<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/bb-l2d43a2q1-d1e180/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="bb-l2d43a2q1-d1e180">Ratio autem huius est, quia peccatum in Spiritum Sanctum est ex malitia, et non solum ex malitia, sed ex malitia et industria. Tunc enim peccat quis peccato in Spiritum Sanctum, quando ad malum movetur ex nequitia spiritus, sciens se moveri ad malum ; unde peccatum in Spiritum Sanctum est ex malitia conflata ex concursu malitiae ex originali peccato contractae et malitiae actualis coni unctae industriae ; et ideo non tantum dicitur esse ex malitia, sed ex certa malitia. Prima autem malitia, scilicet ex originali relicta, hoc peccatum non excusat, quia talis malitia est in ipsa voluntate secundum se ; et ideo, cum voluntati sublaceat, non minuit rationem voluntarii, sicut facit infirmitas et ignorantia ; et quia non minuit rationem voluntarii, non diminuit de ratione peccati ; et propterea non excusat.
Alia autem malitia non solum non excusat, sed etiam multum aggravat tum ratione improbitatis propriae, tum ratione cognitionis adiunctae ; utriusque enim est aggravare.
Et sic patet quare peccatum in Spiritum Sanctum maxime oculos Dei offendit, videlicet quia est ex certa malitia.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>