http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e50-d1e968/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Nec potest dici quod quam uis totum medium: aut aliqua pars eius simul tota illuminaretur: ita quod non vna prius et alia posterius: nulla tamen pars luminis simul tota causatur: sed partibiliter quelibet. Nam si illud corpus luminosum causaretur: et per tempus sequens immediate quiesceret non intensius lu men esset causatum in aliquo instanti illius temporis quam in aliquo instam ti praecedenti: quando corpus lucidum quantocumque tempore sit in eadem propin quitate ad partem illuminabilem: quae non varietur secundum se aliter: nec ipsum similiter vt suppono ad praesens: non magis illuminat vel intendit lumen quam prius: et per consequens non in tempore sed in instanti totum il lud lumen in illa parte causatur. ergo vel in primo instanti: et habetur propo situm: vel in alio sequente: et tunc sequitur quod per tempus actiuum sufficiens fuit praesens passiuo sufficienti etc. et non egit: quod est contra naturam agentis naliter.