http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e50-d1e3230/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Praeterea hoc idem patet ex alia ratio ne quam praemittit ibi. P. super eode fundamento fundata. Sed differt ab ea que nunc recitata est: quoniam ista accipit minimu eius ex quo segregatur: alia vero accipit minimum eius quod segregatur: et est ratio. P. quod cum sit dare minimam carnem: aut ex aqua non poterit semper segregari caro: quod est contra Anax. et est intentum. P. aut in aqua quae est finite quantitatis erunt corpora equalia in finita secundum multitudinem: quod est impossibile. constat autem quod hec ratio non concludit: nisi supponatur: quod sit determinata quantitas carnis minima quae potest segregari: vel maxima quae non potest.