http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e45-d1e761/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Item Damen. 2o lib. ECorums inquit que fiunt: hec quidem sunt in nobis: hec aut non in nobis. ergo in nobis quidem sunt qua nos sumus libe ri arbitrio facere et non facere: hec enim omnia quae per nos volunta rie aguntur: non enim voluntarie dicerentur agi actu non existente in nobis. Ex quibus est patet: quod ea tantum voluntarie agere dicimur quae sunt in nobis: et quae facere et non facere possumus: et voluntarium accipit: sicut supra Aug. Ex his omnibus manifeste colligitur: quod respectum illius tantum principium actiuum dicitur esse liberum quod et suum oppositum est in eius potestate: et per consequens illud tantum fit ab aliquo principio libere: quod fit ab illo contingenter non necessario.