http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e50-d1e2306/cod-ae1bsb/transcription

⁋ 6o idem ar guit de actu voluntatis nostre quo volumus aliquid libere et contingenter. Nam ponatur: quod in hoc instanti sortes velit contingenter a. constat quod sortes potest non velle a. post hoc instans. et ponatur quod tam cito post hoc instans sortes non velit a. quancito post hoc instans potest non velle a. et tunc quaero aut post hoc instans volet a. vel non. si sic sequitur: vel quod sortes per aliquod tempus necessario volet a. quod est falsum. vel quod non tam cito post hoc instans sortes non volet a. quancito post hoc instans potest non velle. a. quod est contra positum. Non ergo post hoc instans sortes volet a. et per consequens nec post hoc instans erit volitio quae sortes nunc vult a. et vltra sequitur quod hoc est vltimum instans esse illius volitionis: post quod nihil eius erit.