http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e69-d1e525/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Secudo quia seu: quod simpliciter loquendo verius dicatur: quod homo est multa quam quod est vnum: immo quod primum est verum. et 2m est falsum. Sed hoc est contra philosophum. 8o meta. vbi quaerens causam vnitatis diffinitionis dicit: quod ideo est vna: quia res diffinita est vna. et tunc vlterius inquirit propter quid tales res. verbi gratia. homo est vnum. et non est multa sup ponens pro constanti talem rem qua vtique est composita esse vnam et non multa. huic etiam consonat communis concessio. nullus enim est qui non concedat singularem quemlibet hominem esse vnam rem. et similiter quodlibet lignum demonstratum esse vnam et esse vnum.