<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/da-28-l1q1-kfvx3r/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="da-28-l1q1-kfvx3r">
            <p xml:id="da-28-l1q1-72wyl8">
              Sed est intelligendum propter solutiones quarundam rationum quod
              aliquid est sensibile dupliciter, uno modo per se, alio per
              accidens. Per se sunt sensibilia propria et communia, et isto modo
              anima non est sensibilis, cum sit substantia. Alio modo aliquid
              est sensibile per accidens sicut quando est subiectum alicuius
              accidentis sensibilis vel causa alicuius operationis sensibilis,
              et isto modo anima vegetativa est sensibilis et etiam sensitiva,
              quia eius operationes sunt sensibiles, scilicet nutrire,
              augmentare, sentire. Anima autem intellectiva nec per se nec per
              accidens videtur sensibilis esse, cum nec secundum se nec secundum
              operationes suas apprehendatur a sensu nisi forte <pb ed="#V1" n="6"/>
                    <cb ed="#V1" n="a"/> vellemus vocare sensibile per accidens
              quod habet habitudinem ad aliquod per se sensibile, sicut octavum
              caelum dicimus locari per accidens quia habet habitudinem ad
              centrum quod per se locatur, ut patet quarto <title ref="#Arist.Phys">Physicorum</title>, et isto modo anima
              intellectiva posset dici sensibilis cum habeat habitudinem ad
              fantasmata, ut patet tertio huius; quare et cetera.
            </p>
            <p xml:id="da-28-l1q1-zw05jx">
              Sed dubitaret aliquis circa dicta quod sicut aliquod esset
              sensibile ita esset intelligibile; sed anima est sensibilis per
              accidens; ergo intelligibilis per accidens, quod est falsum, quia
              si solum esset intelligibilis per accidens, tunc de ipsa solum
              esset scientia per accidens, quod est manifeste falsum. Maior
              patet per <name ref="#Averroes">Commentatorem</name> secundo huius
              capitolo de odore.
            </p>
            <p xml:id="da-28-l1q1-5iiy1j">
              Ad hoc dico quod de anima est scientia, et cum dicitur est
              intelligibilis per accidens, dico quod aliquid intelligi per
              accidens potest intelligi dupliciter. Uno modo quia intelligatur
              in alio, sicut partes in toto vel oppositum in opposito vel simile
              in simile, et non in propria specie, et de tali intelligibili non
              est scientia per se, sed per accidens. Aliud est intelligibile per
              accidens, quod non intelligitur per propriam speciem, sed
              intelligitur ex intellectione alterius quod intelligitur in propria
              forma, et de tali est bene scientia per se. Modo dico quod anima
              non est intelligibilis per accidens primo modo, sed secundo modo.
              Et tunc ad probationem quae vadit directe contra
              <ref>
                verba
                <app>
                  <lem type="conjecture-corrected">
                    <name ref="#Averroes">Commentatoris</name>
                  </lem>
                  <rdg wit="#V1">Commentatorem</rdg>
                </app>
                ,
              </ref>
              <quote>
                sicut aliquid est sensibile et cetera.
              </quote>
              Dico quod haec propositio <name ref="#Averroes">Commentatoris</name> solum veritatem habet quantum
              ad bonitatem vel malitiam, ut sit sensus quod illud quod est bene
              vel male sensibile sit bene vel male intelligibile, sed non habet
              veritatem quantum ad per se et per accidens; quare et cetera.
            </p>
          </div>
        </body>
    </text>
</TEI>