http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e39-d1e1229/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Ex his etiam patet quod ista distinctio est tantum nominum connotantium non rei hec vel illa habentis subiecta: vt quidam intelligunt et dicunt magnscunmdum intellexisse. Nsam omnis res subiecta misericoriae dei est subiecta iusticie: et econverso et opus omne misericordia est opus iusticie: et econverso cum misericorida et iusti cia sint precise vna dei esentia: et ideo nulla res est subiecta misericordie que non sit subiecta iusticie et econverso sed talis distinctio vtique secundum magiscunum et secundum veritatem est huiusmodi nominum. Nam vni aliquid est subiectum quod non alteri: sicut illud quod significatur quoquo modo: vel datur intelligi per nomen: dicitur illi nomini subiicere vel esse subiectum: aliquid enim determinate datur intelligi et consignificatur per hoc nomen misericorida: quod non significatur per hoc nomen iusticia et econra: vt supra patet. Item subdit. ibidem magister aliud dubium di. Sed secundum hoc occurrit quaestio quo ex aliis ostendatur iustus: et ex aliis misericors cum sit ei idem esse iustum et misericordem. Si enim sed eandem rationem dicitur iustus et misericors: ex eo tempore quo intelligitur iustus intelligitur misericors et econuerso. Et respondet. Sed dixi supra: quod cum diciter deus misericors: ita eadem essentia diuina significatur: et secundum eam idem praedicatur: vt etiam quaedam diuersa intelligantur: intelligimus enim per hoc miseratorem et iustum iudicem. innuens per hec verba quod non eadem ratione dicitur iustus et misericors: sed alia et alia: non quia aliud per vnam in dei essentia importetur quam per aliam: sed qui aliud extra deum connotatur.