<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/bb-l2d43a2q1-d1e159/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="bb-l2d43a2q1-d1e159">Item, illud peccatum gravius est in quo magis regnat libido ; sed in peccato, quod est ex concupiscentia, magis regnat libido quam in peccato quod est ex malitia, sicut patet, quia maior est libido in fornicatione quam in desperatione. Ergo videtur quod maius sit peccatum quod est ex concupiscentia, quam illud quod est ex malitia : igitur peccatum in Spiritum Sanctum non est peccatum gravissimum.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>