http://scta.info/resoure/gd-p1d21/critical/transcription

DISTINCTIO XXI

I. Pars. Decretis ergo Romanorum Pontificum et sacris canonibus conciliorum ecclesiastica negotia, et supra monstratum

est, terminantur. Ministri uero sacrorum canonum et decretorum Pontificum sunt summi Pontifices et infra presules atque reliqui sacerdotes, quorum institutio in ueteri testamento est inchoata, et in nouo plenius consummata. §. i. Summi enim Pontifices et minores sacerdotes a Deo sunt instituti per Moysen, qui ex precepto Domini Aaron in summum pontificem, filios uero eius unxit in minores sacerdotes. Postea Dauid, cum ministeria domus Domini ampliaret, ianitores et cantores instituit. Porro Salomon quendam modum exorzizandi inuenit, quo demones adiurati ex obsessis corporibus pellebantur; huic offitio mancipati exorcistae uocati sunt, de quibus Dominus in euangelio; „ Si ego in Beelzebub eido demonia, filii uesiri (exorcistae uidelicet) in quo eiciunt? Hec omnia in nouo testamento ecclesia imitata habet suos ianitores, quos hostiarios appellamus. Pro cantoribus lectores simul et cantores instituit. Exorcistas autem nomine antiquo et offitio permanente recepit. Pro filiis uero Aaron omnes infra summum pontificem sacerdotium administrantes sunt consecrati. §. 2. Inter eos quedam discretio seruata est, ut alii appellentur simpliciter „ sacerdotes , alii „ archipresbiteri, “ alii „ cor episcopi, “ alii „ episcopi,“ alii ,,archiepiscopi seu$ „metropolitaealii,,primates , alii „patriarchae, alii „ summi Pontifices. §. 3. Horum discretio a gentilibus maxime introducta est, qui smos flamines alios simpliciter flamines, alios archiflamines, alios proto flamines appellabant. Simpliciter uero maiorum et minorum sacerdotum discretio in riouo testamento ab ipso Christo sumpsit exordium, qui XII. apostolos tanquam maiores sacerdotes, eZ LXXII. discipulos quasi minores sacerdotes instituit. Petrum uero quasi in summum sacerdotem elegit, dum ei pre omnibus et pro omnibus claues regni celorum tribuit, a se petra Petri sibi nomen imposuit, atque pro eius fide se specialiter rogasse, testatus est, et ut ceteros confirmaret subiunxit dicens: „Ego pro te rogaui, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Hanc eandem formam apostoli secuti in singulis duitatibus episcopos et presbiteros ordinauerunt. Leuitas autem ab apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit B. Stephanus: subdiaconos et acolithos procedente tempore ecclesia sibi constituit.

C. I. Unde nomen ecclesiasticorum graduum sumatur.

De his etiam scribit B. Ysidorus lib. VII. Ethimol. cap. 12 nomina illorum et nominum causas exponens, ita inquiens: Cleros et clericos hinc appellatos credimus, quia Mathias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum. KItjqos enim grece, latine sors uel hereditas dicitur. Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, uel quia Domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes, qui in ecclesia Christi deseruiunt, quorum gradus et nomina sunt hec: Hostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolithus, subdiaconus, diaconus, presbiter, episcopus. §. 1. Ordo episcoporum quadripartitus est, id est in patriarchis, archie-piscopis, metropolitanis atque episcopis. §. 2. Patriarcha summus Patrum greca lingua interpretatur: quia primum, id est apostolicum* retinet locum, et ideo, quia summo honore fungitur, tali nomine censetur, sicut Romanus, An-tiocenus, Alexandrinus. §. 3. Archiepiscopus greco uocabulo, quod sit summus episcoporum: tenet enim uicem apostolicam, et presidet tam metropolitanis quam ceteris episcopis. §. 4. Metropolitani autem a mensura ciuitatum uocantur; singulis enim prouinciis preminent, quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus nihil reliquis episcopis agere licet; sollicitudo enim totius prouinciae ipsis commissa est. §. 5. Omnes autem superius designati ordines uno eodemque uocabulo episcopi nominantur; sed ideo priuato nomine quidam utuntur, propter distinctionem potestatum quam singulariter acceperunt. §. 6. Patriarcha Patrum princeps: !Ao%(ov" enim princeps: archiepiscopus princeps episcoporum, metropolitanus£ a mensura ciuitatum. 9.7. Episcopatus autem uocabulum inde dictum est, quod ille, qui episcopus efficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens: Xxonelv enim grece, latine intendere dicitur. Episcopi autem grece, latine speculatores interpretantur ; nam speculator est prepositus in ecclesia dictus, eo quod speculetur atque perspiciat populorum infra se positorum mores et uitam. §. 8. Pontifex princeps sacerdotum est, quasi uia sequentium. Ipse et summus sacerdos, ipse et pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim sacerdotes et Leuitas efficit: ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse quid unusquisque facere debeat ostendit. Ante autem pontifices et reges erantNam maiorumhec erat consuetudo, ut rex esset et sacerdos et pontifex. Unde et Romani imperatores pontifices dicebantur. §. 9. Vates a ui mentis appellatus cuius significatio multiplex est: nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo, poetam. §. 10. Antistes sacerdos dictus est ab eo, quod antestat: primus enim est in ordine ecclesiae; ut supra se nullum habeat. Siue latine sacerdos dux°. §. 11. Sacerdos autem nomen habet compositum ex greco et latino, quod est? sacrum dans; sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando dictusQ est: consecrat enim et sacrificat. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Hi in capite habebant pileum, in quo erat breuis uirga, desuper habens lanae aliquid, quod cum propter estum ferre non possent, filum tantum in capite religare ceperunt; nam nudis eos penitus capitibus incedere nefas erat. Unde et a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pileum impone^-bant pro sacerdotii eminentia. §. 12, Presbiter grece, latine senior interpretatur: non modo pro etate uel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbiteri nominantur: ideo autem et presbiteri sacerdotes uocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi; qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, quia nec crismate frontem signant, nec Paraclitum spiritum dant, quod solis deberi episcopis, lectio actuum apostolorum demonstrat. Unde** et apud ueteres idem episcopi et presbiteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, et non*** etatis. §.13. Leuitate ex nomine auctoris uocati. De Leui enim Leuitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mistici sacramenti ministeria explebantur. Hi grece diaconi, latine ministri dicuntur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur. §. 14. Ypodiacones grece, quos nos subaiaconos dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subiacent preceptis et offitiis Leuitarum. Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Leuitis altaribus superponendas deferunt; hi apud Ebreos Nathinei uocantur. §. 15. Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis uocati; illi enim predicant populis, quid sequantur; isti canunt, ut excitent ad compunctionem animos audientium; licetquidam lectores ita miserabiliter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentacionemque compellant. Idem etiam pronuntiatores uocantur, quod porro annuntient. Tanta enim et tam clara erit eorum uox, ut quamuis longe positorum aures adimpleant. §. 16. Cantor autem uocatus, quiy uocem modulatur in cantu. Huius duo generadicuntur in arte musica, sicut ea doctissimi homines latine dicere potuerunt, precentor et succentor: precentor scilicet, qui uocem premittit in cantu, succentor autem, qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur, quia consonat; qui autem non consonat nec concinit, nec concentor erit. §. 17. Acolithi grece, latine ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum est euangelium, aut sacrificium offerendum; tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilat, sed ad signum leticiae demonstrandum, ut sub tipo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua legitur in euangelio: ,,Erat lux uera, que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.“ §. 18. Exorcistae ex greco in latinum adiurantes siue increpantes uocantur, inuocant enim super cathecuminos, uel super eos, qui habent spiritum immundum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum, ut egrediatur ab eis. §. 19. Hostiarii, idem et ianitores, qui in ueteri testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in illud immundus in omni re. Dicti autem hostiarii, quod presint hostiis templi. Ipsi enim tenentes clauem omnia intus, extraque custodiunt, atque inter bonos et malos habentes iudicium, fideles recipiunt et respuunt infideles.

C. II. Romana ecclesia a Christo primatum accepit.

Item An a cie tu s [ad Episcopos Italiae, epist. II.]. In nouo testamento post Christum Dominum a Petro sacerdotalis cepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in ecclesia Christi datus est, Domino dicente ad eum: ,,Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam, et portae inferi non preualebunt aduersus eam: et tibi dabo claues regni celorum.“ Hic ergo ligandi atque soluendi potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum uirtute suae predicationis adduxit. Ceteri uero apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse uoluerunt, qui etiam, iubente Domino, in toto orbe dispersi euangelium predicauerunt. §. 1. Ipsis quoque decedentibus in locum eorum surrexerunt episcopi, quorum ordinatio pretaxato fieri debet ordine et modo, quos qui recipit et uerba eorum, Deum recipit; qui autem sperniteos, eum, a quo missi sunt et cuius funguntur legatione, spernit, et ipse indubitanter spernetur a Domino. §. 2. Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et operarios paucos, rogauerunt dominum messis, ut mitteret operarios in messem suam: unde ab eis electi sunt LXXII. discipuli, quorum tipum gerunt presbiteri atque in eorum loco sunt constituti in ecclesia.

C. III. Primatum Romanae ecclesiae non aliqua sinodus, sed Christus instituit.

Item Gelasius urbis Romae Episcopus omnibus orthodoxis. Quamuis uniuersae per orbem catholicae ecclesiae unus thalamus sit Christi, tamen sancta Romana ecclesia catholica et apostolica nullis sinodicis constitutis ceteris ecclesiis prelata est, sed euangelica uoce Domini et salua-toris nostri primatum obtinuit: ,,Tu es (inquiens dominus) Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.“ Cui data est societas etiam beatissimi Pauli, uasis electionis, qui non diuerso (sicut heretici garriunt) sed uno tempore, uno eodemque die, gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Cesare Nerone agonizans coronatus est, et supradictum Romanam ecclesiam pariter Christo Domino consecrarunt, eamque omnibus urbibus in uni-uerso mundo sua presentia atque uenerando triumpho pretulerunt. Est ergo prima apostoli Petri sedes Romana ecclesia, non habens maculam neque rugam, nec aliquid huiusmodi.

III. Pars. Gratianus. In his omnibus, quanto celsior gradus, tanto maior auctoritas inuenitur. In maioribus siquidem est regendi et iubendi potestas, in minoribus obsequendi necessitas.

C. IV. Inferiores a superioribus iudicandi®b sunt.

Unde Nicolaus Papa [I.] scribit Constantinopolitano episcopo dicens. Inferior sedes potiorem absoluere non potest. Sola enim potior inferiorem conuenienter absoluit. Hinc liquido prouidetur, quia quem non potest absoluere, nec potest iudicio inferior potiorem ligare. Unde Prophetaait: „Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam?“ His ita ex diuina scriptura commemoratis, sole clarius exhibuimus, non posse quemquam, qui minoris auctoritatis est, eum, qui maioris est potestatis, iudiciis suis addicere, aut propriis diffinitionibus subiugare.

C. V. De eodem.

Idem [eadem epistola.]

Nolite nos existimare cuiuscumque proximorum nostrorum, ea que sunt digna reprehensione, uelle

defendere, sed quod ita uelim filios circa patrem spiritualem, et discipulos erga magistrum deuotos esse ac sobrios, ut nulla penitus temeritate ad eorum uitam, ut non dicamus diiudicandam, sed nec saltem tenuiter reprehendendam prosiliant.

C. VI. Inferiores maioribus nec benedicere, nec maledicere possunt.

Item Nicolaus Papa [eadem epistola.]

Denique si in epistola ad Ebreos legimus, quod minor a maiore benedicitur, restat profecto, ut exigente ratione etiam maledicatur. Siquidem prenoscentes hec periculosa tempora illi, qui ante nos fuerunt, prouidam in ecclesiis consuetudinem tradiderunt, hodieque in Romana ecclesia, que magistra est omnium ecclesiarum, impre-termissa seruatur, ita ut nullus sacerdos, maiore suo non innuente consacerdote, cuiuslibet rei benedictionem dare nitatur; sed anterior stans ad pronuntiandam aliquam lectionem, benedictionem quidem postulat, sed ei quilibet inferior non audet benedicere. Cur hoc? numquid benedicere peccatum est? absit. De maledicis enim, non benedicis dicit Apostolus: „quia regnum Dei non possidebunt; “ sed per hoc innuitur, quantae censurae freno inferiores quique a suis prepositis iudicandis cohercendi sunt, si hi s nec etiam benedicendi ius ullum penitus obtineant.

C. VII.

Idem MicJiaeli Imperatori.

Nunc autem diuina inspiratione non nos pigebit, nec nobis impossibile erit, ostendere uobis (si tamen audire uelitis), non posse quemquam rite ab his, qui inferioris dignitatis uel ordinis sunt, iudicialibus submitti diffinitionibus. Siquidem tempore Diocletiani et Maximiani Augustorum Marcellinus episcopus urbis Romae, qui postea insignis martir effectus est, adeo compulsus est a paganis, ut templum eorum ingressus grana thuris super prunas imponeret: cuius rei gratia collecto, numerosorum episcoporum concilio, et inquisitione facta hoc idem Pontifex se egisse confessus est. Nullus tamen eorum proferre sententiam in eum ausus est, dum ei sepissime omnes dicerent: ,,Tuo ore iudica causam tuam, non nostro iudicio/ Et iterum: ,,Noli, audiri in nostro iudicio, sed collige in sinu tuo causam tuam/ Et rursum: ,,Quoniam ex te, inquiunt, ,,iustificaberis, aut ex ore tuo condempnaberis/ Et iterum dicunt: ,,Prima sedes non iudicabitur a quoquam.Jtem in eadem: §. i. Sed et cum quidam tempore quodam contra Sixtum Papam temptassent quedam malirumoris obicere, et in concilio, cui Valentinianus Augustus intererat, dictum fuisset, non licere aduersus Pontificem sententiam dare, surrexit idem protinus imperator, et in arbitrio prefati Pontificis tribuit iudicare iudicium suum. Etenim nullus Pontificum minorum uel inferiorum urbium subactus iudiciis inuenitur.

C. VIII. Maiores a minoribus iudicari non possunt. % Item, Nicolaus [eadem epistola.]

Submittitur Ignatius minorum, inferiorum et subiectorum deliberationibus, sacris canonibus precipientibus et exemplis sanctorum Patrum, semper, ubi est maior auctoritas, eundum esse, et in omnibus controuersiis ad potioris sedis’ iudicia dirigatur. Quod non solum a catholicis, uerum etiam ab ipsis constat obseruatum hereticis. Alioquin acephalum liquet esse concilium, ubi de tanta persona agitur, et maiorum non expectatur sententia, cum nec in causa clericorum inferioris gradus solius episcopi sui iudicium tantummodo postulandum sit.

C. IX. Minorum sentencia, maiores dampnarenon ualentK

Idem Michaeli Imperatori.

In tantum hanc presumptionem sancti Patres apud Calcedonem detestati sunt, ut Dioscorum Alexandrinum antistitem inter cetera idcirco potissimum sine ulla restitutione dampnauerint, quia* ponens in celum os suum, lingua eius transeunte super terram, excommunicationem in S. Leonem Papam dictauit; ita ut in sententia contra ipsum prolata hoc uideantur memorare precipue, dicentes: „Quoniam secundis excessionibus, priorem iniquitatem ualde transcendit: presumpsit enim et excommunicationem dictare aduersus sanctissimum et beatissimum archiepiscopum magnae Romae Leonem etc/ s Numquid ibi legitur inquisitionem factam fuisse, utrum iuste, Dioscorus ipsam excommunicationem dictasset? Non plane; sed absque omni controuersia hoc in eo ulti sunt, quia cum esset inferior, potiorem quibuslibet conatus est lacessere iniuriis % teste Anatolio Constantino-politano presule, qui dicit: ,,Propter fidem non est dampnatus Dioscorus, sed quia excommunicationem fecit domino archiepiscopo Leoni.