http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e29-d1e351/cod-ae1bsb/transcription

⁋ hoc confirmatur ex intentione Aug. eiusdem. 12. super Gen. ad litteram. vbi loquitur de raptu pauli. vbi vult quod ipse habauit tunc visionem de deo facialem quam intuitiuam vocamus. Et distinguens illam ab aliis. dicens sententialiter quod est illa qua immediate ipse in seipso videtur: non in aliqua imagine ocu lis corporalibus opposita: vt vidit Moyses: aut interiori spiritui praesentata: vt Ysa. In hoc igitur praecise videtur consistere differentiam horum modorum cognoscendi scilicet intuitiue et abstractive: quia scilicet quod intuitiue cogsci tur: cognoscitur in seipso absque meo: cognito. Quod vero cognoscit abstractiue per medium cognitum: nec quantum ad intuitiuam noticiam interest quod obiectum realiter existat: vel non existat: quia si existit et immediate cognitio terminatur ad ipsum: est illa notitia intuitiua eius. Similiter si non existit: et aliqua noticia terminatur ad ipsum immediate id est si ipsum immediate cognoscitur intuitiue cognoscitur: et ista notitia est eius intuitiva. Similiter si noticia eius immediate non terminetur ad rem sed ad eius repraesentatiuum: siue illa res existat siue non: abstractiue co gnoscitur: et ideo si significatam vocabuli velit quis ponderare: ta¬ lis noticia videtur dicenda abstractiua: non quia abstrahat ab existentia rei: quasi ipsa existentia non possit abstractiue cognosci: nec qui abstrahit a conditionibus singularibus: sed quia quodammo abstrahit a praesentialitate obiectiua rei cognite. Nam in tali noticie modo: non obiicitur ipsa res immediate menti secundum se: vt dictum est: sed aliquod eius repraesentatiuum: et ideo quasi absens videtur cognosci res ipsa. notitia vero intuitiua dicitur quia immediate ipsa res cognita obiicitur et ipsa praesens est obiectue menti: esto quod non sit praesens essentialiter: inmo etiam si nullibi existat: dummodo tunc ipsa in se immediate noscatur sihoc possibile sit.