<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/bb-l2d41a1q2-d1e182/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="bb-l2d41a1q2-d1e182">Ad illud quod obicitur, quod accidens potest transmutari circa subiectum, dicendum quod illud non habet veritatem in omni accidente nec respectu cuiuscumque subiecti, sed respectu subiecti permanentis et fixi. Quando enim accidens comparatur ad aliquod successivum, hoc ipso quod adhaeret ei, inseparabiliter adhaeret, quia illud statim transit in praeteritum et efficitur intransmutabile, et amplius idem numero resumi non potest. Actus enim numeratur subiecto et tempore et specie sive termino ; et ideo, sicut est alius actus, cuius est aliud principium et alius terminus, sic est alius actus, cuius est mensura aliud et aliud tempus, intercisione et renovatione facta in ipso actu : et ideo, quamvis motui accidat velox et tardum, tamen motus, qui est velox, secundum eam partem secundum quam est velox, nunquam potest esse tardus. Sic et in proposito est intelligendum.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>