque probabilis: sed est tantum accusatio eius: quia hoc ponere debuit: sicut contra negantes casum: per pea quia antiqui nihil sunt locuti de eo dicit Comentator. 2o phy.

⁋ Ratio Ansel. ad partem oppositam: quamuis verum concludat: non est tamen meo iudicio demonstratiua: sicut ipse putauit dicens in prologo suo supra prososibis. quod ipsa nullo alio indiget ad se probandum. Unde primo ostendam: quod modus arguendi non est efficax: deinde soluam rationem.

⁋ Primum patet: quia si ille modus arguendi esset bonus: similiter posset probari. quod est aliqua albedo qua maius aliquid cogitari non potest: patet arguendo in sua forma sic: albedo quae non potest aliquid maius cogitari est in intellectu: et non in solo intellectu. ergo est in re. consequentia patet: vt sua. Et prima pars antecedentis probatur: quia audiens hoc quod dico albedo qua non potest aliquid maius cogitari: intelligit quod audit. et quod intelligit est in intellectu eius etc. Et secunda et pars similiter sue probatur: quia si in solo intellectu potest cogitari esse in re quod maius est: et sic albedinie qua maius cogitari non potest aliquid maius cogitari potest: et similiter cetere probationes sue possunt ad hoc applicari

⁋ Rspono ergo ad rationem: sicut supra facta est: cum enim arguitur sic. sequendo rationem naturalem est ponendum aliquid esse in rerum natura quae maius non potest cogitari. ergo sequendo naturalem rationem ponendum est aliquid infinite virtutis intensiue. Dico quod duplex potest esse sensus antecedentis: vnus secundum quod ly. maius potest intelligi praecedere totum illud: potest cogitari. Alius secundum quod potest sequi: et hoc bene differt: sicut patet in exemplo: supposito quod impossibile sit aliquam esse formicam maiorem elephante: hec est vera nulla formica maior elephante potest cogitari: patet quia sua contradictoria est falsa scilicet aliqua formica maior elephante potest cogitari: nullam enim singularem habet veram: sed quaelibet singularis est falsa propter falsam implicationem a parte subiecti: siue demonstraretur formica existens: siue non existens.

⁋ Et tamen. si ly. maior postponatur sic: nulla formica potest cogitari maior elephante. ipsa est falsa: nihil enim prohibet aliquam immo cer te quamlibet formicam quemquam cogitare esse maiorem elephante. Si aut antecedens sumatur primo modo. Dico quod philosophus et quilibet tenens aliquid vnum perfectissimum in entibus: et illud esse non infinite virtutis inten siue concederet: et antecedens et negaret consequentia: et propositionem assumptam ad probationem consequent scilicet illam qualibet non infinite virtutis maius potest cogitari) diceret esse falsam: quamuis concederet istam quolibet non infinite virtutis aliquid potest cogitari esse maius) sed per istam non probaretur consequentia vt patet. Si aut antecedens sumatur 2o modo antecedens vtique negandum est: diceret enim quod quaelibet existente: aut etiam possibili aut cogitabili potest cogitari aliquid esse maius: seu vere seu false.

⁋ Tunc ad probationem Ansel. cum dicitur aliquid quo maius cogitari non potest est in intellectu: et non solum in intellectu. ergo etiam in re. Patet. quia si debeat esse ad propositum oportet quod ly maius intelligatur sequi ly potest cogita ri: quia in illo sensu negaretur antecedens primum et tunc distinguo antecedens istius consequentie Ansel. quoniam vel ipsum supponit materialiter vel significatiue et perso naliter. Si primo modo et ipsum sit propositio quaedam vocalis conceo illud. et similiter consequens si in ipso eodem modo supponat subiectum eius: sed tunc nihil ad propositum. Nam constat quod illa vox non est infinite virtutis. Sed si in consequente subiectum supponat significatiue. patet quod consequentia ntia est: sicut et ista. hec vox aliquid quod non est: est. ergo aliquid quod non est: est. nam antecedens est verum. et consequens implicat contradictionem si subiectum supponat significatiue. Si vero in illo antecedente subiectum supponat 2o o sic dictuo quod negandum esset quam ad primam partem ab eo qui teneret nihil esse tale. Et cum probatur quod audiens hoc: quod dcieo aliquid quo maius cogitari non potest intelligit quod audit: et quod intelligit est in intellectum.

⁋ Dico primo quod si inter has duas propositiones hoc intelligitur. et hoc est in intellectu. fiat differentia sicu videtur Ansel. facere contra insipi. Unde neganti hanc consequentiam. intel ligitur. ergo est in intellectum. nititur illam probare. hec enim falsa est: omne quod quis intelligit est in intellectu. Nam lapidem quis intelligit: et tamen lapis non est in intellectum. nec probatio quam adducit Ansel. valet ait enim quod sicut omne quod cogitatur: cogitatione cogitatur: et quod cogita tur sicut cogitatur sic est in cogitatione: ita omne quod intelligitur in intellectu intelligitur etc. Nam est hec assumpta. omne quod cogitatur est in cogitatione est falsa. vt patet de lapide. non distinguendo autem inter illas sicut et frequenter antiqui non distinguebant. Et cum dicitur aliquid esse in intellectum. si pro eodem accipiatu. ac si dicatur quod illud intelligitur: concedo propositionem: sed nihil ad propositum: quia audi ens illam vtique intelligit illam: et illa intelligitur ab eo. Sed non sequitur: hec vox: aliquid quo maius cogitari non potest intelligitur. ergo aliquid quo maius cogitari non potest intelligit. si subiectum consequentis supponat significatiue. Sicut etiam non sequitur hec vox. quod non potest co gitari potest cogitari. ergo quod non potest cogitari potest cogitari. Nam antecedens est verum. nam audiens hoc quod dico (quod non potest cogitari) cogitat quod audit: et quod cogitat cogitatur. et tamen consequens implicat contradictionem si subiectum supponat significatiue. Similiter audiens hanc vocem maius eo quae maius cogitari non potest) intelligit quod audit: et illa vox intelligitur ab eo: et tamen non sequitur: hec vox maius eo etc. intelligitur. ergo maius eo quo maius cogitari non potest intelligitur. Nam antecedens est verum: et consequens si subiectum supponat significatiue est falsum etiam secundum Ansel. Nam ex ipso sequitur ex eo quod maius cogitari non potest aliquid maius cogitari potest: quod ipse dicit esse impossibile in prima probatione 2a partis antecedentis: et contra insipi.

⁋ Et si dicatur: quod audiens hanc vocem (aliquid quo maius cogitari non potest) si sit no te lingue: non solum intelligit sicut vnam vocem non significatiuam: cum in eius auribus formatur: sed intelligit quod ipsa significat. Unde et qui hanc dicit esse veram: aliquid quo maius cogitari non potest est in re. et qui eam dicit esse falsam intelligit quid significet ipsa proporitio. et per consequens quid significet subiectum: et si sic. ergo illud quod per illam significatur intelligitur: et per consequens hec est vera. aliquid quo maius cogitari non potest intelligitur subiecto supponente significatiue.

⁋ Rsponsio: et concedo quod i lud quod significatur per illam propositionem intelligitur. sed nego vlteriorem consequentiam. Et patet instantia quoniam etiam audiens hanc vocem: quod non potest cogitari. aut hanc quod non potest intelligi intelligit quod ipsa significat: sicut etiam intelligit hanc esse falsam: quod non potest cogitari potest cogitari. Et illud quod per eam significatur intelligit ab eo. Et tamen non sequitur. ergo quod non potest cogitari cogitatur: aut quod non potest intelligi intelligitur.

⁋ Unde scientum est quod non omnis terminus potest pro eo supponere significa tiue et personaliter quod ipsum significat: sicut patet de his terminis nihiet non aliquid: quorum vterque significat omnem rem. et omne quod est. licet distructiue non constructiue. vt ibidem Ansel. ait. de casu dyaboli. et tamen neuter pro aliquo quod est personaliter supponere potest. ita est est de istis termis incogitabile quod non potest cogitari: et multis aliis et de hoc de quo agitur aliquid quo maius cogitari non potest) et per hoc patet quod illa probatio prima illius primo partis antecedentis non valet. nec eta secunda¬. quoniam dicens nullam rem esse. quae non posset cogitari maius. concedaconsequens pro illa parte. deus non est quo maius cogitari non potest: nec re¬ putabit hoc falsum: si intelligitur ly maius sequi ly potest cogitari.

⁋ Ad alias vero probationes Ansel. pro 2a parte antecedentis non oportet respondere: quia omnes supponunt primam partem esse veram.

⁋ Sed contra verum iam dictum scilicet quod hec est falsa. maius eo cogitari potest quo non potest aliquid maius cogitari. est opinio cuiusdam moderni tenentis quod maius cogitari potest: quo nihil maius cogitari potest: quam probat sic. maius deo potest cogitari: et nihil maius deo potest cogitari. ergo maius potest cogitari quo nihil maius potest cogitari. consequentia patet. Et probatur antecedens. Primo quo ad primam partem. quia quicumque cogitat de isto maius deo non potest esse) verum cogitat: et intelligit. et per consequens vererum cogitatur ab eo. Et sequitur. verum cogitatur ab eo. ergo maius deo cogitatur ab eo: quia illud est maxia pars illius veri. ergo maius deo cogi tari potest.

⁋ 2a vero pars antecedentis probatur. quia ipsa est vna vniversalis cuius quaelibet singularis est vera: patet discurrendo: quia nec hoc nec illud quicumque demrato siue existente siue non: sed imaginato.

⁋ hec dicta videntur mihi falsa: et includere multipliciter repugnantiam.

⁋ Unde primo arguo contra conclusionem. quia si maius deo potest cogitari etc. ergo aliquo qui non potest maius cogitari potest maius cogitari. et vltra. ergo vel isto quo non potest maius cogitari potest maius cogitari: vel isto quo non potest etc. et sic per disiunctiuam discurrendo per singularia quaelibet existentia vel non existentia: sed cogitabilia. Erit ergo aliqua talis singularis vera. isto quo non potest maius cogitari potest maius cogitari: sed manifestum est quod ex hoc sequitur ista copulatiua. isto potest maius cogitari: et isto non potest maius cogitari: cuius partes eodem demonstrato indubitanter sunt contradictorie: eodem modo arguo contra antecedens consequentie facte: quia si maius deo potest cogitari. ergo aliquid maius deo potest cogitari: et nihil maius deo potest cogitari. et hanc consequentiam concedit vt statim patebit.

⁋ Sed vltra ex hoc infero. ergo deo aliquid maius potest cogitari: et deo nihil maius potest cogitari: patet: quia cum deus sit terminus simplex non refert vtrum praeponatur aut postponatur comperatiuo. Et vltra. ergo deo potest ali quid maius cogitari: et deo non potest aliquid maius cogitari: quod consequens includit duas singulares vere contradictorias adinuicem. Et consequentia patet. quia prima pars consequentis equiualiet in significando primao parti antecedent et 2a secunde. et ex hoc est declaratur consequentia proxime facta. Nam sequitur. deo non potest aliquid maius cogitari: et deo potest aliquid maius cogitari. ergo aliquo quo non post maius cogitari potest maius cogitari.

⁋ Praeterea arguo sicut ipsemet arguit contra se. quia sequitur. maius deo potest cogitari. ergo aliquid maius deo potest cogitari. consequentia patet. quia particularis et indefinita conuertuntur. cum ergo quicquid stat cum antecedente. stet cum consequente: si ista. nihil maius deo potest cogitari. stat cum ista indefinita: stabit est cum illa particulari: sed ista particularis. aliquid maius deo potest cogitari: et ista vniversalis: nihil maius deo potest cogitari: sunt contradictorie. ergo due contradictorie adinuicem erunt simul vere.

⁋ Respondet ipse concedendo omnia quae dicta sunt: praeter id quod dicitur quod ille sunt contradictorie. Unde dicit quod ad hoc quod alique due propositiones sint contradictorie. non sufficit quod vna sit vniversalis negatiuam et alia particularis affirmatiua conuenientes in subiectis et praedicatis: sed vltra hocrequiritur quod per illam particularem affirmatiuam denotetur aliquid esse in re. vel etiam quod ex illa sequatur aliquid esse. sic autem non est in proposito. quia ita bene possunt cogitari ea qui non sunt nec esse possunt: sicut illa quae sunt vel esse possunt.

⁋ Ista responsio non valet. primo quidem. quia si hec sit vera vt concedit. aliquod maius deo potest cogitari. ergo aliqua singularis eius. ergo aliquo existente vel non existente: sed imaginato vel cogitabili demonstrato vna talis est vera. hoc ma ius deo cogitari potest: sed secundum eum huius vniversalis. nihil maius deo potest co gitari: quaelibet singularis est vera: quodcumque existens vel non existens: sed ima ginatum demonstretur. ergo hec singularis negabilia est vera. hoc maius deo non potest cogitari: eodem demonstrato: quod in affirmata demonstratur: et sic simul de eodem idem vere affirmatur et negatur: quod est contra primo principium.

⁋ Confirmatur quia cum ipsa sit particularis affirmata si sit vera subiectum pro aliquao determia te supponit: et quicquid sit illud: siue existens siue cogitabtie tantum. vere contingit dicere. hoc maius deo potest cogitari. 2o quia hoc quod dicitut scilicet il las non esse contradictorias est expresse contra philosophum primo pyar. si attendatur ille locus vbi ostendit philosophus quae propositioes sunt contradictorie et causam quam assi¬ gnat nulla est: quia tunc nec iste essent contradictorie. nullum possibile est impossibile. aliquod possibile est impossibile: quoniam ea quae nec sunt nec possunt esse sunt in possibilia. et ideo quia eius ratio valet per istam particularem affirmitam non denotatur nec ex ipsa setu aliquid esse: ne iste erunt propter eandem causam. nullum incogitabile cogitatur: aliquid incogitatie cogitatur. et eadem ratioe et prime due et iste: et universaliter quacumque due propositioes: quarum scilicet vna vniversalis negabtilia est vera et altera particularis affirmata conuenientes in subiectis et praedicatis in ibus praedicetur aliquid quod posset verificari pro non ente possunt concedi esse vere.

⁋ Deinde arguo contra probationem illius antecedentis. Nam per similem mo dum probaretur quod non potens cogitari potest cogitari. quod manifeste contradictionem includit. declaratur autem hoc. Nam quicumque cogitati de isto. non potens cogitari non est lapis ipse verum cogitat. et intelligit. et per consequens verum cogitatur ab eo. Et sequitur verum cogitatur. ab eo. ergo non potens cogitari cogitatur ab eo. quia illud est max pars illius veri. ergo non potens cogitari potest cogitari: totus processus similis est suo.

⁋ Ad rationem eius respondeo: et nego antecedens ratione prim partis. si subiectum supponat personaliter: sict oportet vt arguatur ad propositum et ita est videtur eo vti arguens cum concedat consequentiam inter illam indefinitam et particularem: quod verum non esset si subiectum indefinite non super poneret personaliter. Ad probationem concedo quod qui cogitat de isto maius deo non potest esse) verum cogitat: et verum cogitatur ab eo. Sed cum vlterius infertur. ergo maius deo cogitatur ab eo. si in isto consequente subiectum suppionat materialiter concedo consequens sed nihil ad propositum Si vero personaliter nego consequentiam. Et ad probationem qua dicitur quod maius deo est maxima pars illius veri. dico est quod est falsa. si subiectum supponat personaliter. et hoc qualitercumque accipiatur verum: cum dicitur quod verum cogitatur ab eo. Nam si accipiatur pro ipsa enuciatione vera. hac scilicet maius deo non potest esse) patet quod ista est falsa. maius deo. est pars enunciationis huius maius deo non potest esse. Si vero accipiatur verum 4a vero enunciabili seu significato illius enunciationis vere. quamuis aliqui modo licet improprie posset concedi quod significatum per subiectum sit pars signi ficati totalis: et et aliqua modo cogitatum. Dico quod pro illo significato partiali nec pro aliquo alio supponit in ista. maius deo non potest esse: nec oportet quod pro aliquo supponat. cum ipsa sit negabila sicut in ista quae vtique vera est quod non potest cogitari non potest cogitari: subiectum purod nullo supponit. Quecumque conr hunc doctorem dicta sunt procedunt intelligendo quod ly maius praecedat ly cogitari: quo est ipse videtur semper accipere. Si aut intelligeretur sequi vt esset sensus sue conclusionis quod aliquid potest cogitari aliquo maius quo nihil potest co gitari maius. adhuc conclusio esset falsa: et per easdem rationes reprobatur.

⁋ Sed tunc respondem modo ad rationem suam neganda esset 2a pars antecedentis. Nam illius vniversalis multe singulares essent false: sicut libet false quis multa singularia posset cogitare deo esse maiora.