http://scta.info/resoure/grvnZZ-d1e521/cod-ae1bsb/transcription

Quaestio 1 Utrum aliquo modo pater sit prior filio

⁋ Distinctionis. IX. Questio. I CIrca distinctionem nonam in qua ma gister agit de coeternitate patris et filii ostendens patrem non prius fuisse quam filius. Quero vtrum aliquo modo pater sit prior filio.

⁋ Et arguo primo quod sic. omne enim producens est prius producto ab illo. ergo paiter est prior filio. consequentia patet quoniam paiter producit filium. antecede probatur dupliciter. primo per Aug. in de immortalitate anime dicentem nulla res se facit aut gignit: alioquin erat antequam esset. quod si hoc falsum est: est verum illud. consequentia aut nulla esset. nisi verum sit quod quodlibet faciens vel gignens sit antequam sit illud: quod ab eo gignitur. Et eadem ratione omne producens etc. idem probatur per. P. 12. meta. vbi causas agentes et mouentes. dicens differre a formalibus in hoc quod ipse precedunt res quarum sunt cause: formales autem non prae cedunt: sed sunt fsimul. et Commen. ibidem causa inquit agens dicitur a formali quia agens et mouens praecedit illud quod agitur et mouetur ab eo. formalis autem materialis est cum generatione. Et infra exponens exemplum. P. ait quod sanitas non praecedit hominem sanum: cum sanitas in sano est quasi forma: sanans autem necesse est vt praecedat sanitatem. necesse etiam est secundum Com mentatorem agens pracedere actum ab eo: et producens productum.

⁋ 2o omne eternum prius fuit eo quod habet esse post non esse. ergo omne eternum prius fuit quolibet generato. consequentia patet: quoniam quodlibet generatum habet esse post non esse: sicut generatio est transitus de non esse ad esse: pater autem est eternus: et filius est genitus. ergo etc.

⁋ 3o omne producens prius intelligitir sue productioni agere enim et producere praesupponunt esse). ergo pae ter pintelligitur generationi: et per consequens filio ea ambo preintelliguntur spirationi: et per consequens spiritui scnd.

⁋ Ex oo sequitur quod pater erit prior filio: et filius spum sccntio.

⁋ Confirmatur. quoniam habitudo naturae ad suppositum et primum actum: prior est habitudine eius ad actum 2m. patet illud: quia agere praesupponit esse: et habitudo naturae ad suppositum pertinet ad esse. ergo natura divina prius habet esse in supposito paterno: quam sit principium productionis filii. et per consequens pater prius est quam griesenet: et per consequens prior filioAd oppositum est veritas fidei quae. dicens quod intrinitate nihil prius aut posterius ni hil maius aut minus etc. Ad questionem praemito primo vnam distinctionem de quibusdam modis: quibus vna res dicitur prior alia. Deinde ponam conclusiones aliquas ad propositum Quantum ad primum dico: quod multi sunt modi quibus vel aliquo eorum vna res dicitur prior alia: quantum tamen ad propositum sufficit: quintupliciter dicitur prius scilicet eter nitate tempore. perfectione. nam et causalitate.

⁋ Eternitate prior est res eterna re non eterna: Sumendo autem eternum proprie scilicet pro incommutabili et non possibili non esse: aut aliter se habere: quo sumit Aug. 83. q. vbi ait. quod incommutabile est: eternum est: semper enim eiusmodi est. quod autem commutabile est: tempori obnoxium est: non enim semper eiusmodi est: et ideo eter num non recte dicitur.

⁋ Et. 4. de tri. ait. non enim proprie vo catur eternum quod aliqua ex parte mutatur id est quod est aliquo modo mutabile. Et infert inquantum ergo mutabiles sumus in tantum ab eternitate distamus. Sic autem sumendo eternum et non eternum deus et solus ipse eternitate prior est quam creatura: quod est verum esset si creatura numquam incepisset. vnde Aug. 12. confess. iuxta fi nem ponens quatuor modos poritatis. dicens quod aliquid eternitate praecedit aliud: sicut deus omnia: et in quo consistat ratio huiusmodi prioritatis statim deo loquens declarat dicens. Nam rara visio est et minus ardua cospicere domine: eternitatem tuam incommutabilitatis mutabilia facientem: ac per hoc priorem. vb patet quod ideo deus eternitate praecedit alia: quoniam incommutabilis: alia vero mutabilia. Et consonat ei quod iam est allegatum ex. 4. de tri. inquantum mutabiles sumus intantum ab eternitate dista mus. Solus autem deus incommutabilis est secundum intellectum praemissum. et omnis creatura commutabilis. Et si aliqua creatura infinito tempore fuisset adhuc illa mutabilis esset: et deus immutabilis: et per consequens: deus eternitate prior esset quam illa. huic concordat sententia Boecii. 5. de consolatione. vbi dicens quod illi errant qui cum audiunt visum fuisse platoni mundum neque ha vere initium temporis: neque finem habiturum: putant hoc modo sequi: quod deo sit mundus coeternus. aliud est enim inquit per interminabilem duci vitam quod mundo Plato attribuit: ali ud interminabilis vite totam periter connexam esse praesentiam: quod diuine mentis proprium esse manium est: neque enim deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate: sed simplicis po tius proprietate naturae. hec Boetius. Ex hoc patet vlterius: quod auctoritas scintorum qua domint creaturam non potuisse deo esse coeternam: intellecte ad mentem eorum: non sunt contra opinionem: quae ponit quod possibile sit creaturam fuisse ab eterno seu non habuisse du rationis initium. Rursus proprie loquendo talis creatura que numquam incepisset et fuisset infinito tempore. non esset neque fuisset eternitate prior vna alia: que tantum per annum fuisset aut nunc primo esset: quia illa non esset incommutabilis: et hinc patet hanc prioritatem esse aliam a prioritate temporis. Nam casu posito deus non esset tempore prior: quam illa creatura. eternitate autem esset prior ea: et ipsa quidem non eternitate sed temporalitate prior esset ea que aliquando incepisset. Quia autem dicatur prius tempore notum est.

⁋ Prius autem perfectione dicitur omne perfectius respectu imperfectorum: nec aliud est esse perfectione prius: quam esse perfectius.

⁋ Nam prius dicitur vnum quod potest esse sine alio ea non econverso et hocodo accipit. P. prius natura. erg meta. c. de priori. vbi ait. Alia vero dicuntur prioritate priora secundum naturam et subiectam: vt quecumque contingunt esse sine aliis: et illa non sine illis. Sed hoc potest dupliciter accipi. vno modo: sumendo continge re vel posse simpliciter vt illud dicat prius natura alio: quod per aliquam potentiam siue diuinam siue creatam potst existere sine illo. illud autem per nullam potentiam potest existere sine eo: et sic solus deus est prior quam creatura. et pars est natura prior toto: cuius est pars. Nam quelibet res creata potest per diuinam potentiam exi stere nulla alia re creata quae non sit pars eius existente. totum autem non potest existere sine sua parte intrinseca. vt sortes sine sua anima: econverso autem anima que est pars eius potest existere: et si sortes non fuerit. alio modo potest accipi posse et contingere per respe ctum ad vitutem et potentiam naturale seu creatam: et hocodo estam vna res creata est altera que non est pars eius prior secundum naturam: sicut hec materia prior est hac eius forma subsiectali demonstrata forma corporea: quoniam ipsa naturaliter potest existere sine ea et non econverso. Similiter hoc subiectum natura prius est hoc suo accidente separabili propter eandem rationem. Quamuis autem materia sit naturaliter prior hac for ma: non tamen concedendum est quod sit naturaliter prior forma. siue in primo sensu intelligatur: siue in 2o In primo quidem non. quia etiam forma quelibet dei virtute potest praexiste re sine materia. Nec etiam in 2o quia materia non potest naturaliter existere sine forma: sicut nec naturaliter potest esse nullam habens formam. non enim sequitur. potest esse sine hac for ma: ergo sine forma. Arguitur enim ab inferiori ad superius negatiue a parte praedicati. Si tamen aliqua talis posita vel concet sa ab aliquo auctore inueniatur accipienda est loco huius forma est materia prior. ita quod ly forma sit casus ablatiuis et hec vtique vera est. Et similiter dicendum est de ista. acci dente separabili subiectum est prius natura. vtraque enim harum vera est: sine forma potest materia existere. sine accidente suo separabili potest subiectum esse. iste modus prioritatis est secundus modus positus a. P. in predicamentis qui est quando non conuertitur subsistendi consequentia.

⁋ Prius prgo autem causalitate vel secundum causam dicitur illud quod est causa st alterius et non econuerso. quod dupliciter potest esse. vel quod illud cuius est causa nullo modo sit econtra causa eius. vel si sit etiam causa: non tamen in eodem genere cause: et tunc dicetur illud esse prius causalitate in illo genere in quo illud cuius est causa: non est econverso causa eius. Exemplum primi. deus est prior causalitate quam creatura: et materia quam compositum cuius est pars. exemplum secundi. in his quae sunt sibi inuicem cause. hic est ille modus prioritatis quem. P. in praedicamentis post. 4. magis vsitatos ponit. 5o loco: quod autem ipse assignans hunc modum dixit: eorum quae conuertuntur secundum essentie consequentia quod alteri quolibet est causa digne prius natura dicitur omnino est intelligendum: quasi hic modus prioritatis concludat in sua ratione similitudinem oppositam prioritati nature immediate dicte: sed hoc dixit ad innuendum quod aliquid potest sic esse prius alio seced causam quod non erit prius eo secundu naturam.

⁋ Et si hoc accipiatur quantum ad terminos secundum quod inter eos simultas et prioritas inuenitur facile est videre: sicut patet in quibusdam terminis relatiuis: de quorum vno non potest verificari existere quin tunc simul de altero est possit verificari. Et ad affirma tionem vnius de aliquo: sequitur causaliter affirmatio reliqui de aliquo. Et non sequitur causaliter econverso. Similiter inter res ipsas inuenitur poritas causalitatis sine prioritate nature: sicut forma substantialis corruptibilis est prior causalitate quam compositum cuius est pars. Nam est causa eius et non econverso non tamen est prior natura accipiendo prius na: secundo modo supra dicto: quia non potest naturaliter existere: si non existat compositum.

⁋ Si aut accipiatur prius natura primo modo: sic quaelibet causa efficiens creata est prior suo effectum causalitate ea non natura. Non quidem: quia possit esse sine illo a non econverso sed quia est ille sine ea per dei virtutem potest existe. re. hunc modum prioritatis vocat. P. prius secundum naturam in praedicamentis: cum tamen quem dicit ibidem prius a quo non conuertitur subsistem di consequentia vocet 5o meta. prius secundum naturam. Sed vbi non latet sententia non est curandum de nomine.

⁋ Nonium aut quod vna res est aliquando prior alia pluribus modis prioritatis: sicut deus est qualibet prior homine existente omnibus modis prioritatis dictis: et anima homnis est eo prior naura et causalitate. Similiter aliqua res sunt se inuicem priores diuersis modis: sicut homo prior est perfectione quam anima eius. Et illa prior est eo natura et causalitate: vt est dictum: possunt etiam aliqua res esse se inuicem priores causalitate secundum diuersos modos causalitatis: sicut possunt esse sibi inuicem cause: vt patet 2o phy.

⁋ Item notandum quod hoc nomen causa potest dupliciter accipi etiam secundum quod distiguitur a causis finali formali et materiali. vno enim modo potest sumi generaliter vt dicitur de omni producente respectum sui producti: et agente respectum acti: et mouente res moti. et sic nomen cause admittitur in divinis ad intra: cum pliter vere producat filium et ambo spiectum sanctum. vnde Augu. 83 q. dicit quod deus sue sempiterne sapientie causa est sempiterna: nec tempore prior est quam sua sapientia.

⁋ Item criso. super epsluara ad hebi. exponens de filio dei illud quod ait apostolus de melchisedech. neque initium dierum habens etc. intueris inquit sine initio filium: non quia non habet causam: hoc enim impossibile est. habet namque prrem: alioquin quo filius: sed quia non habet initium vite neque finem. Sic est damen. lib. primo dicit patrem esse causam filii: vt infra statim dicetur. Alio modo sumitur hoc nomen causa strictius prou scilicet tantum dicitur de eo quod proprie facit et producit aliquid a se essentia et natura diuersum nuo: et istud communi nomine vocatur causa efficiens: et sic non admittitur in divinis ad intra. secundum hanc considerationem loquitur Ansel. de processu spiritus sancti. vbi cum dixisset quod spitus scus est de patre et filio tamquam de vno principio mox addit: si tamen dicitur deus habere principium aut causam: principium namque videtur non nisi rei incipientis esse: et causa non est nisi effcuns: et spitus secunus numquam incepit esse: nec est effcuns alicuius: quod enim incipit esse proficiscitur de non esse ad esse: et nomen effcuns rei que fit: aptari proprie videtur: secundum hanc considerationem loquitur Aug. 83. q. vbi ait. quod omnis causa est efficiens: et hinc hodie doctores communius non vtuntur hoc nomine causa in diuinis ad intra: vbi tamen habeatur bonus intellectus sane et vere dicitur pater causa filii: sic dicunt Aug. et Damen. ac Criso. sicut communius conceditur quod pater est principium filii et vterque spiritus sancti. quamuis patedt intellectum notatum ab Ansel. il⁋his premissis. clud concedi non deberet pono duas conclusiones ad q. Prima est. quod pater non est prior filio eternitate nec tempore aut perfectione vel na. 2a quod pater est prior filio causalitate: si secundum intellectum pre¬ missum intelligamus patrem esse causam filii et causare filium: aut si hoc vocabulo vti nolumus: dico quod est prior productibilitate: aut vt aliqui dicunt origine: sicut concedimus quod producit et originat filium.

⁋ Probo primam conclusionem sic. pater et filius sunt vnus et idem nuoa simplex deus: igitur pater non est prior filio eternitate vel tempore etc. Antecedens est notum per fidem et sacram scripturam. Et consequentia euidens est quantum ad singulas partes consequentis: consideratis rationibus talium modorum prioritatis. Ex his infero quod falsa est opinio cuiusdam doctoris dicentis quod in diuinis est duplex ordo scilicet nature et originis: et in vno instanti naturae assignat plura instantia originis: vt post dicetur. dicit autem quod in primo instanti naturae sunt omnia essentialia absoluta et notionalia et tota trinitas perfecta. In secundo vero instam ti naturae est intellectio creaturarum: ita quod secundum ipsum in primo instanti nature deus intelligit se: et in secundo intelligit creaturas: et per consequens intellectio creaturarum est natura posterior intellectione qua ipse intelligit se. hoc autem falsum esse patet euidenter: quoniam eadem penitus ex parte rei est intellectio qua deus intelligit se: et intellectio quod intelligit creaturas: et per consequens non potest esse intellectio qua deus intelligit se: non existente intellectione qua intelligit creaturas: nec econverso ac per hoc non est prior nam.

⁋ Praeterea quorumcumque vnum est alio prius illa sunt plura et distincta: sed intellectio qua deus intelligit se: et intellectio qua intelligit creaturas non sunt distincte: ergo etc.

⁋ Confirmatur per eunde. vult enim quod differentia. rationis non est sufficiens pro ordine naturae: vt dicit lib primo dis 10 ergo inter quaecumque est ordo naturae: illa sunt distincta ex natura rei: sed intellectio qua deus intelligit se: et intellectio qua intelligit creaturas non sunt distincte ex natura rei. ergo etc.

⁋ Et si dicat quod non est intentio huius doctoris quod illa intellectio sit naturam prior: quam intellectio creaturarum: sed quod eadem ipsa intellectione prius natura deus intelligit se quam intelligat creaturas.

⁋ Istud etiam falsum est: quoniam ex hoc sequeretur quod deus posset vel potuisset intelligere se: non intelligendo creaturas. patet consequentia per rationem prioritatis nature premissam: quam etiam ipsimet alibi ponunt: sed consequens est falsum: quia si deus potuisset aut posset non intelligere creaturam: posset vel potuisset non esse deus: quod est falsum: est consequentia hec patet: quia quanta necessitate deus est et fuit deus: tanta necessitate semper cognouit et cognoscit omnes res qua sunt et fuerunt et sunt possibiles esse: et eadem necessitate qua ipse deus est potuit creaturas producere. ac per hoc creature necessario fuerunt possibiles. vnde sicut deus non potuit nec potest non esse deus: aut non posse producere creaturas: sic non potest vel potuit non eas nosse: necessario enim et incommutabiliter nouit quamlibet creaturam: sicut dicit Augu. de fi. ad petrus inquiens. Firmissime tene et nullatenus dubites deo incommutabiliter non solum praesentia et praeterita: sed est futura omnia incommutabiliter esse no tissima: cui diciter deus. qui occultorum es cognitor: qui scis omnia antequam fiant.

⁋ 2am conclusionem probo sic. deus paiter vere producit et generat filium et no econverso ergo pater est prior filio causalitate seu productibilitate vel origi ne. Antecedens est certum ex fide. Et consequentia patet: quia hoc est patrem esse prius causalitate seu origine filio: quod est patrem esse causam vel principium productiuum filii et non econverso vt supra patet.

⁋ hec conclusio et praecedens partialiter asseritur a Daunien. lib. primo. vbi ait. Si vero dicimus patrem esse principi filii: et mapdilem non priorem filio esse tempore vel natura ostedimus: per ipsum enim secula fecit: neque enim sed aliud quidem nisi secundum causam hoc est: quoniam fiius ex patre genitus est: et non pater ex filio: et quoniam pater est causa filium naturaliter.

⁋ huic concordat dictum Augu. dicens lib. 3. contra max. quod inter patrem genitorem et filium genitum est ordo naturae: non quo alter est prior altero: sed quo est alter ab altero: vbi patet quod negat patrem esse natura priorem filio. affirmat autem sict Danmen quod naturaliter est fili a patre: sed numquid paiter si prior est origine filio potest vere dici quod patur sit in aliquo priori originis: aut in aliquo instanti originis in quo non sit filius: aut aliquid in diuinis ad intra potest dici esse in aliquo priori vel primo instanti aut signo et filius esse in secundo vel tertio instanti seu signo posteriori et non esse in primo:

⁋ Ad hoc dicit idem doctor quod sic. vnde sicut potest haberi ex dictis eius in diuersis locis: in primo instanti naturae quod ponit in diuinis: vt supra recitatum est ordo originis in cuius primo instanti seu signo est prima persona perfecta cum omnibus essentiabilibus non habentibus respectum ad extra et cum principio et fecunditate perfecta qua potest producere filium et spectum scentum: ita quod in primo signo est in patre vtraque fecunditas. In secundo autem signo est in patre actus prime fecunditatis: et pater producit filium: et communicat filio secumdam fecunditatem scilicet qua potest producere spiectum scuendum. In tertio vero signo est in vtroque actus secunde fecunditatis scilicet spirare et producere spiectum sanctum: et sic vt dicunt priter est prior origine et prius potest gnerare filium quam generet: et tunc prius generat quam spiret spiectum scentum: et similiter pater et filius prius possunt spirare quam sprirent spectum scuentdum.

⁋ In his dictis plura falsa cotinentur. Unde arguo primo contra illud quod dicunt quod pater potest prius generare quam generet. Si enim hoc esset verum sequeretur quod filius in secundo signo in quo paiter generat actu postquam generabat tantum in potentia. inciperet esse: et sic aliquo modo haberet initium essendi: saltem secundum imaginationem nostram. vnde inciperet esse postquam non fuit: sed hoc est prorsus falsum dicente Aug. lib primo de diuinitate ea incarnatione verbi satis circa principium. nos semper deum patrem nouimus vnigeniti filii sui ex ipso quidem nati et quod est ab ipso tra habentis: sine vllo tamen initio non solum eo quod aliquibus temporum spa ciis distingui potest: sed ne illo quidem quod sola apud semetipsam mens intueri solet ea nudo vt ita dixerim int ellectu atque animo conspicari: extra ergo omne quod vel dici vel intelligi potest initium generatam esse sapientiam credendum est: hoc ipse.

⁋ Praeterea sup pono: quod vt patet ex dictis. aliquid esse origine prius aliquo non est aliud quam ipsum esse causam vel principium illius: seu originans illud et non econverso: et esse posterius origine non est aliud quam esse originatum ab illo quo est posterius: et non esse originans illud: et simi liter habere aliquid origine prius idem est quod alteri producendo communicare: vel secundum istos idem est quod habere illud a se et non ex alio: habere vero in secundo signo idem est quod habere ab alio ea non a se.

⁋ hoc premisso arguo primo sic. si piter in secundo signo priginis et non in primo producit filium: et habet actum prime fecunditatis qui est gignere: ergo pater non a se: sed ab alio habet quod producit filium: et hunc actum qui est gignere. consequentia patet: sed consequens est falsum: quia aut hoc haberet a filio: aut a spium sancto: et vtrumque est falsum.

⁋ Praeterea prius origine paiter generat quam spirat: ergo posterius origi ne pater spirat quam generat. et per consequens non spirat a se: quod non est sane dictum.

⁋ Praeterea actus prime fecunditatis quem dicunt esse in pa tre in secundo signo: aut est generatio actiua: aut generatio passiua: si passiua. ergo non in patre vt dicunt: si actiua cum ipsa secundum rem sit ipse pater: vt ipsi alibi dicunt: sequitur quod paiter non erit in primo signo: sed in secundo: quod repugnat dictis eorum.

⁋ Rursus lib. prim psi dicunt quod omnem realitatem tam relatiuam quam absolutam quam potest pater habere: habet a se in primo signo originis. ergo generationem actiuam habet in primo signo originis: supposito quod illa sit in patre: vt ipsi dicunt: et per consequens non in secundo tantum: sed in primo signo originis est actus prime fecunditatis: et in primo signo pater generat: quod ipsi negant.

⁋ Praeterea cum dicunt aliquid esse vel habere aliquid in primo signo et aliquid in secundo: vel per huiusmodi signa primum et secundum volunt quoquo modo aliquam durationem imaginabilem vel existentem actualiter vel possibiliter: et tunc patet euidenter homo propositiones. praiter est in primo signo et filius non in primo signo: sed in secundo: et pater prius generat quam spirat: et alias quas ponunt esse falsas. et contra sanam doctrinam fidei: que omnem prioritatem duratio nis negat in divinis ad intra: aut nullam talem prioritatem durationis volunt intelligi: sed praecise intendunt significare per esse vel producere et huiusmodi in primo signo: quod illud tale conuenit illi ex se: et non ab alio seu quod ipsum est causa quod illud alii conueniat et non econverso Et per esse in secundo signo intendunt quod illud est tale ab alio ea non a se.

⁋ Et si sic tunc sequitur quod paiter prius spirat: quam spi ret filius: quia pater ex se habet et non a filio aut aliquo alio: quod ipse spiret: filius autem hoc habet a patre. vnde Aug. 15. de tri. Quo inquit habet filius vt sit deus: est enim deus de deo: ab illo vtique habet vt etiam de ipso procedat spiritus sanctus. Et idem dicit in plu ribus aliis locis eiusdem libri.

⁋ Sed huius oppositum expresse dicit iste doctor libro primo dis. 12. q. 2. vbi ait quod non est intelligendum quod pater spiret prius quam filius spiret: sicut prius origine pater generat quam spiret propter ordinem principiorum: quia tunc filius non piraret: vt argumentum deducit. argumetum autem de quo facit mentionem est hoc. si spiritus secus praeintelligatur habere prius esse a patre quam a filio: tunc filius produceret spiectum scuntdum iam existentem: quod consequens iste doc. concedit esse impossibile: et satis cito infra dicit: non est ergo ordo originis inter spirationem patris et filii: quasi spiret pater in aliquo signo originis: in quo non spiret filius: sed in eodem signo origis simul spirant: est tamen ibi ordo spirantium in spirando: quando pater in illo signo originis spirat a se: filius autem non a se¬

⁋ Ex quibus verbis apparet quod vel non accipiunt ista signa vt habent originis ordinem praecise: secundum hoc quod est spirare a se: et spirare non a se: sed simul volunt intelligi quadam signa durationis: sicut innuunt verba sua: cum dicunt: quod filius tunc spiraret spiectum scuentum iam existentem: quasi necesse sit prius non fuisse spectum scentum: aut si precise illo primo modo accipiunt: expressam contradictionem in allegatis eorum verbis includut: cum dicunt quod non prius spirat pliter quam filius. Et cum hoc inqunt quod pater spirat a se: filius aut non a se.

⁋ Praeterea cum di cunt quod in eodem signo origis simul spirant. Quero aut simul spirant in primo signo: et tunc sequitur quod filius spirat a se: aut simul spirant in signo secundo: vel in tertio: et tunc sequitur quod pater non spiret a se quod est falsum et contra ipsos.

⁋ Praeterea cum dicut hoc esse in primo signo: et illud in secundo: aut ly signo. supponit pro aliquo: aut non supponit proaliqua. Si detur secundum: sequitur quod quaelibet huiusmodi propositionum affirmatiuarum quas dicunt sit falsa: cum talis terminus in qualibet earum denotet pro aliquo supponere. Si dicatur primum: tunc aut supponit pro aliquo: quod nec est deus nec in deo: aut pro aliquo quod est in deo vel est deus: primum non potest dici: quia sine quolibet tali deus trinitas esset: et pater generaret et spiraret etc. que vere enunciamus de deo: et per consequens vanum est talia fingere in proposito. Si dicatur secundum: aut supponit precise pro eodem pro quo supponit illud quod dicitur esse in tali signo. verbi gratia. cum dicitur esentia est in primo signo. ly primo signo. supponit pro essentiamet. Et cum dicitur generare seu dicere non est in primo: sed in secundo signo. l ecundo signo. supponit pro ipso dicere: et tunc idem esset dictu quod essentia est in essentia. Et dicere non est in essentia: sed in dicere. Similiter cum dicitur pater est in primo signo: et filius non est in primo signo: sed in secundo: idem esset ac si diceretur: pater est in patre: et filius non est in patre: sed in filio: aut ly. signo. supponit in vtraque pro aliquo essentiali: aut in vtraque pro aliquo notionali: aut in vna pro essentiali: et in altera pro notionali. Et quodcumque detur exponendo propositiones secundum illam suppositione termini: apparebit quod omnes vel earum plures erunt false vel improprie penitus et impertinentes ad propositam difficultatem.

⁋ Cum ergo dari non possit que sint huiusmodi signa proquibus supponant huiusmodi termini: iccirco tales locutiones concedi vel admitti non debent: quibus denotatur quod in aliquo instanti vel signo priori pater est vel habet hoc vel illud in quo filius non est etc. Sed solum dici debet quod pater est origine prior quam filius id est originat et producit ipsum filium: et filius est origine posterior quam pater: quoniam originatur seu producitur a patre: et quod pater et filius sunt priores origine quam spiti ritus scus: et ille posterior eis. id est pater et filius producunt: et spirant spiectum sanctum: et ille spiratur ab eis. Et quia processio spi ritus sancti non proprie dicitur origo: ideo ista prioritas (si enunciari debeat communi vocabulo vtrique productioni) melius nominatur prioritas causalitatis secundum inellectum supra datum vel producibilitatis quam prioritas originis.

⁋ Unde notandum cir ¬ ca diuersos modos prioritatis (vt dicit quidam doctor) quod ordiata secundum prius et posterius sunt in duplici differentia. Nam aliquibus correspondent aliqua extrinseca ordinata: ita quod vnum respondet vni: et alterum alteri: sicut illis quae sunt prius et posterius secundum tempus: vna pars temporis correspondet pori et alia posteriori. Similiter his quae ordinantur secundum locum: quamuis ille modus prioritatis non sit supra positus: correspondent diuer. se partes loci vna priori alia posteriori: et in talibus quibus sic diuersa extrinseca correspondent: proprius modus loquendi est: quod prius est in aliquo priori tempore in quo tempore non est illud aliud: quo ipsum est prius: et similiter quod est prius localiter vel secundum locum est in aliquo loco priori in quo non est illud quo ipsum dicitur esse prilocaliter: et in talibus rationabiliter queritur. vtrum in illo priori in quo est vel habet hoc vel illud et huiusmodi: illud quod dicitur prius sit posterius vel non: et praecise de ordinatis patedu tempus et durationem concedi debent distincta instantia vel signa. de ordinatis autem localiter distincta loca¬

⁋ Quedam vero sunt ordiata secundum prius et posterius quibus non respondent talia diuersa extrinseca ordinata: et in talibus non est proprius modus loquendi nec rationalis questio cum quaeritur vtrum in illo priori in quo est prius sit posterius. verbi gratia. in prio ritate secundum perfectionem totum dicitur prius sua parte: quae tamen prioritas non atteditur penes aliqua extrinseca quorum vnum respondeat toti: aliud vero parti: et ideo non praecise dicitur proprie: quod totum sit in aliquo priori in quo non sit pars: nullum enim prius fingi potest in quo sit totum et non pars: alias totum non includeret partem: immo cum in tali prioritate nihil sit prius nisi totum: et nihil posterius nisi pars: si talis modus loquendi reciperetur: potius deberet con cedi quod posterius est in aliqui priori in quo non est prius: quam econtra quia pars est in toto: et non econverso. Similiter est de poritate nare et causalitatis Et sicut non dantur signa vel instantia perfectionis vel dignitatis: sic non dari debent signa vel instantia naturae vel causalitatis aut origins. De hac estm materia contra opinionem eandem aliqua dicta sunt supra. dis. 6. ideo nunc pertranseo.

⁋ Ad rationes questionis. Ad primam cum dicitur omne producens est pus producto. si intelligatur de prioritate causalitatis concedo: et similiter concedo consequens in eodem sensu. Si vero intelligatur de prioritate eternitatis vel tenporis aut perfectionis vel nature. nego. Ad probationem dico: quod sicut prius quamuis principaliter et magis proprie dicatur de priori secundum tempus: vt dicitur 5. meta. tamen et aliis modis dicitur vt ibi patet: et supra habitum est. Et quamuis magis proprie dicatur secundum tempus: nihilominus sicut aliquid dicitur prius secundum causam: sic potest dici esse ante secundum causam: ita quod prius et ante sint synonima: et quod ante non semper denotet prioritatem temporis: patet per illud apostoli ad ephe. Elegit nos ante constitutionem mundi. Et illud prima pe. precogniti ante mundi constitutionem. vbi constat quod ante non notat tempus praecedens: cum ante constitutionem mundi nullum tempus fuerit.

⁋ Sic in proposito ad auctoritatem Augu. cum ait. Alioquin erat antequam erat. Dico quod non accipit ante secundum tempus: aut aliquo alio praedictorum modorum: nisi secundum causam: et hoc patet: quoniaom aliter non valeret consequentia illa: sicut non tenet hec. a. producit b. ergo a. fuit per tempus ante b. sic nec ista. a. producit a. ergo a. fuit per tempus ante a. Et quod prima non teneat certum est. quoniam quedam sunt que habent effectus sibi coeuos: et cum illis fimul incipiunt sicut ipsemet ostendit. 14. de tri. vbi ait. Quedam cognoscibilia cognitionem interpositione temporis antecedunt: sicut sunt ea sensibilia que iam erant in rebus temporalibus antequam cognoscerentur. Quedam vero simul esse incipiunt: velut si aliquod visibile quod omnino non erat ante oculos nostros oriatur: cognitionem nostram vtique non praecedit. aut si aliquid sonet vbi adest auditor: simul profecto incipiunt esse: simulque desinunt et sonus et eius auditus: veruntamen siue tempore prece dentia: siue simul esse incipientia cognoscibilia cogitationem gignunt: non cogitatione gignuntur. Idem etiam ponit. 6. libro de igne et splendore qui ab ipso diffunditur.

⁋ Et per hoc etiam patet: quod non sequitur quod producens sit prius eternitate quam productum: quod etiam nec perfectione nec natura ex hoc ostenditur quod ignis producit igne eque sibi perfectum: et qui potest existere eo destructo. Duendum ergo quod Aug. sumit ibi ante secundum causam: et tunc optime tenet illa consequentia. Nam in quibuslibet producens est causa producti et non econverso productum est causa producentis in eodem genere cause: et ideo sequitur. a. producit b. igitur a. est prius causalitate quam b. et similiter sequitur. a. producit a. ergo a. est prius causali tate quam a. Sed dicetur quod sic dicendo: et si consequentia ostendatur esse bona: probatio tamen nulla est: quoniam consequens non est magis inconueniens quam antecedens immo nec videtur differre. Nam idem videtur significare. a. producit a. et a. est prius causalitate vel producibilitate quam a.

⁋ Respondeo quod vtrumque est inconueniens: sed consequens est primo attentius inconueniens. Et ad ipsum de magis proximo sequi tur contradictio: nec est est omnino ide significatione cum antece dente. Nam esse prius causalitate significat vltra esse causam: quod causatum non sit causa cause: sicut supra habitum est. Si aut a. est prius causalitate quam a. sequitur quod a. sit causa ipsius a. et non sit causa illius a. quod est contradictio. quod patet. Nam sequitur. a. est prius causalitate quam a. ergo a. quod est sic prius est causa ipsius a. et tunc sequitur. ergo a. quo illud est prius non est causa ipsius a. loquendo semper in eodem genere cause: et per consequens a. est causa ipsius a. et non est causa ipsius a. et sic cum ait: alioquin erat a. antequam erat: idem intendit: ac si diceretur erat prius causalitate seipso antequam erat.

⁋ Eodem modo intelligendus est Aug. primo de trini. cum ait: sicut in quibusdam libris reperitur: nulla enim omnino res est que se ipsam gignat vt sit. si quid enim seipsum gigneret seipso: profecto prius et posterius esset: quamuis comunius hec probatio in libris non reperiatur intelligendum est inquam de prioritate et posterioritate causalitatis.

⁋ Ad philosophum dicendum quod philosophus non vult quod quodlibet agens vel mouens praecedebat tempore illud quod agitur vel mouetur: hoc autem falsum esset: vt iam patuit de sensibili: quod simul incipit esse et mouere sensum et agere significationem. Et similiter secundum. P. mouens celum non precedit tempore celum quod mouetur: neque motum eius. Sed intentio sua est quod aliquod agens precedit suum effectum Et aliquod mouens suum motum: nulla autem forma praecedit rem cuius est forma. Et loquitur de precessione temporali.

⁋ Ad secundam rationem dicendum quod cuius generatio est mutatio: ipsum vtique habet esse post non esse: cuius autem gene ratio non est mutatio: qualis est generatio filum dei: ipsum non habet esse post non esse.

⁋ Ad tertiam cum dicitur. omne producens preintelligitur sue productioni. dicendum quod hic potest esse sensus duplex. vnus quod prius intelligat producens esse quam intelligatur productio siue quod prius intelligatur producens esse quam intelligatur producens producere: et siue sic sit siue non: non est ad propositum: quia hoc concesso: non arguitur prioritas aliqua inter producens et productum: sed solum inter intellectionem et intellectum. Alius sensus potest esse: quod omne producens intelligitur siue potest vere intelligi esse prius quam sit sua productio: et tunc concedo de prioritate causalitatis: si productio sit elicita: secus autem si non. Cum probatur: quoniam agere presupponit esse: hic etiam potest esse sensus duplex: vnus. id est agens est prius quam sua actio: et concedo de prioritate causalitatis. Nam agens causa est sue actionis: et non econuerso. de aliis vero prioritatibus supra dictis. nego. Alius sensus est: agere presupponit esse id est agens prius est quam agat: et quamuis hec posset concedi: quia est indefinita: hec tamen vniuersalis rimne agens prius est quam agat: falsa est de virtute sermo nis. Nam ipsa non videtur proprie posse intelligi: nisi de prioritate durationis: secundum quam ipsa est falsa: vt ex dictis patet. Si tamen isti termini agere et esse supponerent materialiter: pro istis terminis est et agit: tunc posset concedi propositio de prioritate communitatis et consequentiem que est inter terminos. Nam omne quod agit est: et non omne quod est agit. Similiter bene sequitur: hoc agit: ergo est: quocumque vtrobique demonstrato. Et non sequitur hoc est: ergo hoc agit. Sed de hac prioritate nihil ad propositum: est enim quaestio non de terminis: sed de personis diuinis que non sunt termini neque signa.

⁋ Ex his patet quod non potest in proposito aliqua prioritas concludi inter patrem et filium: nisi causalitatis: et illam concedo: cum ipse sit pricipium eius et non econuerso.

⁋ Ad confirmationem negandum est antecedens: propter falsas implicationes: implicat enim quod nature ad suppositum sit habitudo: et similiter quod nature diuine ad productionem filii sit habitudo: et quod non diuina sit principium productionis filii: que omnia falsa sunt. Nam natura diuina est ipsum suppositum et ipsa productio filii.

⁋ Ad probationem cum dicitur agere praesupponit esse: responsum est. Si autem illud antecedens: habitudo naturae ad suppositum est prior habitudinie eius ad actum secundum: non sumeretur secundum proprietatem sermonis: sed loco huius: suppositum prius est quam agat: vel quam sua actio. patet quid sit dicendum ex solutione precedentis rationis etc.