http://scta.info/resoure/gd-p2c15q2/critical/transcription

QUESTIO II.

Pro inpensis uero patrociniis Terraconensis Concilio clerici munera exigere prohibentur , in quo sic statutum legitur [c. io.]*:

C. I Pro patrociniis inpensis clericus munera exigere non debet.

Obseruandum quoque decernimus , ne quis sacerdotum uel clericorum more secularium iudicum pro inpensis patrociniis munera audeat accipere, nisi in ecclesiagratuito oblata, que non fauore muneris uideantur accepta, sed collatione deuotionis illata. Quod si quesita probatur accipere, ueluti exactor fenoris aut usurarum possessor secundum statuta Patrum se nouerit degradandum.

Gratian. Hoc autem de illis intelligendum est, qui canonicam uitam professi regulariter se uicturos proposuerunt. Generali namque ecclesiae consuetudine receptum est et moribus approbatum, ut clerici more aduocatorum patrocinia inpendant, et proinpendendis munera exigant, et pro inpensis suscipiant.