http://scta.info/resoure/gd-p1d62/critical/transcription

DISTINCTIO LXII. GRATIANUS.

I. Pars. Breuiter monstratum est, ex quibus ordinibus inquos gradus sunt eligendi. Nunc uidendum est, a quibus sunteligendi et consecrandi. Electio clericorum est*, consensusplebis.

Unde Leo Papa [Rustico Narbonensi Episcopo, epist. XC. ad XCII. c. i.]:

C. I . Non sunt habendi inter episcopos, qui nec a clericis eliguntur, nec a plebibus expetuntur.

Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui neca clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a conpro-uincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati.Unde cum sepe questio de male accepto honore nascitur,quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum quodnec docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istispseudoepiscopis in eorum ecclesiis ordinati sunt, etc.infra causa simoniacorum. [C. 1. q. 1. c. 40.]

C. II . Populus non debet preire, sed subsequi.

Item Cei e s tinus [Papa ad Episcopos Apuliae et Calabriae, epist. III. c. 3.]

Docendus est populus, non sequendus, nos quoque, si nesciunt, eos quid liceat quidue non liceat commonere,non his consensum prebere debemus. Quisquis conatus fuerit temptare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Que enim sola ammonitionisauctoritate non corrigimus, necesse est, per seueritatemcongruentem regulis uindicemus. Per totas ergo hoc, quepropriis rectoribus carent, ecclesias uolumus innotescat,ut nullus sibi aliqua spe forsitan blandiciis illudat.

Gratian. Nisi autem canonice electus fuerit, consecrari non debet.

Unde Calix tu s Papa [II.]

C. III . Non consecretur in episcopum nisi canonice electus.

Nullus in episcopum nisi canonice electum consecret. Quod si presumtum fuerit, et consecrans, et consecratusabsque recuperationis spe deponatur.