http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e50-d1e4905/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Similiter cum dicitur quod forma remittit vel minuitur aut suscipit minus: intelligi debet quod aliqua pars forme tollitur propter quam forma remanens est minor seu imperfectior et subiectum est posminus tale quam fuit: et similitudo intelligendum est cum dicitur formam au geri extensiue seu extendi. Nam additur in illa parte subiecti for ma eiusdem rationis faciens cum priori vnam formam continuam que est maior et extensior: quam prior. Et subiectum eius est magis tale. sic suo modo de diminutione dicendum.