<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/gd-p1d81/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="gd-p1d81">
        <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e103">DISTINCTIO LXXXI.</head>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e100">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e102">Dictum</head>
        <p xml:id="gd-p1d81-d1e109">Hec de ordinandis et ordinatoribus atque de singulorum graduum distinctionibus
          et offitiis dixisse nos sufficiat. Verum quia aliquantulum diffusius in his immorati sumus,
          precedentibus coherentia quedam sub epilogo ad memoriam subiciamus. Debet autem ordinandus
          in episcopum {ut Apostolus scribit)esse ,,sine \crimine, id est sine peccato mortifero,
          quod nonsolum de episcopo, sed etiam de quolibet electo ad aliquam preposituram ecclesiae
          oportet intelligi.</p>
        <p xml:id="gd-p1d81-d1e112">Unde Augustinus scribit supra Iohannem:</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e115">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e117">Caput 1</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e120" type="question-title">Sine crimine id est% sine graui peccato debet esse qui
            ordinatur episcopus.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e123">
            <cit>
              <quote xml:id="gd-p1d81-Qd1e127" source="http://scta.info/resource/iuy75t-d1e377-d1e1180@9-66">
                Apostolus Paulus, quando elegit ordinandos uel presbiteros, uel diacones, et quicumque
                ordinandus est ad pre-posituram ecclesiae, non ait: „Si quis sine peccato est,“ (hoc
                enim si diceret, omnis homo reprobaretur, et nullusordinaretur,) sed ait: ,,Si quis sine
                crimine est:“ sicut esthomicidium, adulterium, aut aliqua inmunditia fornicationis,
                furtum, fraus, sacrilegium et cetera huiusmodi.
              </quote>
            </cit>
          </p>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e132">
            §. i. 
            <cit>
              <quote xml:id="gd-p1d81-Qd1e136" source="http://scta.info/resource/iuy75t-d1e377-d1e1064@219-227">
                Crimen autem est graue peccatum,
                accusatione et dampnatione dignissimum.
              </quote>
            </cit>
          </p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e138">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e140">Dictum</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e126">Quolibet itaque horum inplicatus ordinari non debet; uel si iam
            ordinatus ante tempus uel post tempussuae ordinationis aliquid eorum admisisse
            conuinciiur, susceptigradus offitio priuabitur.
          </p>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e129">Unde Sim acus Papa ait:
          </p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e134">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e136">Caput 2</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e139" type="question-title">Monitoris personam recte non suscipit, qui uerbis, non
            operibus docet.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e142">Nemo recte monitoris personam suscipit, nisi qui actibus suis errata condempnat, et
            amorem innocentiae conuersa-tione demonstrat.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e146">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e148">Caput 3</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e151" type="question-title">Car eat ordine, quem pr estat, qui indignum sublimare non
            metuit.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e157">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e172">Celestinus Papa [ad Episcopos Galliae, epist. II. c. 3.]</ref>
            Tantis Daniel grauatus testimoniis facinorum, tanta accusatione pulsatus, sacrarum, ut
            dicitur, uirginum pollutus incestu, episcopus asseritur ordinatus. Et, ut in
            nostrili bellis scrinii continetur, quorum ad uos quoque exemplaria direximus, in
            pontificii dignitatem hoc tempore, quo ad causam dicendam missis a nobis litteris
            uocabatur, obrepsit. Sacro nomini absit iniuria. Facilius est, ut hanc dignitatem tali
            dando amiserit ordinator, quam eam obtineat ordinatus; cui conuicto sociabitur, qui eum
            sibi credidit largiendo pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis tales
            ordinauerit, ostendit.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e161">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e163">Caput 4</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e166" type="question-title">Non recipit ordo ecclesiasticus, qui m examinatione, uel
            postea confessus ordinatur.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e169">Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e186">Concilio Ni ceno, [cap. 9.]</ref> Si qui sine examinatione promoti presbiteri
            sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et, cum confessi fuissent, homines
            uenientes contra regulam eis manus in-posuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit. In
            omnibus enim quod inrepreliensibile est defendit ecclesia.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e173">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e175">Caput 5</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e178" type="question-title">Lapsi, per ignorantiam aut contemptu ordinantium
            tonsorati, deiciantur.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e181">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e200">eiusdem Concilii [cap. 10.]</ref> 
            Quicumque ex his, qui lapsi sunt, per ignorantiam iam
            ordinati sunt, uel contemptu eorum, qui eos ordinauerunt, hoc non preiudicat regulae
            ecclesiasticae. Cum enim compertum fuerit, deponentur.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e185">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e187">Caput 6</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e190" type="question-title">Alienus fiat a ministerio, qui illud uiuendo illicite
            polluit.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e193">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e214">Innocentius [ad Maximum et Seuerum, ep. V.]</ref> Maximilianus filius noster qualem
            querelam detulerit, libelli eius series adnexa declarat. Qui zelo fideiac disciplinae
            ductus, non patitur ecclesiam pollui abindignis presbiteris, quos in presbiterio filios
            asserit procreasse. Et ideo, fratres, huius libelli, qui subiectusest, tenore perspecto,
            eos, qui talia perpetrasse dicuntur, debetisg in medio collocare, discussisque
            obiectio-nibus, que ipsis presbiteris inpinguntur, si conuinci potuerint, a sacerdotali
            remoueantur offitio, (quia qui sanctinon sunt sancta attractare non possunt,) atque
            alieniefficiantur a ministerio, quod uiuendo illicite polluerunt.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e197">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e199">Caput 7</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e202" type="question-title">Cuilibet ab ordine deponendo episcopi prouidentia locus
            penitenciae deputetur.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e205">Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e228">Eugenius Papa [II.]</ref> Sacerdos, aut quis alius in ordine ecclesiastico pro-uectus, si
            in eo scelere inuenitur, quo abiciendus conprobetur, depositus prouidentia episcopi bene prouiso loco constituatur, ubi peccatum lugeat
            et ulterius noncommittat.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e213">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e215">Caput 8</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e218" type="question-title">Retrudantur in monasterio presbiteri, qui penitenciam agere
            contempnunt.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e221">Item ex Concilio Magontiensi.</p>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e224">Dictum est nobis, presbiteros propter suam negligentiam canonice degradatos et
            seculariter gradu amisso uiuere, et penitenciae agendae bonum negligere. Unde statuimus,
            utgradu amisso agendae penitenciae gratia in monasteriumaut canonicam regularem
            mittantur. Si uero hocfieri causa quelibet prohibuerit, ubicumque sint, penitenciam
            agere non desistant. Si autem amisso gradu seculariteruiuere uoluerint, et penitenciam
            agere neglexerint, ab ecclesiae communione separentur.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e228">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e230">Caput 9</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e233" type="question-title">Mutatio loci ualet conuersis ad penitenciam.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e239">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e258">Ysidorus [Sentenciarum, de summo bono, lib. II. c. io.]</ref>
            Valet interdum conuersis pro animae salute mutatio loci; plerumque enim, dum mutatur
            locus, mutatur mentis affectus.' Congruum est ergo, inde etiam corporaliter euelli ubi
            quisque illecebris deseruiuit. Nam locus,ubi praue quisque uixit, in aspectu mentis
            apponitquod sepe ibi uel cogitauit, uel gessit.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e243">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e245">Caput 10</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e248" type="question-title">Clericus adulterasse conuictus uel confessus in monasterio
            retrudatur .</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e254">
            Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e272">VII. Sinodo Aurelianensi, [c. 7.]</ref>
            Si quis clericus adulterasse aut confessus fuerit, aut conuictus, depositus ab offitio
            communione concessa in monasterio toto uitae suae tempore trudatur.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e258">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e260">Caput 11</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e263" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e269">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e286">Pelagius Constantino Defensori.</ref>
            Romanus ecclesiae Thianensis clericus pro crimine adulterii, quod admisisse perhibetur,
            a clericatus ordine depositus in monasterio hic in urbe Romana ad agendam penitenciam ex
            nostra iussione retrusus est.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e273">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e275">Caput 12</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e278" type="question-title">In crimine captus presbiter uel diaconus deponatur, sed
            communione non priuetur.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e281">
            Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e300">canone Apostolorum [c. 25.]</ref> 
            Presbiter aut diaconus, qui in fornicatione, aut
            furto,aut periurio, aut homicidio captus est, deponatur, nontamen communione
            priuetur; dicit enim scriptura:„Non iudicat Deus bis in id ipsum.“</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e301">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e303">Caput 13</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e306" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e295">
            Item.
            Si quis episcopus, aut presbiter, aut diaconus post diaconii sui gradus acceptos fuerit
            fornicatus autmechatus, deponatur, et ab ecclesia proiectus inter laicos agat
            penitenciam.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e299">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e301">Caput 14</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e304" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e307">
            Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e324">Concilio Aurelianensi \\, c. 9. et 12.]</ref>
            Si diaconus aut presbiter crimen
            capitale commiserit, simul et ab offitio, et communione pellatur. 
            Si uero pro reatu suo
            se ab altaris communione sub penitentis professione submouerit, his quoque, si alii
            defuerint, et causa certae necessitatis exoritur, poscentembaptismum liceat
            baptizare.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e312">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e314">Caput 15</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e317" type="question-title">Non ingrediantur ecclesias presbiteri, diaconi, subdiaconi,
            qui in fornicationis crimine iacent.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e323">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e342">Gregorius [VII.] omnibus per regnum Italicum et Teutonicorum.</ref>
            Si qui sunt presbiteri, diaconi, uel subdiaconi, qui in crimine fornicationis iacent,
            interdicimus eis ex parte Dei omnipotentis et S. Petri auctoritate ecclesiae introitum,
            usque dum peniteant et emendent. Si qui uero in peccato suo perseuerare maluerint, nullus
            uestrum eorum audire presumat offitium, quia benedictio eorum uertitur in maledictionem, et oratio
            in peccatum, testante Domino, per Prophetam: „Maledicam,“ inquit, „benedictionibus
            uestris.“ Qui uero huic saluberrimo precepto obedire noluerint, ydolatriae peccatum
            incurrent, Sa-muele teste, et B. Gregorio instruenteS: „Peccatum ariolandi est non
            obedire, et scelus ydololatriae non ad-quiescere.“ Peccatum igitur paganitatis incurrit,
            quisquis, dum Christianum se esse asserit, apostolicae sedi obedire contempnit.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e330">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e332">Caput 16</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e335" type="question-title">Offitio et beneficio priuetur episcopus, presbiter, diaconus
            uxorem suscipiens, uel susceptam retinens.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e341">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e356">Alexander II. Episcopis et Regi Dalmatiae.</ref>
            Si quis amodo episcopus, presbiter, diaconus feminam acceperit uel acceptam retinuerit,
            proprio gradu decidat, usque dum ad satisfactionem ueniat, nec in choro psallentium
            maneat, nec aliquam portionem de rebus ecclesiasticis habeat.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e345">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e347">Caput 17</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e350" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e356">
            Idem <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e370">Clero Mediolanensi.</ref>
            Si quis sacerdotum, uel diaconorum, uel subdiaconorum offitium contumaciter deserens
            feminam sibi potius elegerit, sicut sponte ob fornicationem dimittit offitium, ita ob
            preuaricationem dimittere cogatur etiam inuitus beneficium.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e360">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e362">Caput 18</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e365" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e371">
            Idem <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e384">populo Mediolanensi.</ref>
            Eos etiam, qui, ut fornicari eis liceat, diuinum offitium derelinquunt, a Deo
            recedentes diabolo et operibus eiusseruiunt, sicut se iustissime ab offitio alienos
            faciunt, ita beneficio ecclesiarum priuatos esse adiudicamus. 
          </p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e388">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e390">Caput 19</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e392" type="question-title">De eodem</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e395">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e397">Lucius Papa</ref>
            Ministri altaris presbiteri siue diaconi ad offitiadominica tales eligantur, qui
            continenciam seruent.
          </p>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e400">
            §. i. Si uero post ordinationem suam ministro contigerit propriae
            uxoris inuadere cubile, sacrarii non intret hlimina,nec sacrarii portitor fiat nec
            altare contingat 168 eb offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad dominici
            corporis portionem accedat &amp;,nec propinet, neque sine maioris natu
            auctoritateminora gerati offitia; urceum sane uel calicem ad altare non suggerat.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e378">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e380">Caput 20</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e383" type="question-title">Clericus matronarum domicilia frequentans deponatur.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e389">
                        <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e412">Idem.</ref> Clericus solus ad feminae tabernaculum nonaccedat, nec properet sine maioris
            natu sacerdotisiussione; nec solus presbiter cum sola femina fabulasmisceat, nec
            archidiaconus sub pretextu humilitatis aut offitii frequenter intret domicilia
            matronarum, aut forte per clericos aut domesticos matronae mandet aliquid secrete. Si
            agnitum fuerit, et ille deponatur, et illa a liminibus ecclesiae arceatur.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e396">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e398">Caput 21</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e401" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e407">
            <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e427">Idem.</ref>
            Sed si forte aliqua intercessio fuerit, episcopo suggeratur. Et si talis est, ad quam
            debeat ire pio interuentu, ipse pergat: sin autem, de latere suo dirigat cum duobus
            aut tribus testibus. Nemo tamen cum extranea habitet femina, nisi proxima aut soror
            fuerit. Et hoc cum magna sollicitudine fiat. Non enim ignoramus malicias satanae.]</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e415">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e417">Caput 22</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e420" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e426">
            Ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e441">decreto Eugeni i Papae.</ref>
            Si quispiam sacerdotum, id est presbiter, uel diaconus, uel subdiaconus, de quacumque
            femina crimine fornicationis suspectus post primam, secundam et tertiam admonitionem
            inueniatur fabulari cum ea uel aliquomodo conuersari, excommunicetur, femina uero
            canoniceiudicetur.] </p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e430">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e432">Caput 23</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e435" type="question-title">Simul cum mulieribus sacerdotes habitare non licet.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e441">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e455">Gregorius.</ref>
            Oportet sacerdotes, quibus populus Domini commissus est, cum magna constantia
            uigilare desuper dominicas oues, ne lupinis morsibus, id est diaboli stimulis lanientur.
          </p>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e458">
            §. i. Neque enim hoc silere debeo, quod cum graui animi tristicia dico: sacerdotescum
            feminis habitare conspicio; quod nefarium est dicere uel audire, et contra sanctorum
            canonum sancita. Ubi enim talis fuerit commorantium cohabitacio, antiqui hostisstimuli
            non desunt. Ideoque ammonendi sunt, ut non antiqui hostis decipiantur fraude, quatinus
            iuxta Apostoli uocem non uituperetur ministerium nostrum. Cauere enimnos oportet,
            fratres, ab illicitis, ut mundas ualeamus adDeum leuare manus. Scriptum est enim:
            „Sancti estote, quoniam ego sanctus sum.“ Si quis uero presumpserit aliter agere,
            sacerdotii sui honore priuetur. Unde omnimodo cauendum est, fratres, ne fallamus
            populum,et inpleatur in nobis illud Prophetae dictum: „Sacerdotes mei contaminant sancta
            et reprobant legem,“ quoset alius Propheta increpat, dicens: ,,Vos o sacerdotes,qui
            fallitis nomen meum, et dixistis, in qua re fallimus nomen tuum? quibus responsum est:
            offerentes ad altare meum anes pollutos. Non mihi uoluntas in uobis, dicit ominus, et sacrificium non
            accipiam de manibus uestris,quia polluti estis.“</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e448">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e450">Caput 24</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e453" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e456">
            <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e471">Idem Simaco [Defensori, lib. I. Reg. Indict. IX. ep. 50.]</ref> Volumus, ut sacerdotes
            prohiberi debeant, ne cum 
            mulieribus conuersentur: excepta dumtaxat matre, uel sorore, uel
            uxore, quae caste regenda est.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e460">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e462">Caput 25</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e465" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e471">
            Idem in registro [lib. VII. epist. 39.].
            Legitur, quod B. Augustinus nec cum sorore habitare consenserit, dicens: Que cum sorore
            mea sunt sorores meaenon sunt. Docti ergo uiri cautela magna nobis debet
            esse instructio.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e487">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e489">Caput 26</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e491" type="question-title">De eodem</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e474">
            Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e496">VIII Sinodo</ref>
            In omnibus obseruare conuenit, ut certus quis, et certo tempore, et certo loco, et
            certis personis uel apparere clericus, uel loqui debeat mulieribus, ut excludatur omnis
            nefanda suspicio. Certe solum ad solam accedere nulla religionis ratio permittit. ,,
            Melius enim duo, quam unus. Simul enim et fidelius, et tutius res geritur. "Ve enim uni,
            quia si ceciderit, non est qui erigat eum."</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e478">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e480">Caput 28</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e483" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e486">Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e511">Concilio Cartaginensi III. [c. 17.]</ref>
            Cum omnibus omnino clericis extraneae
            feminae noncohabitent, sed solae matres, auiae et materterae, amitae,sorores et filiae
            fratrum aut sororum, et quecumque exfamilia domestica necessitate, etiam antequam
            ordinarentur, iam cum eis habitabant, uel si filii eorum iam ordinatisparentibus uxores
            acceperunt, aut seruis, non habentibusin domo quas ducant, aliunde ducere necessitas
            fuerit.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e490">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e492">Caput 28</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e495" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e498">Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e525">Concilio Laudicensi, [c. 30.]</ref> Non oportet ministros altaris, uel etiam clericos
            quoslibet, aut se continentes, et omnino Christianum cummulieribus lauacra habere
            communia. Hec enim est apud gentiles prima reprehensio.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e503">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e505">Caput 29</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e508" type="question-title">De eodem.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e517">
            Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e539">Gregorius Ia nuar io Episcopo Caralitano, [lib. III. epist. 26.] </ref>
            Archidiaconum tuum, ut audio, habitare cum mulieribus prohibuisti, et nunc usque in ea
            prohibitione despiceris; qui nisi iussioni tuae paruerit, eum sacro ordine uolumusesse
            priuatum.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e521">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e523">Caput 30</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e526" type="question-title">Venundentur ab episcopo que appetunt illicita clericorum
            consortia.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e529">Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e553">Concilio Tolletano [IV. c. 42.]</ref> 
            Quidam clerici, legitimum non habentes
            coniugium, extranearum mulierum uel ancillarum suarum que interdicta sunt consortia
            appetunt. Ideoque, quecumque clericis taliter coniunctae sunt, ab episcopoauferantur et
            uenundentur, illis pro tempore religatis ad penitenciam, quos sua libidine
            infecerunt.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e533">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e535">Caput 31</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e538" type="question-title">Non habitent cum clericis, nisi quas necessitudo
            excusat.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e541">Item <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e567">Siricius Papa Imerio Episcopo, [ep. I. c. 12.]</ref> 
            Feminas non alias in domo
            clericorum esse patimur, nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem sinodus
            Nicena permisit.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e548">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e550">Caput 32</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e553" type="question-title">Nisi maiorum iussione ad feminarum domicilia clerici non
            accedant.</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e559">
            Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e581">Concilio Affricano III., [c. 5.]</ref>
            Clerici uel continentes ad uiduas uel uirgines nisi ex iussu uel permissu episcoporum
            aut presbiterorum non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum clericis , uel cum
            quibus episcopus aut presbiter iusserit. Nec ipsi episcopi aut presbiteri soli habeant
            accessum ad huiusmodi feminas, sed ubi aut clerici presentes sunt, aut graues aliqui
            Christiani.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e563">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e565">Caput 33</head>
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e568" type="question-title">Episcopi prouideani, ne occasione temporalium clericorum
            familiaritatibus uirgines socientur;</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e574">
            Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e596">Concilio Cartaginensi IV. [c. 102.]</ref>
            Ad reatum episcopi pertinet uel presbiteri, qui parro-chiae preest, si sustentandae
            uitae presentis causa adolescentiores uiduae uel sanctimoniales clericorum
            familiaritatibus subiciantur.</p>
        </div>
        <div xml:id="gd-p1d81-Dd1e600">
          <head xml:id="gd-p1d81-Hd1e602">Caput 34</head>
          <p xml:id="gd-p1d81-d1e581">
            Item ex <ref xml:id="gd-p1d81-Rd1e606">eodem [c. 103.]</ref>
            Viduae, que stipendio ecclesiae sustentantur, tam assiduae in Dei opere esse debent, ut
            et meritis, et orationibus suis ecclesiam adiuuent.</p>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>