http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e50-d1e2580/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Ad argumentum ergo dicendum: quod sicut successiue pars. a. mouetur: sic successiue per totum oculum visio eius corrumpitur: non quod vna pars extensiua prius quam alia corrumpatur: sed intensiua tantum.