<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/bb-d4e37359-d1e187/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="bb-d4e37359-d1e187">Primum quidem congruum fuit illud tempus dispensationi, quoniam tempus fuit figurae ;
            et quoniam Christus generare debebat liberos et filios per Baptismum, et in Ecclesia
            catholica et in haereticis diverticulis : ideo in figura debuit praecedere Matrimonium
            sive generatio ex libera et ex ancilla. Et rursus, quoniam in ter illos qui ab
            haereticis baptizantur, quidam haeresim sequuntur, quidam ad Ecclesiam revertuntur, ideo
            utriusque figura praecessit : primi in Ismaele, de quo dictum est Genesis 21, 10 : Ecce
            ancillam et filium eius ; secundi in ancillis Iacob, quarum filii sunt inter liberos
            computati. Hoc habetur ab <name ref="#Augustine">Augustino</name>, in libro De Baptismo.
            Fuit ergo temporis congruitas. Fuit etiam necessitas, quia pauci erant Deum colentes ;
            et ut cultus divinus non periret, necesse fuit ut filios multiplicarent ; et contigit
            quod uxores steriles haberent : ideo necessitatem habuerunt tunc plures nabere. Fuit
            etiam utilitas, quia filii erudiebantur a parentibus et mores patrum servabant ; et
            ideo, quanto plures, tanto cultus Dei erat celebrior, et ideo erat tunc utile multos
            procreare. Fuit etiam honestas, quia non affectu libidinoso, sed casto, non affectu
            adulteri, sed mariti etiam concubinas cognoscebant. In cuius rei testimonium de Abrabam
            dicitur quod non ipse accepit ancillam, sed uxori obedivit et ei in ea debitum reddidit
            et affectu viri cognovit ; et ideo dicitur Genesis 16, 2, quod Sara dedit Agar in uxorem
              <name ref="#Abraham">Abraham</name>, non quia fuerit uxor, quia postmodum fuit eiecta,
            sed ut significetur quod eo affectu eam cognovit quo et uxorem. Unde <name ref="#Augustine">Augustinus</name>, XVI De civitate Dei, vocat <quote xml:id="bb-d4e37359-Qd1e198" source="http://scta.info/resource/adcd-l16">virum feminis viriliter utentem, uxore
              temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter</quote>.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>