http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e50-d1e217/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Denes he rationes si bene inspiciantur videntur probare communiter: siue ponatur quod intensio forme fiat secundum gradus essentie: siue secundum gradus inesse tantum. Ad oppositum arguitur. si nulla intensio esset continua: nulla intensio esset motus. consequens est fasum. Nam alteratio est verus motus: et hoc est 2a secundum. P. 5. phy. quadam est de vna specie qualitatis in aliam: quaedam autem infra eandem speciem: et hoc est intensio vel remissio: vt ibi patet. consequentia probatur: quia si nulla inten sio sit continua: vel quaelibet intensio fieret in instanti: et per consequens esset mu tatio a non motus: vel fieret in pluribus instantibus: sic tamen quod inter quodlibet intensum esse: et quodlibet aliud intensum esse mediaret quies: et sic tota intensio esset integrata ex mutationibus et quietipus. constat autem quod nullus motus est talis: deo hoc videndum est de principim quaesito: et de tactis in arguen do: quoniam ex illis insurgunt dubia circa quasitum: et vritas sequentium quaestionum magis declarabitur. primo ergo videndum est. vtrum aliqua forma corporals possit continuo intendi: 2o vtrum cuiuslibet forme quae de nouo acquiritur: sit dare primum instans esse et vltimum: 3o vtrum cuiuslibet talis forme sit dare minimum: 4o vtrum in qualibet intensione Quantum (sit dare primum intensum esse: ad primum dico: quod possibile est aliquam formam intendi conti quod probo primo sic. Suppono medium esse bene dispositum ad lun: et aliquod corpus luminosum illuminare istud medium sed aliquam distantiam. Et con¬ stat quod remotiorem partem remissius illuminat: et signetur im medio illu minato aliqua pars illuminata distans a corpore luminoso: et versus illam moueatur corpus luminosum in aliquo tempore: tunc casu posto. arguo sic: in quolibet instanti temporis mensurantis approximati nem corporis luminosi: pars signata est magis lucida quam fuerit in aliquo instanti illius temporis praecedente. ergo intensio luminis in illa parte est continua. consequentia patet: quia si non sit continua. ergo fuit interrupta per quie tem mediam: et si sic cum in tempore mensurante quietem illam: signari possint plura instantia: aliquod instans erit in quo illa pars non erit. magis lucida quam in aliqui praecedente illius temporis: quin immo in quolibet instanti temporis mesurantis quietem: fuit eque lucida sicut in instant eiusdem temporis quietis sequente signato: quodcumque detur: quod repugnat antecedenti: antecedens autem patet: quoniam in quicumque instanti corpus luminosum est magis proximum parti date quam in aliquo praecedente eiusdem teporis. ergo pars data est magis lucida: quam fuit in aliquo praecedente eiusdem temporis: hoc patet. alias per approximationem corporis luminosi non fieret magis lucida: quod est contra sensum: sed in quolibet instanti illius temporis corpus luminosum est magis proximum parti date qua in aliquo instanti praecedente eiusdem temporis: cum sit positum ipsum moue ri continue versus eam. ergo etc.