http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e50-d1e2357/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Item exquo non quodlibet huius rei erit post hoc instans sequitur quod aliquid plus est in hoc instanti de forma quam erit immediate prius hoc: et illius sic precise sumpti nihil post hoc instans erit: sed istud plus quod est nunc et nihil eius prius fuit et illud plus quod nunc est et nihil eius prius hoc instans erit: est vnum et idem: quia quod est vltimmum acquisitum est primum deprditum. sicut patet etiam in exemplo posito pro probatione dicte conclusionis. Nam id lucis quod est praecise acquisitum vltimate scilicet in instanti contactus corporis luminosi et alterius repellentis est primo deparditum vel corruptum: sicut et illud aeris quod in instanti contactus est illuminatum fit primo tenebrosum: quam aliqua alia pars aeris illuminati.