http://scta.info/resoure/gd-p1d16/critical/transcription

DISTINCTIO XVI.

GRATIANUS.

I. Pars. Apostolorum canones, qui per Clementem Romanum Pontificem, sicut quidam asserunt, dicuntur esse translati*, sunt quinquaginta.

Hos non recipiendos, sed inter apocrifa deputatos, Ysi-do rus scribit dicens:

C. I. Apostolorum canones apostolica reiciuntur auctoritate.

Canones**, qui dicuntur apostolorum, seu quia eosdem nec sedes apostolica recipit, nec sancti Patres illis consensum prebuerunt, pro eo quod ab hereticis sub nomine apostolorum compositi dignoscuntur, quamuis in eis inue-niantur utilia, auctoritate tamen canonica atque apostolica eorum gesta constat esse remota atque inter apocrifa deputata.

ZepJierinus autem e contra scribit Episcopis per Siciliam constitutis, [epist. I.]

C. II. Apostolorum canones sunt recipiendi.

Sexaginta* sententias apostoli prescripserunt cum aliis quam plurimis episcopis, et seruandas esse cen-suerunt.

C. III. Exceptis quinquaginta capitulis canones apostolorum inter apocrifa deputantur.

Item Leo* Papa IX. contra epistolam Nicet a e Abbatis.

Clementis librum, id est Petri apostoli itinerarium, et canones apostolorum numerant Patres inter apocrifa, exceptis quinquaginta capitulis, que decreuerunt orthodoxae fidei adiungenda.

[C. IV. Item] VI. Sinodus, cap. 2.

Placuit huic sanctae Sinodo, ut amodo confirmata et rata sint canonum apostolorum LXXXV. capitula.

Epistola* Ysidori in capite canonum .

Ysidorus** seruus Christi lectori suo conseruo. §. k Propter eorum auctoritatem ceteris conciliis preponimuscanones, qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apo-crifi dicantur, quoniam perplures eos recipiunt, et sancti Patres eorum sententias sinodali auctoritate robo-rauerunt et inter canonicas posuerunt constitutiones. Item. §. 2. Primus ordo, ut predictum est, de celebrando concilio insertus habetur, et postmodum canonum apostolorum, ac primorum apostolicorum (id est, a S. Clemente usque ad S. Siluestrum) decretorum atque diuersorum conciliorum breuiarium est interpolatum, sequens ordinem suum.

Gratianus. Item cum Adrianus Papa sextam sinodum recipiat cum omnibus canonibus suis, cum etiam sancta octo universalia concilia professione Romani Pontificis sint roborata, in septima autem Sinodo, siue in sexto concilio, apostolorum canones sint recepti et approbati: patet, quod non sunffiz inter apocrifa deputandi.

Scribit Adrianus Papa Tharasio Patriarchae:

C. V. Sexta sinodus auctoritate Adriani corroboratur.

Sextam* sanctam sinodum recipio cum omnibus canonibus suis.

Gratianus. Sed dubitatur de ea, an canones conscripserit, quod ex quarta actione sextae ** sinodi facile absoluitur.

Ait enim Petrus Episcopus Nicomediae:

C. VI. Sexta sinodus canones conscripsit.

Habeo * librum continentem canones sanctae sinodi sextae. Patriarcha dixit: §. i. Quidam per ignorantiam scandalizantur pro canonibus istis, dicentes: Numquid sexta 6frxodt& catndtteS fecit? fidant ergo, quoniam saitcta sifiodas sexta sub Constantino congregata est contra eos, qui dicebant unam operationem esse et uoluntatem* in Christo, in qua sancti Patres illos utpote hereticos anathematizaue-runt, et orthodoxam fidem explanauerunt.

II. Pars. §. 2. Soluta est hec sinodus Constantini XIV. anno. Post quatuor uero aut quinque annos iidem sancti Patres congregati sunt sub Iustiniano, filio Constantini, et redictos canones promulgauerunt, de quibus nullus du-itet. Qui enim sub Constantino in Sinodo fuerunt, iidem ipsi sub Iustiniano istis canonibus subscripserunt. Oportebat enim, ut sinodus uniuersalis canones ecclesiasticos promulgaret. Item: §. 3. Sancta sinodus sexta post promulgatam ab ea diffinitionem contra Monothelitafc, Constantino imperatore, qui eam congregauerat, non post multo defuncto, Iustiniano filio eius regnante pro eo. $.4. Eadem sancta sinodus diuinitus inspirata iterum Constantinopo-lim quarto aut quinto anno congregata est, et canones CII. numero ad correctionem ecclesiae promulgauit.

Gratian. Ex his ergo colligitur, quod sexta sinodus bis congregata est: primo sub Constantino et nullos canones constituit; secundo sub Iustiniano filio eius, et prefatos canones promulgauit.

Unde sancti Patres in eadem Sinodo secundo congregati dixerunt:

C. VII. Constitutiones sinodi sextae.

Quoniam* sanctae et uniuersales sinodi, quinta sub Iustiniano Augusto, sexta sub Constantino patre suoAugusto, de misterio** fidei plenissime disputantes, canones non fecerunt, sicut ceterae quatuor uniuersales sinodi: propterea nos conuenientes in hanc imperialem urbem sacros canones conscripsimus. Item: f. 1. Placuit huic sanctae Sinodo, ut amodo confirmata et rata sint canonum apostolorum LXXXV. capitula. Item: §. 2. Confirmamus*** et ceteros sanctorum canones et sinodos, id est, Nicenam, Anchiritanam, Neocesariensem, Gangrensem, Antiocenam, Laudicensem, Constantinopolitanam, Ephesi-nam primam, Calcedonensem, Sardicensem et Cartaginen-sem****, et opuscula Theophili Alexandrini episcopi, et martirisf, Trismegisti Gregorii, Neocesariensis episcopi, Athanasii episcopi Alexandrini, Basilii Cesareae Capadociae episcopi, Gregorii Niseni episcopi, Gregorii Theologi, Amphilochii Iconiensis episcopi, Timothei Alexandrini episcopi, Germani Constantinopolitani episcopi,

Cirilli Alexandrini episcopi, Cipriani Cartaginensis episcopi et sinodum ++ suam.

C. VIII. Auctoritate Romani Pontificis sancta octo concilia roborantur.

Item ex Libro Diurno * professio Romani Pontificis.

Sancta octo uniuersalia concilia, primum Nice-num, Constantinopolitanum, Ephesinum, Calcedo-nense quintum et sextum, Constantinopolitanum; item Nicenum; octauum quoque Constantinopolitanumusque ad unum apicem immutilata seruare, et pari honore et ueneratione digna habere, et que predicauerunt et statuerunt omnibus modis sequi et predicare, quecumque^ condempnauerunt ore et corde condempnare pro-

Quo autem tempore sexta sinodus et secunda et prima, et quarta et quinta congregatae sunt, Bedain libro de temporibus [c. 65.] scribit^, dicens:

C. IX. De temporibus conciliorum.

Sexta sinodus uniuersalis Constantinopolim celebrata est, et greco sermone conscripta, temporibus Papae Agathonis, exequente piissimo principe Constantino intra palatium suum, simulque legatis Apostolicae sedis, etepiscopis CL. residentibus. §. 1. Prima uniuersalissinodus in Nicea congregata est contra Arrium CCCXVIII. Patrum, temporibus Iulii* Papae, sub Constantino principe. §. 2. Secunda in Constantinopolim CL. Patrum, contra Macedonium et Eudoxium, temporibus Damasi Papae et Gratiani principis, quando Nectarius eiusdem urbis episcopus est ordinatus. [§. 3. Deest^zi] §. 4. Quarta in Calce-done DCXXX. Patrum, sub Leone Papa, temporibus Martiani principis, contra Euticen nefandissimorum monachorum presulem. §. 5. Quinta in Constantinopolim i temporibus Iulii Papae, sub Iustiniano principe, contra Theodorum et omnes hereticos.

[C. X.]

Prima* autem sinodus in Nicea, CCCXVIII. Patrum, contra Arrium Alexandrinum presbiterum, qui tres gradus in trinitate asserebat, Patrem maiorem, Filium minorem, Spiritum sanctum creaturam, temporibus Constantini principis Siluestri Papae Romani, Macharii Ierosolimitani, Alexandri** Alexandrini, qui condempnata eadem heresi statuerunt canones XX., quorum auctor maxime prefatus Alexander episcopus fuit. §. 1. Secunda in Constantinopolim CL. patrum, contra Macedonium Constantinopolitanum episcopum, qui negabat Spiritum sanctum Deum esse, temporibus Gratiani Theodosii principum, Damasi Papae Romani, Cirilli Ierosolimitani, Necta-rii *** Alexandrini, qui condempnata prefata heresi statuerunt canones III. quorum auctor maxime 3. Nectarius Constantinopolitanus episcopus fuit. §. 2. Tertia in Epheso CCCL Patrum, contra Nestorium Constantinopolitanum episcopunii, qui dicebat, beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo gciubicem, ut jjjnp personam carnis, aliam faceret Deitatis, temporibus Theodosii principis imperatoris iunioris, Celes tini Papae Romani, Iuuenalis Constantinopolitani episcopi, Cirilli Alexandrini; qui XV. capitula contra Nestorii blas-phemias^ totidem capitula, auctore eodem sancto Cyrillo, anathematizando conscripserunt. §. 3. Quarta in Calcedone DCXXX. Patrum, contra Euticen Constantinopolitanum abbatem, qui asserebat, Christum post humanam assumptionem non ex duabus naturis existere, sed solam in eo diuinam naturam permanere, temporibus Martiani principis, Leonis Papae Romani, Iuuenalis Ierosolimitani, Anatholii Constantinopolitani, qui condempnata prescripta heresi statuerunt canones XXVII., quorum auctor maxime idem sanctus Anatholius Constantinopolitanus episcopus fuit. §. 4. Quinta in Constantinopolim, contra Theodorum Moso-phenum et omnes hereticos, qui Theodorus dicebat alium esse Dei uerbum, et alium Christum, et sacram Mariam Virginem negabat genitricem Dei fuisse, temporibus Iustiniani principis, Vigilii Papae Romani, DomniniAntioceni, Eutichii Constantinopolitani; qui XIV. capitula anathematizando scripserunt contra Theodori et sociorum eius blasphemias. §. 5. Sexta in Constantinopoli CL. Patrum, contra Macharium Antiocenum episcopum et socios eius, qui unam uoluntatem et operationem in Christo falsa

suspicione astruebant", temporibus Constantini principis, Agatonis Papae Romani, Gregorii" Constantinopolitani; qui condempnata prefata heresi anathematizando scripserunt nouem**** capitula interius annexa.

[C. XI.]

Prima* annotatio Anquiritanae sinodi, que ante Nice-nam fertur fuisse, sed propter auctoritatem maiorem postponitur; in qua Patres XVIII. statuerunt canones XXIV.quorum auctor maxime Vitalis Antiocenus episcopus extitit. §. i. Secunda Neocesariensis, que post Anquiritanam, et Antiocenam** legitur fuisse; in qua Patres XVIII.statuerunt canones XIV. quorum auctor maxime Vitalis Salaminus extitit. §.2. Tertia Gangrensis, que post Nicenam legitur fuisse, in qua Patres XVII. statuerunt canones XX. propter quasdam necessitates ecclesiasticas, maxime contra Eustasium, qui dicebat, quod nullus in coniugali gradu positus, nec ullus fidelis, qui non omnibus renuntiaret que possideret, spem ad Dominum& haberet, et multa alia uenenosa, que enumerare longum est. §. 3. Quarta Sardicensis, in qua Patres LX.*** statuerunt canones XXI. quorum auctor maxime Osius Cordubensis episcopus, et Vincentius Capuanus episcopus, et Ianuarius**** Beneuentanus, et Calepodius Neapolitanus sanctae Romanae ecclesiae legati extiterint. §. 4.

Quinta Antiocena, in qua Patres XXX. statuerunt canones XXV. quorum auctor maxime Eusebius Palestinensis episcopus extitit. §. 5. Sexta Laudicensis, in qua Patres XXII. statuerunt canones LVIII., quorum auctor maxime Theodosius episcopus extitit. §. 6. Septima+ Cartaginensis, in qua Patres CCVIII. statuerunt canones XXXIII., quorum auctor maxime Aurelius Cartaginensis episcopus extitit. Etiam S. Augustinus Yponensis episcopus in eadem Sinodo legitur fuisse, temporibus Honorii Augusti. §. 7. Octaua Africana sub Theodosio minore

Augusto, in qua Patres CCXXIV. recitauerunt et firma-uerunt canones CV., qui per diuersa concilia Africanae prouinciae temporibus Aurelii Cartaginensis episcopi leguntur esse conscripti. §. 8. Nona Arelatensis, in qua Patres DC. statuerunt canones, quorum auctores maxime Siluester urbis Romae episcopus, et S. MaurinusP Arelatensis episcopus extiterunt, temporibus Constantini Augusti, sicut quidam asserunt. §. 9. Decima item Arelatensis, in qua Patres XIX. statuerunt canones, quorum auctor maxime Cesarius <i Arelatensis episcopus extitit. §. 10. Undecima item Arelatensis, in qua Patres XVIII. statuerunt canones. §. 11. Duodecima item Arelatensis in Vico Ortensico, in qua Patres XI. constituerunt canones, quorum auctor maxime S. Cesarius episcopus" extitit. §. 12. Tertiadecima item Arelatensis, in qua Patres XIX. statuerunt canones, quorum auctor maxime SarpidiusArelatensis episcopus extitit. §. 13. Quartadecima Aurasi-censis, in qua Patres XVI. statuerunt canones, quorum auctor maxime Ilarius episcopus extitit. §. 14. Quinta-decima Epaunensis ++, in qua Patres XXVI. statuerunt canones XL., quorum auctor maxime Cesarius Episcopus extitit.

§. 15. Sextadecima Agathensis, in qua Patres XXXIII.statuerunt canones, quorum auctor maxime Cesarius* extitit. §. 16. Septimadecimaftf Aurelianensis, in qua Patres LXXII. statuerunt canones, quorum maxime auctor Aurelianusy Arelatensis episcopus extitit. §. 17. Octauadecima item Aurelianensis, in qua Patres XXXI. statuerunt canones, quorum auctor maxime Melanius Rodo-nensis episcopus extitit. §. 18. Nonadecima item Aurelianensis, in qua Patres XXV. statuerunt canones, quorum auctor maxime S. Albinus Andegauensis episcopus extitit. §. 19. Vicesima Aruernensis, in qua Patres XV. statuerunt canones, quorum auctor maxime Honoratus Breutensis episcopus extitit. §. 20. Vicesima prima

Maticensis, in qua Patres XXL statuerunt canones, quorum auctor maxime Priscus Lugdunensis episcopus extitit. §.21. Vicesima secunda item Maticensis, in qua Patres LX VIII.statuerunt canones, quorum auctor maxime idem Priscus Lugdunensis episcopus extitit. §. 22. Vicesima tertia Lugdunensis, in qua Patres XVII. statuerunt canones, quorum auctor maxime Philippus Viennensis episcopus extitit. §. 23. Vicesima quarta item Lugdunensis, in qua Patres XX. constituerunt canones, quorum auctor maxime Priscus Lugdunensis episcopus extitit.

Sed quod Nicena sinodus XX. canones supra statuisse dicitur, contrarium uidetur ei, quod in epistola Athanasii inuenitur.

Scribit enim Athanasius Alexandrinus Marco Papae, ita dicens:

C. XII. Epistola Athanasii^ postulantis capitula Ni-ceni concilii.

Septuaginta* Niceni capitula, que de prefata Sinodo, iubente domino meo Alexandro, decretaomnium episcoporum attuli que sunt igne combusta, optamus, ut a sede sanctae ecclesiae uestra auctoritatepercipere per presentes legatos mereamur. Item: §. i.Presentibus nobis septuaginta in memorata Sinodo capitula tractata sunt: triginta £ a Grecis, greca edita lingua; et triginta a Latinis, similiter latina edita lingua. Sed uisum est CCCXVIII. episcopis Spiritu sancto repletis, et maxime iam dicto Alexandro, et apostolicae sedis apocrisiariis, ut decem capitula adunarentur, aliis atque congruis locis insererentur, et ad formam LXX. discipulorum, uel totius orbis terrae linguarum, septuaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, que omnem Christianorum informarent orbem.

Gratian. Quomodo ergo uiginti tantum capitula in Nicena Sinodo statuta dicuntur, cum septuaginta capitula (ut Athanasius scribit) in ea statuta monstrentur? His ita respondetur: Capitula Nicenae sinodi quedam in desuetudinem abierunt: uiginti tantum in Romana ecclesia habentur.

Unde Stephanus Papa scribit, dicens LuitbertoEpiscopo Maguntino:

C. XIII. Niceni concilii uiginti tantum capitula habentur.

Viginti* tantum capitula Nicenae sinodi in sanctaRomana ecclesia habentur; sed quo neglectu alia defecerint, ambiguum est. Plurimi arbitrantur Antioceno ea esse concilio inserta.

Sardicense quoque concilium auctoritate Nicolai Papae recipitur.

Unde idem scribit clero Constantinopolitano:

C. XIV. Auctoritate apostolica Sardicense concilium recipitur.

Quod dicitis, neque Sardicense concilium, neque decretalia uos habere sanctorum Patrum uel recipere, non facile uobis facultas credendi tribuitur, maxime cum Sardicense concilium, quod penes uos in uestris regionibus actum est, et omnis ecclesia recipit, qua ratione conueniat, ut hec sancta Constantinopolitana ecclesia abiceret et ut dictum est non reciperet?