http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e39-d1e1407/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Ad 2m dicendum quod rationes esse diuersas et alias adinuicem contingit dupliciter. aliquando enim hoc est propter diuersitatem rerum principaliter importatarum: aliquando precise propter diuersitatem aliquorum extrinsecus connotatorum: vt supra patet. Cum igitur dicitur quod tunc dicerentur secundum diuersas rationes attributa de deo: si intelligatur hoc de ratioibus aliqua quoquo modo ex natura rei in deo diuersa significantibus. nego consequentiam. Si autem de rationibus diuersa tantum modo connotantibus. concedo consequens. Anspun. autem non est contra hoc: sed contra primum intellectum: quod patet per verba que immediate sequuntur ad declarationem sui dicti. Sequitur enim cum enim aliquis homo dicatur et corpus. animal et rationalis: homo non vno modo vel consideratione hec tria dicitur et probat: secundum aliud enim est corpus et secundum aliud rationalis: et singulum horum non est totum hoc quod est homo: illa vero summa essentia nullo sic est aliquid: vt illud idem aut secundum alium modum: aut secundum aliam considerationem non sit: quia quicquid aliquo modo essentialiter est: hoc est totum quod ipsa est.