http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e46-d1e766/cod-ae1bsb/transcription

⁋ 2o sic. filius est per se principium spiritus scint. ergo si filius non produceret spiectum scantum: spiritus sanctus no produceretur: et per consequens non esset: cum ipse procedendo habeat non solum vt sit donum: sed omnino vt sit. vt dicit Aug. 5. de tri. antecedens estnotum per fidem scilicet quod filius sit principium spiritus sancti: et constat quod non per accidens. consequentia patet. quoniam si aliquid sit causa per se alicuius effectus posito quod illa causa non sit aut non sit causa illius: ille effectus non ponetur: nisi suppleretur eius causalitas per aliquid quod prius non causabat: aut quod aliter vel amplius causaret quod causabat prius: cum aliud quod remotum est causabat.