http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e77-d1e784/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Ultimo argui potest contra fundamentum probationis praedictarum conclusionum: ex hoc enim quod deus omni anime cosideratione exclusa est vere praescius et dominus: et sic de aliis que relatiue dicuntur de eo argue batur quod esset realiter praescius et dominus. contra hoc quide: quia similiter probaretur quod identitas eiusdem ad seipsum esset relatiorealis. Nam exclusa consideratione anime quodlibet est sibi psi idem vt sortes est idem sorti. et platonis idem platoni. ergo realiter idem: et per consequens illa identitas est realis. sed consequens est falsum: per philosophum 5o metaph. capitulo de eodem vbi ait sic. Palam quia identi tas vnitas quaedam est aut plurium essendi id est eorum quae sunt plura in esse: aut quando vtitur pluribus veluti quando dixerit ipsum ipsi idem. Nam vt duobus vtitur eodem ex quibus innuit quod relatio talis non fit nisi quando intellectus eodem vtitur quasi tanquam duobus idem sibi referendo.