<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/bb-l2d43a2q1-d1e206/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="bb-l2d43a2q1-d1e206">Ad illud quod obicitur, quod illud peccatum est gravius in quo magis regnat libido, dicendum quod libido maior dicitur dupliciter : aut ratione maioris voluptatis aut ratione maioris improbitatis. Libido enim nominat voluntatem voluptuosam et improbam. Cum igitur dicitur quod gravitas peccati attenditur secundum quantitatem libidinis, dicendum quod verum est, secundum quod quantitas libidinis pensatur secundum improbitatem voluntatis ; sed non est verum, secundum quod pensatur penes delectationem ; sicut patet, quia gravius peccat senex fornicator vel adulterator quam iuvenis ; ex improbiori enim voluntate movetur, quamvis iuvenis amplius delectetur. Licet ergo in aliis generibus peccatorum magis abundet libido quantum ad delectationem, quia tamen in hoc peccato magis abundat quantum ad improbitatem voluntatis, istud gravius est.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>