http://scta.info/resoure/gd-p1d46/critical/transcription

DISTINCTIO XLVI.

GRATIANUS.

I. Pars. Sequitur: „ Non litigio sum. Nichil est enimimpudentius arroganda rusticorum, qui garrulitatem auctoritatemputant, et parati ad lites in subiectos tumide intonant, quodex arroganda superbiae prouenire manifestum est.

Unde Gregorius scribit in Moralibus, lib. XXIII. p. 5. cap. 12. [c. 13. §. 23. et 24. ad c. 33. Iob.]:

C. I . Arrogantes nesciunt humiliter inferre que docent.

Hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recta, que sapiunt, recteministrare non possunt. In uerbis enim eorum proditur,quod, cum docent, quasi in quodam sibi uidentur summitatis» culmine residere, eosque, quos docent, ut longeinfra se positos uelut in imo respiciunt, quibus non consulendo , sed uix dominando dignantur loqui. Recte autemhis per Prophetam Dominus dicit: ,,Vos autem cum austeritate inperabatis eis et cum potentia/ Cum austeritateenim et potentia inperant, qui subditos suos non tranquillecorrigere ratiocinando, sed aspere inflectere dominandofestinant. At contra doctrina uera tanto uehementius hocelationis uicium fugit per cogitationem, quanto ardentiussuorum uerborum iaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cauet enim, ne eum moribus elatis predicet, quemin cordibus audientium sacris sermonibus insectatur.

II. Pars. Gratian. Ecce, quare litigiosi prohibentur inepiscopos ordinari. Est et alia causa huius prohibitionis. Litigiosi namque uel adulationibus animos principum sibi conciliant,uel fratribus suis detrahendo infamiae notam ingerunt, uel interfratres discordiam seminando seditiones numquam facere cessant; que omnia in prelatis dampnabilia esse probantur.

Unde Gregorius scribit in Moralibus, in lib. XVIII. p. 4. c. 3. [ad cap. 27. Iob.]:

C. II . De his, qui peccantibus* adulantur.

Sunt nonnulli, qui, dum malefacta hominum laudibus efferunt, augent que increpare debuerant. Hinc enimper Prophetam dicitur: „Vae qui consuunt puluillos subomni cubito manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersaeetatis. Ad hoc quippe sub cubito puluillus uel ceruical subcapite iacentis ponitur, ut molliter quiescatur. Quisquis ergo male agentibus adulatur, puluillum uel ceruicalsub capite uel cubito iacentis ponit, ut qui corripi ex culpadebuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. §. 1. Hincrursum scriptum est: „Ipse edificabat parietem, illi autemliniebant eum/ Parietis quippe nomine peccati duriciadesignatur. Edificare ergo parietem est contra se quempiam obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt,qui peccata perpetrantibus adulantur, ut, quod illi peruerseagentes edificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant.§. 2. Sed sanctus uir sicut mala de bonis non estimat, itaiudicare bona de malis recusat, dicens: „Absit a me, utiustos uos iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea/

Hinc etiam in Concilio Cartaginensi IV. [c. 56.] legitur:

C. III . Adulator uel proditor clericus ab offitio degradetur. Clericus, qui adulationibus et prodicionibus uacaredeprehenditur, degradetur ab offitio.
C. IV . Excommunicentur ab episcopo, qui fratribus non probanda obiciunt.

Item [ex eodem Concilio, c. 55.]Accusatores fratrum episcopus excommunicet*,et si emendauerint uicium, recipiat eos ad communionem,non ad clerum.

C. V . Remoneatur * ab offitio clericus maledicus; scurra fratrum** profectibus inuidens non promoneatur.

Item ex eodem [Concilio, c. 57.]Clericus maledicus (maxime in sacerdotibus) cogaturad postulandam ueniam. Si noluerit, degradetur, necumquam ad offitium absque satisfactione reuocetur.

C. VI . De eodem.

Item [ex eodem Concilio, c. 60.]Clericum scurrilem et uerbis turpibus ioculatorem aboffitio retrahendum .

C. VII .

Item [ex eodem, c. 54.]

Clericus inuidens fratrum profectibus, donec in uicio est, non promoueatur.

C. VIII . Non sunt ordinandi, qui sedicionibus uacant.

Item [ex eodem, c. 67.]

Sedicionarios statuimus numquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios, uel iniuriarum suarum ultores.

C. IX . Usuras exigere clericis minime licet.

Item ex Concilio Laudi censi, [c. 5.]

III. Pars. Non licet fenerari ministris altaris, uel insacerdotali ordine constitutis uel usuras, uel lucra, quesescupla dicuntur, accipere.

C. X . Nec suo nomine, nec alieno clericus fenerator existat.

Item Leo Papa [Episcopis per Campaniam, epist. I. c. 4.]

Sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere fenus attemptet. Indecens enim est crimen suum commodis alienis inpendere et exercere. Fenusautem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quodhic misericorditer tribuimus, a Domino, (qui multipliciteret in perpetuum mansura tribuit), recipere ualeamus.