http://scta.info/resoure/gd-p2/Rome1582/transcription

QUESTIO I. [Rome 1583]
Dictum ante c. 1

Quod autem crimine irretiti alios accusare non possunt, Anacletus Papa testatur, epistola secunda episcopis Italiae dicens.

C. I A criminosis sacerdos accusari non permittitur.

Si sacerdos sine crimine eligi praecipitur, nullatenus ab hominibus criminosis irretitis accusari, aut calumniari permittitur, nec ab alijs, quam ab his, qui sine crimine sunt, & iuxta electione sacerdotes ordinari possunt, & tales per omnia inueniuntur, quales sacerdotes eligi iubentur.

C. II Infames & qui culpis exigentibus ad sacerdotium prouehi non possunt, sacerdotes non accusent.

Item Hadrianus Papa in capitulis, capitulo 21. Omnes vero infames esse dicimus, quos leges saeculi infames appellant, & omnes, qui culpis exigentibus ad sacerdotium non possunt prouehi. Indignum est enim, vt illi eos accusent, qui esse non possunt, quod ipsi sunt: quoniam sicut maiores a minoribus non iudicantur, ita nec criminari possunt.

C. III Infames sunt qui regnum Dei consequi non ualent.

Item Fabianus Papa, epistola 2. episcopis orientalibus. Illi, qui illa peccata perpetrant, de quibus Apostolus ait Quoniam, qui talia agunt, regnum dei non consequentur valde cauendi sunt & ad emendationem, si voluntarie noluerint, compellendi: quia infamiae maculis sunt aspersi, & in barathrum dilabuntur; nisi eis sacerdotali auctoritate subuentum fuerit.

Similiter, & illi, de quibus ipse ait Cum huiusmodi hominibus nec cibum sumere: quia infamia sunt notati, antequam sacerdotali auctoritate sanentur, et gremio sanctae matris ecclesiae redintegrentur: quia qui extra nos sunt nobiscum communicare non possunt.

C. IV Ante satisfactionem excommunicati ad accusationem non admittantur.

Item Fabianus, epistola prima Omnes illi sunt ab accusatione repellendi, quos Apostolus conmemorat, dicens Cum eis nec cibum sumere, & ante satisfactionem ecclesiae non sunt suscipiendi.

C. V Sacerdotes non nisi a coequalibus accusari debent.

Item Clemens Papa Iacobo Hierosolymorum episcopo, epistola I Beatus Petrus homicidas et adulteros, & cunctos criminalibus nexibus alligatos, & qui eis coequales non erant, ab episcoporum vexatione & accusatione dicente Domino prohibebat, & non nisi a coequalibus aliquid eis inferre debere docebat.

& paulo post Infames etiam omnes, & quos primates, & leges saeculi non suscipiunt, sed & laicos ab eorum accusatione, & vexatione semper repelli debere rogabat, & cunctos sibi subditos esse praecipiebat: cunctorum sacerdotum vitam superiorem sanctioremque, ac discretam a saecularibus, & laicis hominibus esse, et spirituales quosque, atque sacerdotes super carnales, ac laicos semper constituendos docebat; quoniam pro minimo nobis esse debet,, vt a talibus arguamur, & iudicemur, vel ab humano die. Maiores vero a minoribus nec accusari, nec iudicari vllatenus posse dicebat: quoniam non solum hoc diuinas, sed & leges saeculi inhibere docebat.

C. VI Qui criminosus fuerit sacerdotes accusare non potest .

Item Hadrianus Papa in capitulis, capitulo 68 Qui crimen intendit, agnoscendum est, si ipse ante non fiat criminosus, quia periculosum est, & admitti non debet rei aduersus quemcumque professio.

& infra capitulo 72 Testes autem sine aliqua sint infamia, vxores & filios habentes, & Christum omnino praedicantes.

Dictum post c. 6

Non solum autem criminosi, sed etiam quilibet alii ab accusatione episcoporum repelluntur:

C. VII Deo non placet, qui seruos suos accusat.

Vnde Anacletus Papa, epistola I ait. Si omnia in hoc saeculo vindicata essent, locum diuina iudicia non haberent. Superuacuis laborat impendijs, qui solem certat facibus adiuuare. Ideo si aliquis putat se Deo in hoc placere, quod seruos suos accusat, et vt meliores fiant, dicit se hoc agere, in vanum laborat, & plus inuidiae stimulis agitatur, quam charitatis: quoniam gratiae plenitudo adiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis augmenta.

C. VIII Populus sacerdotes arguere vel increpare non ualet.

Item Telesphorus epistola unica, capitulo 3. Sacerdotes, qui proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus sunt audiendi, atque timendi; non dilacerandi aut detrahendi: quia a quibus se Domini populus benedici, saluari et instrui cupit; nullatenus eos debet arguere, nec vulgus in eorum accusatione susci-pi. Populus enim ab eis docendus est, & corripiendus, non ipsi ab eo: quia non est discipulus super magistrum.

& infra Dei ergo accusat ordinationem, qui eos, qui ab eo constituuntur sacerdotes, accusat, vel dampnare cupit.

Idem infra. Hi, qui non sunt idonei, non suscipiantur ad accusationem: omnes, qui adversus patres armantur, infames esse censemus. Patres enim omnes venerandi sunt, non respuendi aut insidiandi.

C. IX De eodem.

Item Pius Papa epistola prima Oves pastorem suum non reprehendant; plebs episcopum non accuset, nec vulgus eum arguat, quia non est discipulus super magistrum, neque seruus supra Dominum. Episcopi autem a Deo sunt iudicandi, qui eos sibi oculos elegit. Nam a subditis, aut prauae vitae hominibus non sunt accusandi, vel arguendi, aut lacerandi.

& infra Nemo bonum faciens, alteri verbo aut facto nocere vult: quanto minus in suspicionem debet venire fidelis homo, vt dicat aut faciat ea, quae pati non vult? quia omnis suspicio potius repellenda est quam approbanda, vel recipienda.

Dictum post c. 9

Ipsa autem detractio, licet ex vitio detrahentium, tamen iusto Dei iudicio nonnumquam aduersus bonos excitatur, vt quos vel domestica praesumptio, vel aliorum fauor in altum extulerat, detractio humiliet.

C. X Ne quis de se praesumat, linguae malorum ex Dei praecepto contra eum excitantur.

Vnde Ambrosius ad c. 22. Lucae Imitare Petrum tertio alibi dicentem [Domine tu scis, quia diligo te.] Etenim, quia tertio negauerat, tertio confitetur: sed negauit in nocte, confitetur in die. Haec autem ideo dicta sunt, ut sciatis, ne minem iactare se debere. Nam et si Petrus lapsus est, quia dixit: [Et si alij scandalizati fuerint in te, sed non ego quis alius iure de se praesumat? Denique & Dauid, quia dixerat: [Ego dixi in abundantia, non mouebor in aeternum;] eam sibi iactantiam obfuisse confitetur, dicens [Auertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus

C. XI Vt boni salubriter humilientur, linguae malorum contra eos insurgunt

Item Gregorius libro IX. epist. 39. ad Theotistam patriciam. Sunt plurimi, qui vitam bonorum amplius, quam debent, laudant: & ne qua elatio de laude surrepat; permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem & obiurgationem prorumpere, vt si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore vituperantium suffocetur. Hinc est ergo, quod doctor gentium se in praedicatione currere testatur inter per infamiam, & bonam famam, qui etiam dicit: [Vt seductores, & veraces]

Dictum post c. 11

Verum hac auctoritate prohibentur spirituales a carnalibus accusari, non carnales a spiritualibus. Quod ex verbis eiusdem datur intelligi, quibus in eodem capitulo subiunxit, dicens. [Capite languescente facilius reliqua corporis membra inficiuntur: sicut scriptum est: Omne caput languidum, & omne cor merens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Quapropter manifestum est diabolum, (qui sicut Leo rugiens circuit, querens quem deuoret) cordibus plebium suadere, ut doctoribus atque pastoribus suis detractiones irrogent, vel eos accusent, ut plebes languescentes (non tenentibus pastoribus frena eorum) lasciuiant, atque in ima ruant, ut saltim sic periclitari possint. Multum uero distant dampna morum a dampnis rerum temporalium, cum ista extra nos sint, illa vero in nobis] Et infra [Peius malum fore non existimo; quam Christianos suis inuidere sacerdotibus.]

C. XII Deo recte famulantes persequi non licet.

Hinc etiam Felix II. ait episcopis in Alexandrina synodo congregatis. Quiescite (inquit sancta & magna Nicaena synodus,) & nolite persequi eos, qui recte Deo famulantur, & sincera voluntate superna Dei mandata custodiunt, & nostris legibus subiugantur; quia nec decet, nec ordo patitur, vt iniqui, & carnales spirituales per sequantur.

C. XIII Subditi prelatos suos accusare non debent.

Item Anterius Papa epistola unica.. Ex merito plebis nonnumquam episcopi deprauantur, quatinus procliuius cadant qui sequuntur. Capite languescente cetera corporis membra inficiuntur. Deteriores sunt qui uitam moresque bonorum corrumpunt, his, qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Caueat vnusquisque, ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, idest, ne aut ipse aliis detrahat, aut alios audiat detrahentes. [Sedens (inquit) aduersus fratrem tuum loquebaris detrahendo [Et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum &] Parcant singuli detractioni linguae, custodiantque sermones suos, et sciant, quia cuncta, que de aliis loquuntur, sua sententia iudicabuntur. Nemo inuito auditori libenter refert. Officii singulorum sit, dilectissimi, non solum oculos castos seruare, sed & linguam, nec quid in cuiusquam domo agatur, alia domus per eos vnquam nouerit. Habeant omnes simplicitatem columbae, nec cuiquam machinentur dolos, & serpentis astutiam, ne aliorum supplantentur insidiis.

C. XIV Sapiens nocere non cupit.

Item Lucius Papa epistola unica, episcopis Galliae, & Hispaniae scribens. Sapiens non est omnis, qui nocet.

C. XV Raptoribus deteriores episcoporum sunt detractores.

Item Anacletus Papa, epist. 3 Deteriores sunt, qui doctorum vitam moresque corrumpunt, his, qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Ipsi enim ea, quae extra nos, licet nostra sint, auferunt: nostri quoque detractores, & morum corruptores nostrorum, siue qui aduersus nos armantur, proprie nos ipsos decipiunt: & ideo iuste infames sunt, & merito ab ecclesia extorres fiunt. Pro meritis ergo plebis saepe pastores deprauantur ecclesiae, ut procliuius corruant, qui sequuntur.

C. XVI De eodem.

Item Alexander Papa, epistola tertia SVmma iniquitas est fratres detrahere, & accusare. Vnde scriptum est [Omnis, qui detrahit fratri suo, homicida est; & omnis homicida non habet partem in regno Dei.]

Dictum post c. 16

Patet ergo, ut praemissum est, quod carnales prohibentur ab accusatione spiritualium, non spirituales ab accusatione carnalium.

Cum itaque criminosi & infames ab accusationibus prohibeantur, videndum est, quos canonum sacra auctoritas infames appellet.

C. XVII Que personae infames habeantur.

De his Stephanus Romanae ecclesiae episcopus scribit Hilario, epistola 1 capitulo 1 dicens. Infames esse eas personas dicimus, quae pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes, qui Christianae legis normam abijciunt, & statuta ecclesiastica contemnunt; similiter fures, sacrilegos et omnibus capitalibus criminibus irretitos; sepulchrorum quoque violatores, & Apostolorum, atque successorum eorum, reliquorumque patrum statuta libenter violantes, & omnes, qui aduersus patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur: similiter et incestuosos, homicidas, periuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis publicis fugientes, & qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates ecclesiae abstrahunt iniuste, et qui fratres calumniantur, aut accusant, & non probant, vel qui contra innocentes principum animum ad iracundiam prouocant, & omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab ecclesia repulsos & et omnes, quos ecclesiasticae, vel saeculi leges infames pronuntiant. Hi nimirum omnes, nec serui ante legitimam libertatem, nec paenitentes, nec bigami, nec illi, qui curiae deseruiunt, vel non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur, hi omnes, inquam, nec ad sacros gradus debent prouehi, nec isti, nec liberti neque suspecti, nec rectam fidem, vel dignam conuersationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare.

C. XVIII Infamis efficitur qui sciens deierare presumit.

Item Fabianus Papa. Quicumque sciens se periurauerit, quadraginta dies in pane & aqua, & septem sequentes annos paeniteat, & numquam sit sine paenitentia, & numquam in testimonium recipiatur; communionem tamen post haec percipiat.

C. XIX Accusatores et personas, quas leges seculi non admittunt, ecclesiasticae quoque repellunt.

Item Eusebius Papa, epistola prima ad episcopos Galliae. Nos sequentes Patrum vestigia pro saluatione seruorum Dei, quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum & nos licentiam submouemus, & nullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, quae legibus saeculi prohibentur.

Dictum post c. 19

Sed licet infames ab accusatione episcoporum prohibeantur, non tamen isti ab huiusmodi accusatione prohibendi sunt. Haereticos namque accusare infamibus non prohibetur, ut supra patuit in ea causa, ubi de accusatione minorum aduersus maiores disputatum est.

[C. XX.]

Item. Cum maiores scientia, & moribus a minoribus accusari prohibeantur non aequales ab aequalibus, vel minores a maioribus, ab huius ergo accusatione non sunt hi prohibendi, cum haereticus catholico minor sit.

C. XXI Dubium est, an sciens auarus, an nesciens hereticus grauius peccet.

Sed hoc an generaliter accipiendum sit, Augustinus non difiniuit libro IV. de baptismo contra Donatistas, capitlo 5. dicens: QVaero ergo, quis peccet grauius, an qui nesciens in haeresim incurrerit an qui sciens ab auaritia, id est ab idolatria non recesserit? Secundum quidem illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiae praeponuntur, auarus cum scientia vincit in scelere. Sed ne forte hoc faciat in haeresi ipsius magnitudo, quod facit in auaritia scientis admissio, ut haereticus nesciens auaro scienti coequatur.

Item capitulo 20 eiusdem libri Vtrum catholicum pessimis moribus alicui haeretico, in cuius vita, praeter id, quod haereticus est, non inueniunt homines, quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam.

Dictum post c. 21

Verum hoc Augustini, & illud de infamium accusatione, de his intel ligendum est, quos constat esse haereticos, non de his, qui se negant inhaeresim lapsos. Hic autem in omnibus religiosus apparens, dum se negat haereticae communionis aliquando macula infectum, infames atque alios huiusmodi a sua accusatione ipse repellit. Haec licet ratione niti videantur exemplo tamen laesae maiestatis vana intelligantur, ad cuius accusationem dum socius initae factionis admittitur; non quaeritur, an cogitare contra animam principis sit maiestatem laedere, sed an aliquis de nece eius tractauerit.

[C. XXII.]

Unde Impp. Arcadius, & Honorius in nono libro Codicis, tit. ad legem Iuliam maiestatis, le. 5. scripsisse leguntur. Si quis cum militibus vel priuatis, vel barbaris etiam, scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum, vel dederit, de nece etiam virorum illustrium, qui consilijs & consistorio nostro intersunt, senatorum etiam (nam & ipsi pars nostri corporis nostri sunt) vel cuiuslibet postremo, qui nobis militat, cogitauerit, (eadem enim seueritate uoluntatem sceleris, qua effectum puniri iura uoluerunt; ), ipse quidem, utpote maiestatis reus, gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis. Filii vero eius, quibus vitam imperiali specialiter lenitate concedimus (paterno enim debent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarij, criminis exempla metuuntur) a materna, vel auita, omnium etiam proximorum hereditate, ac successione habeantur alieni; testamentis extraneorum nihil capiant; sint perpetuo egentes, & pauperes; infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla sacramenta perueniant; sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus, sit mors solatium & uita suplicium. Denique iubemus etiam notabiles esse sine uenia, qui pro talibus umquam apud nos interuenire temptauerint.

& infra Sane, si quis ex his in exordio initae factionis, studio uerae laudis accensus, initam prodiderit factionem; praemio & honore a nobis donabitur. Ipse uero, qui usus fuerit factione, si uel sero, tamen incognita adhuc consiliorum archana patefecerit, absolutione tantum ac uenia dignus habebitur.

Dictum post c. 22

Porro simoniae accusatio ad instar publici criminis laesae maiestatis procedere debet; sicut Leo Imperator in primo libro Codicis decreuiße legitur, titulo de episcopis & clericis, le. Si quemquam Quod de accusatione, non de paena intelligi oportet.

[C. XXIII.]

Unde Imppp. Valentinianus, Valens, & Gratianus AAA. libro nono Codicis, titulo ad l. Iuliam maiestatis, l. nullus Nullus omnino, cui inconsultis, ac nescientibus nobis fidicularum tormenta inferuntur, militiae, vel generis, aut dignitatis defensione vti prohibeatur, excepta tantum maiestatis causa, in qua sola omnibus aequa conditio est.

Dictum post c. 23

Sed cum omnes illi assumantur in hac accusatione simoniae, qui possunt accussare de crimine maiestatis, constat, quod sicut ibi non dubitatur de crimine maiestatis, sed an reus commiserit illud; sic & hic non negatur haeresis, sed impetitur accusatus, an commiserit heresim.

Initium

DVo fornicatores, & infamia notati quendam religiosum episcopum de simonia accusare nituntur: reus alterius prouinciae archiepiscopi iudicium expetit: tandem in probatione deficit accusator: reus cogitur ad suae innocentiae assertionem. Hic primum quaeritur; an crimine irretiti, vel infamia notati ad huiusmodi accusationem sint admittendi. Secundo, si episcopus in eos accusationem uertere voluerit, an simplici assertioni suae sit fides habenda?. Tertio , si liceat sibi expetere iudicium archiepiscopi alterius prouinciae. Quarto, cuius iudicium sibi sit expetendum, si circa suam sententiam episcopos suae prouinciae discordare contigerit? Quinto, si in probatione deficit accusator, an reus sit cogendus ad probationem suae innocentiae.