http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e45-d1e306/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Ad primum dico quod antecedens non est verum de voluntate illa quae est amor illi obiecti: talis enim voluntas non plus est principium producendi illum amorem: quam sit pricipium producendi se ipsam: et quam amor ille sit principium producendi voluntatem aut seipum: divina vero voluntas est suus amor: et amor essentie divine est spis scuns: sicut essentia divina quae est sua voluntas est spiritus scus: et ideo non est principium producendi spectum scundum vel amorem suum: ex quo etiam patet quod non est de ratione voluntatis in communi nec sibi per se conuenit: quod sit principium producendi amorem suum. Nec sequitur. voluntas creata est principium producendi amorem suum. ergo et quaelibet voluntas aut voluntas divina: sic isti idem alibiad istud propositum virtualiter sumunt.