http://scta.info/resoure/grvnZZ-ed1e10-d1e640/cod-ae1bsb/transcription

⁋ Ad 3m dicitur communiter a modernis quod verbum aposto. intelligendum est de voluntate antecedente: non autem consequente. Et secundum istos non semper voluntas antecedens impleretur: consequens autem semper: et fundant se isti sic soluentes super dicto Daunmten. lib. 2o vbi ait. oportet scire quod deus antecedenter vult omnes homines saluari et regno eius poti ti etc. Intelligitur autem ista distinctio a quibusdam. vno modo et a quibusdam alio modo. Dicunt enim quidam quod illud quod volumus antecedenter non volumus simpliciter: sed secundum quid: quod autem volumus consequenter volumus simpliciter: potest autem idem vno modo esse volitum: cuius oppositum alio modo volitum est: sicut iudex simpliciter vult homicidam suspendi: sed secundum quid vellet eum viuere scilicet inquantum est homo. vnde vt dicunt ista voluntas antecedens magis potest dici velleitas: quam absolute voluntas: quicquid autem deus vult simpliciter fit: licet illud quod antecedenter vult non fiat.