http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e45-d1e1135/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Ad auctoritas Augu. pro quarta conclusione dicendum primo quod Aug. non. dicens voluntatem esse liberam respectum voli tionis btintudinis: nec respectum volitionis infelicitatis. Sed. dicens voluntatem qua volumus btintudinem: et non possumus velle infelicitatem esse liberam: et hoc verum est. Nam multos alios act potest contingenter elicere respectum quorum ipsa est vere libera. vtrum autem respectum volitionis beatitudinis ipsa sit libera vel non: suo loco videbitur. et sic quamuis voluntas beatorum non sit pro tunc libera respectum peccati: est tamen libera respectum aliorum multorum actuum qui peccata non sunt: nec potest dici quod voluntatem hic acci piat pro actu volitionis: quem vocet voluntatem liberam: sed acci pit pro potentia volitiua: sicut euidenter ostendunt illa verba que sequuntur. Sicut ergo anima nostra etc.