http://scta.info/resoure/gd-p1d1/critical/transcription

DISTINCTIO PRIMA.

Humanum genus duobus regitur, naturali uidelicet iure et moribus. Ius naturae est, quod in lege et euangelio continetur, quo quisque iubetur alii facere, quod sibi uult fieri, et prohibetur alii inferre, quod sibi nolit fieri. Unde Christus in euangelio : Omnia quaecunque uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem facite illis. Haec est enim lex et prophetae.

Hinc Ysidorus in V. libro Ethimologiarum [c. 2.] ait:

C. 1 Diuinae leges natura, humanae moribus constant.

Omnes leges aut diuinae sunt, aut humanae. Diuinae natura, humanae moribus constant, ideoque hae discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent. Fas lex diuina est: ius lex humana. Transire per agrum alienum, fas est, ius non est Isidore, Etymologiae, V, c. 2 .

Ex verbis huius auctoritatis evidenter datur intelligi, in quo differant inter se lex diuina et humana, cum omne quod fas est, nomine diuinae vel naturalis legis accipiatur, nomine vero legis humanae mores iure conscripti et traditi intelligantur. Est autem ius generale nomen, multas sub se continens species.

Unde in eodem lib. [Etymolog. c. 3.] Ysidorus ait:

C. II Ius genus, lex species eius est.

Ius generale nomen est; lex autem iuris est species. Ius autem est dictum, quia iustum est. Omne autem ius legibus et moribus constat. Isidore, Etymologiae, V, c. 3

C. III Quid sit lex.

Lex est constitutio scripta Isidore, Etymologiae, V, c. 3 .

C. IV Quid sit mos.

Mos autem est longa consuetudo, de moribus tracta tantumdem. Isidore, Etymologiae, V, c. 3 et II, c. 10

C. V Quid sit consuetudo

Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. §. 1. Nec differt, an scriptura, an ratione consistat, quoniam et legem ratio commendat. §. 2. Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam, quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod saluti proficiat. §. 3. Vocatur autem consuetudo, quia in communi est usu. Isidore, Etymologiae, V, c. 3 et II, c. 10

Cum itaque dicitur: non differt, utrum consuetudo scriptura, uel ratione consistat, apparet, quod consuetudo partim est redacta in scriptis, partim moribus tantum utentium est reseruata. Quae in scriptis redacta est, constitutio siue ius uocatur; quae uero in scriptis redacta non est, generali nomine, consuetudo uidelicet, appellatur.

Est et alia diuisio iuris, ut in eodem libro [V. c. 4.] testatur Ysidorus ita dicens:

C. VI Que sint species iuris.

Ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium. Isidore, Etymologiae, V, c. 4

C. VII. Quid sit ius naturale.

Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod ubique instinGtu naturae, non constitutione aliqua habetur, ut uiri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas, acquisitio eorum, quae celo, terra marique capiuntur; item depositae rei uel commendatae pecuniae restitutio, uiolentiae per uim repulsio. §. 1. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum, sed naturale equumque habetur. Isidore, Etymologiae, V, c. 4

C. VIII Quid sit ius ciuile.

Ius civile est, quod quisque populus vel civitas sibi proprium divina humanaque causa constituit. Isidore, Etymologiae, V, c. 5

C. IX Quid sit ius gentium.

Ius gentium est sedium occupatio, edificatio, munitio, bella, captiuitates, seruitutes, postliminia, federa pacis, induciae, legatorum non uiolandorum religio, conubia inter alienigenas prohibita. §. i. Hoc inde ius gentium appellatur, quia eo iure omnes fere gentes utuntur. Isidore, Etymologiae, V, c. 6

C. X Quid sit ius militare.

Ius militare est belli inferendi solempnitates, federis faciendi nexus, signo dato egressio in hostem uel commissio; item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum gradus, premiorum honor, ueluti cum corona uel torques donantur; item predae decisio, €t pro personarum qualitatibus et laboribus iusta diuisio, ac principis porcio. Isidore, Etymologiae, V, c. 7

C. XI Quid sit ius publicum.

Ius publicum est in sacris et sacerdotibus et magistratibus. Isidore, Etymologiae, V, c. 8

C. XII Quid sit ius Quiritum.

Ius Quiritum est proprie Romanorum, quod nulli tenent, nisi Quirites, id est Romani. §. 1. In quo agitur de legitimis hereditatibus, de curationibus, de tutelis, de usucapionibus, quae iura apud nullum alium populum repperiuntur, sed propria sunt Romanorum, et in eos solos constituta. Isidore, Etymologiae, V, c. 9