http://scta.info/resoure/gd-p1d100/critical/transcription

DISTINCTIO C.

GRATIANUS.

I. Pars. Episcopos autem ordinare ante pallium acceptum

nec archiepiscopo, nec primati, nec patriarchae licet, quod ex auctoritate Pelagii Papae (licet minus euidenter) datur intelligi.

Ait enim Pelagius Papa*:

C. I . Infra tres menses fidem suam exponere et pallium postulare a Romana ecclesia quisque metropolitanus studeat.

Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere detrectantes usum pallii neque expetunt, neque percipiunt, ac per hoc episcoporum consecratio uiduatis ecclesiis non sine periculo protelatur, placuit, ut quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suamexponendam palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi dignitate careat, sitquelicentia metropolitanis aliis, post secundam et tertiam commonitionem uiduatis ecclesiis cum consilio Romani Pontificis ordinando episcopum subuenire. §. 1. Si uero consecrandi episcopi negligentia prouenerit, ut ultra tres mensesecclesia uiduata consistat, communione priuetur, quousqueaut loco cedat, aut se consecrandum offerre non differat.Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit uiduatam ecclesiam, neque ibi, neque alibi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui iudiciocedat.

C. II . Honor pallii non detur nisi meritis exigentibus et fortiter postulanti.

Item Gregorius Papa Brunichildae Reginae,

[lib. VII. epist. 5.] '

II. Pars. Prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti darinon debeat.

[PALEA*.

C. III . De eodem.

Idem Iohanni Corinthiorum Episcopo, lib. 4. epist. 55.

Nouit sanctitas tua, quia prius pallium nisi dato commodo non dabatur. Quod quoniam incongruum erat, facto

concilio ante corpus B. Petri apostolorum principis, tam de hoc quam de ordinationibus aliquid accipere sub districtainterdictione uetuimus. Oportet ergo, ut neque per commodum, neque per gratiam aut quorumdam suplicationemaliquos ad sacros ordines consentiatis uel permittatis adduci.]

III. Pars. Gratian. Causarum uero merita accipiendasunt, ut et is, qui postulat, mereatur accipere, et fidei suae professionem prius iuramento confirmet, et apostolicis decretis atquesinodalibus statutis se obediturum nichilominus caueat. Pallioautem non nisi certis diebus et intra ecclesiam ad missarumsolempnia cuiquam metropolitano uti licebit.

Unde I oh anne s Episcopus Williberto Agripinensi Episcopo 22 a * •

C. IV . Nisi post consuetam fidei professionem pallium dari non debet.

Optatum tibi pallium nunc conferre nequiuimus, quia fidei tuae paginam minus quam oportet continere reperimus,cum uidelicet nullam in ea sanctarum uniuersalium sinodo-rum, in quibus fidei nostrae simbolum continetur, nec decretalium Pontificum Romanorum constitutorum secundummorem feceris mentionem, sed nec illam propria subscriptione munieras, nec aliquem, qui hanc iureiurandofirmaret, miseras .

C. V . Qui pallium desiderat accipere, prius illicita a se amouere promittat.

Item Gregorius Aregio Episcopo Francorum,

[lib. VII. epist. m.]

In ea Sinodo, quam contra symoniacam heresim per fratrem et coepiscopum nostrum Siagrium decreuimus congregari, sanctitatem uestram uolumus interesse, atque eidem fratri ita pallium, quod transmisimus, tribui, si prius sepromiserit illicita, que prohibuimus, per diffinitionem sinodi a sancta ecclesia remouere. De qua Sinodo omnemnobis subtiliter ordinem tuam fraternitatem scriptis discurrentibus uolumus nunciare, ut ipse, cuius nobis sanctitasualde experta est, nos reddat de omnibus certiores.

C. VI . Nonnisi ad missarum solempnia archiepiscopo uti pallio licet.

Idem Vigilio Episc. Arelatensi, [lib. IV. epist. 51.]

IV. Pars. Pallium tibi transmisimus, quo fraternitastua intra ecclesiam ad sola missarum solempnia utatur.

[PALE A.

C. VII . De eodem.

Idemlohanni Rauennati Episcopo, lib. II. epist. 54. Indict. ii.

Non multum temporis interuallum est, quod quedam nobis de tua fraternitate fuerunt nunciata, de quibus uobis,ueniente illuc Castorio, notario sanctae, cui Deo auctorepresidemus, ecclesiae, subtiliter nos indicasse meminimus.Peruenerat namque ad nos quedam in ecclesia uestra contra consuetudinis atque humilitatis* tramitem geri, quesola (ut bene nostis) est offitii sacerdotalis erectio. Que sisapientia uestra mansuete, uel cum episcopali suscepissetstudio, non de illis accendi debuerat, sed oportuerat tehec eadem cum gratiarum actione corrigere.]

C. VIII . De eodem.

Idem^ I oh anni Episcopo Rauennati, [in eadem epistola]

Contra morem est ecclesiasticum, si non patientissime toleratur (quod a nobis absit) etiam iniusta correptio. Et infra: §. 1. Illud, frater karrissime, tibi non putamus ignotum, quod prope de nullo metropolitano inquibuslibet mundi patribus sit auditum, extra missarumtempus usum sibi pallii uendicasse. Et quod bene hancconsuetudinem generalis ecclesiae noueritis, uestris nobismanifestissimis epistolis significastis, quibus preceptumbeatae memoriae decessoris nostri Iohannis Papae nobisin subditis transmisistis adnexum, continens omnes consuetudines ex priuilegio decessorum s nostrorum concessasuobis uestraeque ecclesiae debere conseruari». Confitemini igitur aliam esse generalis ecclesiae consuetudinem,postquam ea, que geritis, uobis ex priuilegio uendicatis.Nulla ergo nobis in hac re, ut arbitramur, poterit remanere dubietas. Aut enim mos omnium metropolitanorumet m tua est fraternitate seruandus, aut, si tuae ecclesiaealiquid specialiter dicis esse concessum preceptumue aprioribus Romanae urbis Pontificibus, quod hec Rauennatiecclesiae sunt concessa, a uobis oportet ostendi. Quod sihoc non ostenditur, restat, postquam talia agere neque consuetudine generali neque priuilegio uendicas, usurpassete conprobes quod fecisti. Et infra: §. 2. Decorari palliouolumus forsan moribus indecori, dum nichil in episcopaliceruice splendidius fulget quam humilitas. Oportet ergofraternitatem tuam, si honores suos sibi quibuslibet argumentis stabili proposuit mente defendere, aut generalitatisusum ex non scripto sequi, aut ex scripto p priuilegiisse tueri. Quod si postremo nichil horum est, aliis metropolitanis huius te prebere nolumus presumptionisiexemplum.

V. Pars. Gratian. Priuilegia quoque semper cum usupallii debent concedi.

Unde idem Gregorius Siagrio Episcopo Augustodunensi, [lib. VII. epist. 112.]:

C. IX . De eodem'.

Rationis ordo omnino nos admonet, ut cum usu pallii aliqua largiri priuilegia debeamus. Sed quoniam cumhonoris augmento cura quoque sollicitudinis debet excrescere, ut cultui uestium actionis quoque ornamenta con-

ueniant, oportet, ut enixius in cunctis studiis uestra se fraternitas exerceat, et* circa* subiectorum actus situigilans.

C. X . Usus pallii conceditur, et antiqua priuilegia innouantur. »

Idem I oh an ni Episcopo primae lustinianae Illirici,

[lib. IV. epist. 15.]

Pallium uobis ex more transmisimus, et uices uos apostolicae sedis agere iterata innouatione decernimus.

C. XI . De eodem.

Idem Episcopis Epiri, [lib. V. epist. 7. Indict. 14.]

Scriptorum uestrorum insinuatio, fatres karissimi, patefecit, Andream Nicomedianae ciuitatis episcopum Deo propitio solempniter ordinatum, cui pallium nos direxisse cognoscite, atque cuncta priuilegia concessisse,que predecessores nostri eius predecessoribus contulerunt.