http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e46-d1e656/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Ad rationes omnes alterius docores dicendum quod verum est spirationem non esse extrinsecam vel aduenticiam filio: sed tamen nec intraneam sibi velut partem eius quasi ipsa non sit ipsa persona filii: sed aliquid per se: vt rationes ille pretendunt. Quantum ad 2m articulum dicitur a quibusdam quod non sequitur. spiritus scus non procedit a filio. ergo non distin e guitur ab ipso. Alii dicunt oppositum diuersis tamen motiuis. Nam er quidam dicunt quod facta ypothesi spitus scus et filius essent vna erg persona genita et spirata: et per consequens non distinguerentur. Alii vero a dicunt quod non distinguerentur. non quia concurrerent in vnam personam vt dicunt isti: sed quia tunc filius non esset persona. Et inter istos est aliqua diuersitas est: sed non curo de illa.