<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/bb-l2d44dubia-d1e116/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="bb-l2d44dubia-d1e116">In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de illa responsione, quam facit <name ref="#Lombard">Magister</name> : Sciendum est Apostolum ibi loqui de saeculari potestate. Non enim videtur <name ref="#Lombard">Magister</name> sufficienter solvere ad quaestionem motam, immo potius fugere, quia, sicut habitum est in praecedenti capitulo, diabolus non habet potestatem nocendi a se ipso, sed a Deo ; cum igitur Apostolus dicit quod omnis potestas a Deo est, intelligit non solum de potestate hominis, sed etiam de potestate diaboli.
Item, videtur quod eius potestati non sit resistendum, quia Ieremiae 27, 8 : Gens et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor etc.comminatur his Dominus qui non servient Nabuchodonosor. Si ergo per Nabuchodonosor significatur diabolus, videtur etc.
Item, non debemus resistere potestati, membris diaboli, utpote malis praelatis et tyrannis, qui sunt membra ipsius diaboli ; ergo multo fortius nec ipsi diabolo, qui est caput ipsorum malorum.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>