http://scta.info/resoure/gd-p1d60/critical/transcription

DISTINCTIO LX.

GRATIANUS.

Ecce, ex parte ostensum est, qui possint ad sacerdotii ordinem promoueri, et qui non. Nunc autem considerandum est, ex quibus ordinibus in archipresbiterum, uel prepositum, uel episcopum, uel archiepiscopum sint eligendi.

De his ita statutum est in Concilio* Urbani Papae, celebrato Aluerniae:

C. I . Archipresbiter, uel decanus, aut archidiaconus nonnisi presbiter aut diaconus ordinetur.

Nullus episcopus in ecclesia sua, nisi diaconus sit, archidiaconum instituere, nec archipresbiterum aut decanum, nisi presbiteri sint, ordinare presumat. Quod, ut districtiusteneatur, auctoritate apostolica prohibemus et interdicimus.

C. II . Nullus in prepositum, uel archiepiscopum, uel archipresbiterum, uel archidiaconum nisi presbiter, ueUdiaconus ordinetur.

Item Calix tu s* Papa [II.]

Nullus in prepositum, nullus in archiepiscopum uelarchipresbiterum, nullus in decanum nisi presbiter uel diaconus, nullus in archidiaconum nisi diaconus ordinetur.

C. III . De eodem.

Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 10.]

Innouamus autem et precipimus, ut nullus in archidiaconum uel decanum nisi diaconus uel presbiter ordinetur.

Archidiaconi uero, uel decani, uel prepositi, qui infra ordines prenominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priuentur. Prohibemus autem, ne adolescentibus, uel infra sacros ordines constitutis, sedqui prudentia et merito uitae clares eant, predicti concedantur honores.

Gratian. Horum unum propter procacitatem quorumdam statutum est, qui nomen prepositurae adepti offitium contem-pnunt, nolentes fieri sacerdotes; alias autem inane esset, cumetiam in episcopum eligi possint in subdiaconatu constituti, iuxtaillud Urbani* Papae:

C. IV . Non eligatur in episcopum nisi in sacris ordinibus constitutus.

Nullus in episcopatum eligatur, nisi in sacris ordinibus religiose uiuens inuentus fuerit. Sacros autem ordines dicimus diaconatum et presbiteratum. Hos siquidem solos primitiua legitur habuisse ecclesia, subdiacones uero,quia et ipsi altaribus ministrant, oportunitate exigenteconcedimus, si tamen spectatae sint religionis et scientiae. Quod ipsum non sine Romani Pontificis uel metropolitani scientia * fieri permittimus.

Gratian. Alterum uero, ut in episcopum uel arcliiepiscopum nisi in sacris ordinibus constitutus non eligatur, propter dignitatemordinis statutum est.