http://scta.info/resoure/grvnZZ-d1e154-d1e887/cod-ae1bsb/transcription

⁋ 2o si quodlibet subiectum sic continet omnem veritatem scientie. igitur vel quodlibet subiectum contineret primo notitiam cuiuslibet cause vel effectus: per quam vel per quem conclusio demonstratur: vel nulla scientia haberetur per causam vel effectum. Falsitas consequentis quantum ad 2am partem patet per omnes. Quantum autem ad primam partem patet ex dictis: quoniam nulla res creata continet primo virtualiter primam notitiam alterius rei: vnde nec notitia cause continet primam notitiam effectus: nec econverso alioquin ad omnia producibilia a sole cognoscenda sufficeret incoplexa notitia solis: quod est falsum.