http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e50-d1e2589/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Et sicut non est dare partem primam extensiuam rei vise que egressa sit oculi oppositionem: sic non est aliqua pars visionis primo corrupta: simul in eo instanti in quo est primo verum dicere. pars a. tota egressa est oppositionem oculi: in eodem est primo verum dicere. tota visio ipsius a. seu omnes partes secundum intensionem visionis ipsius a. et partium eius sunt primo corrupte: ita quod semper secundum successionem partium extensarum in motu ipsius rei vise est successio partium intensiuarum: vt ita loquar: in corruptione visio nis: non autem partium visionis secundum extensionem vt ymaginatur argumentum.