http://scta.info/resoure/gd-p1d30/critical/transcription

DISTINCTIO XXX.

GRATIANUS.

I. Pars. Illud autem, quod in canone apostolorum, et in Gangrensi concilio, et in VI. Sinodo legitur, ex causa consideratur et ex tempore. Causa fuit heresis Manicheorum*, que coniugium detestabatur, sicut etiam quorumdam superstitio multa in Catholicorum detestacione introduxisse inuenitur, contra quos in Gangrensi** Concilio statutum legitur:

C. I. De multimoda supersticione hereticorum, quos Gangrense concilium anathematizauit.

[Cone. Gangr. c. 16.]

Si qui filii parentes, maxime fideles, deseruerint occasione Dei cultus, hoc iustum esse iudicantes, et non potius debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum* in eis uenerentur, quod fideles sunt, anathema sint.

C. II. Item de eodem, [ib. c. iy.]

Quecumque mulier, religioni* iudicans conuenire, comam sibi amputauerit, quam Deus ad uelamen eius** et ad memoriam subiectionis illi dedit, tanquam resoluens ius subiectionis, anathema sit.

C. III. De eodem. — Item ex eodem, [c. 14.]Si qua mulier derelicto uiro discedere uoluerit, soluto uinculo coniugali, nuptias condempnando, anathema sit.
C. IV. De eodem. — Item ex eodem, [c. 10.]Si quis propter Deum uirginitatem professus inconiugio positos per arrogantiam uituperauerit, anathema sit.
C. V. Item de eodem, [ib. c. 9.]Si quis uel uirginitatem, uel continentiam professus*, tanquam abominabiles nuptias iudicat, et non propter hoc solum, quod continentiae et uirginitatis bonum sanctum propositum sit, anathema sit.
C. VI. Item de eodem, [ib. c. I3*]Si qua mulier suo proposito utile iudicans, ut uirili ueste utatur, propter hoc uiri habitum imitetur*, anathema sit.
C. VII. Item de eodem, [ib. c. i8.]Si quis, tanquam hoc continentiae conuenire iudicans, die dominico ieiunauerit in eiusdem* diei contemptum, anathema sit.
C. VIII. Item de eodem, [ib. c. I9.]Si quis eorum, qui in proposito sunt continentiae, propter necessitatem* corporalem superbiat, et ieiunia communia putauerit contempnenda, tocius ecclesiae perfectam in sua conscientia iudicans rationem, anathema sit.
C. IX. Item de eodem, [ib. c. 2o.]Si quis per superbiam, tanquam perfectum se existimans, conuentus, qui per loca et basilicas sanctorum martirum fiunt, uel accusauerit, uel etiam oblationes, que ibidem celebrantur, spernendas esse crediderit, memoriasque Sanctorum contempnendas, anathema sit.
C. X. Item de eodem, [ib. c. 3.]

Si quis docet, domum Dei contemptibilem esse debere, et congregationes, que in ea fiunt, anathema sit.

C. XI. Item de eodem, fib. c. 6.]

Si quis extra ecclesiam priuatim populos congregans contempnat ecclesiasticas sanctiones*, ipsam ecclesiam apud se sine episcopi consilio cum presbitero agat, anathema sit.

C. XII. Item de eodem, [ib. c. i.]

Si quis nuptias in accusatione duxerit, et mulierem fidelem ac religiosam cum uiro suo dormientem abhominan-dam crediderit aut etiam accusandam, tamquam non posse coniugatos in regnum Dei ingredi, anathema sit.

C. XIII. Item de eodem, [ib. c. 2.J

Si quis carnem manducantem ex fide cum religione, preter sanguinem et ydolo inmolatam et suffocatam», crediderit condempnandum, tanquam spem non habentem, qui eam manducat, anathema sit.

C. XIV. Item de eodem, [ib. c. i5.]

Si quis dereliquerit proprios filios, et non eos aluerit et (quod pietatis est)* necessaria non prebuerit, sed sub occasione continentiae negligendos putauerit, anathema sit.

C. XV. Item de eodem, [ib. c. I2.]

Si quis uirorum putauerit sancto proposito (id est continentiae) conuenire, ut pallio utatur, tamquam ex eo iustitiam habiturus, et reprehendat uel iudicet alios, qui cum reuerentia birris utuntur et alia ueste communi, que in usu est, anathema sit.

C. XVI. Item de eodem, [ib. c. ultimo]^

II. Pars. Hec scripsimus», non abscindentes eos, qui in ecclesia Dei secundum scripturas propositum sanctum continentiae eligunt, sed eos, qui* suscipiunt habitum eius, et in superbiam efferuntur aduersus eos, qui simpliciusuiuunt. Sed et hos condempnamus, qui se extollunt aduersus scripturas et ecclesiasticos canones, et noua introducuntprecepta. Nos autem et uirginitatem cum humilitate admiramur, et continentiam cum castitate, et religionemDeo acceptissimam dicimus, et renunciationes secularium negotiationum atque actuum cum humilitateapprobando laudamus, et nuptiarum uinculum**, quod secundum castitatem perdurat, honoramus, et diuites cum iustitia et operibus bonis non abicimus***.

C. XVII. Anathematizatur, qui Manicheorum superstitiones sequitur.

Item ex Concilio Martini Papae.

Si quis presbiter* propter publicam penitentiam a sacerdote acceptam absque aliqua necessitate die dominica pro quadam religione ieiunauerit, sicut Manichei, anathema sit. §. i. Similiter et** quod ab apostolis traditum canon tenet antiquus, placuit, ut per omnes dominicas et per omnes dies pascae usque ad quinquagesimam non prosternant*** se in orationehumilitatis, sed recto uultu ad Dominum orationis fungantur offitio, quia in his diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus. Si quis etiam**** non pro abstinentia, sed pro exsecratione escarum abstinet, placuit sancto concilio, ut pregustet, et sic, si uult abstinere, abstineat. Si autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non obediens, nec suspitionem heresis a se remouens, deponatur de ordine clericatus.