http://scta.info/resoure/gd-p2c4q5/critical/transcription

QUESTIO V.

GRATIANUS.

De quinta uero questione in Concilio Cartaginensi III. [c. 7.] sic inuenitur diffinitum:

C. I Non est a communione suspendendus, qui die statuta ad causamperuenire* non potuit.

Quisquis episcoporum accusatur, ad primates prouin-ciae ipsius causam deferat accusator. Nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suamdicendam electorum* iudicum, die statuta, litteris

euocatus minime occurrerit, hoc est infra spatium mensis ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit. Quod sialiquas ueras necessitatis causas probauerit, quibus occurrere non potuisse manifestum sit, suae causae dicendaeintra alterum mensem integram habeat facultatem. Verumtamdiu post mensem secundum non communicet, donecpurgetur. Si autem ad uniuersale** concilium occurrere noluerit, ut uel ibi causa eius terminetur, ipsein sedampnationiss sententiam dixisse iudicetur. Temporesane, quo non communicat, nec in sua ecclesia*** uelarrochia communicet. Accusator autem eius, si numquamiebus causae dicendae defuerit subtrahens se, a communione non remoueatur. Si uero aliquando defuerit subtrahens se, restituto in communione episcopo, remoueatura communione accusator, ita tamen, ut nec ipsi adimaturfacultas causae peragendae, si se ad diem constitutamoccurrere non uoluisse, sed non potuisse probauerit.