http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e45-d1e572/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Eodem modo modo sicut non est alia causa quare volutas vult sic scilicet libere necessario vel contingenter: nisi quia voluntas est voluntas: nec iste conditiones actionis necessitas vel contingentia sunt differentie essentiales acti ui principii. Sed accidentales non conuertibiles: cum actiuo principio naturali: nec cum libero. vnde et actiuum naturale potest contingenter agere: quoniam potest impediri: et per consequens pari ratione actiuum liberum potest necessario agere.