<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/gd-p2c1q5-Dd1e14q/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="gd-p2c1q5-Dd1e14q">
          <head xml:id="gd-p2c1q5-Hd1e14z">Dictum</head>
          <p xml:id="gd-p2c1q5-d1e135">Ex hac itaque auctoritate colligitur,
            quod ignorantia tales excusat a reatu criminis, ut supra dictum est, non a fructu
            emptionis, cum in ecclesiis, quas parentumpecunia adepti sunt, non nisi postquam eas
            omnino dimiserint et ex misericordia ibidem eis esse conceditur. In quo patet, quod etsi
            illis ignorantibus symoniae peccatum sit admissumfructum tamen paternae emptionis
            reportare non possunt. Quod uero a crimine excusentur, hinc patet, quia pro hoc facto a
            sacris ordinibus non remouentur. Si enim illius criminis participes essent, ad sacros
            ordines conscendere non possent. Illud idem intelligendum est de eo, qui per pecuniam est
            adeptus sacerdotii dignitatem, non episcopo, sed cuidam ex principibus eius datam;utroque
            tamen, ordinatore uidelicet et ordinato, hoc ignorante. </p>
          <p xml:id="gd-p2c1q5-d1e138"> Urbanus II. scribit Alberto Metensi Episcopo : </p>
        </div>
        </body>
    </text>
</TEI>