http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e45-d1e885/cod-ae1bsb/transcription

⁋ 2o idem potest esse principium contingens et necessarium respectum diuersorum. ergo idem potest esse principium naturale et libe rum respectum diuersorum. Antecedens patet etiam secundum doc. istum qui vult: quod voluntas divina sit principium necessarium productionis spiritus sancti: et contingens productionis creaturarum: et secundum veritatem pliter divinus necessario producit: et ambo spiectum scentum: et tamen contingenter creatu ras. consequentia patet: quoniam non est maior impossibilitas consequentis quam antecedentis: quoniam vel modi principiandi necessario et contingenter sunt idem: cum modis principiandi naturaliter et libere: vel modi principiandi naturaliter et libere non maiorem habent incompossibilitatem ad inuicem quam illi: sicut patet in rationibus eorum: qui oppositionem includunt respectum eiusdem.