http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e77-d1e846/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Ad aliud dico vt in praedicta quaestione dictum est frequenter: sancti et philosophi et nos in quotidiano vsu in multis vtimur istis vocabulis aliud et aliquid. pro his que non existunt nec secundum se sunt aliqua entia vel entitates: et ita dico quod relatiua dicuntur esse aliorum generaliter et communissime sumendo hunc terminum aliorum. vt tam de non existentibus quam de existentibus dicitur.